Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə16/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   45

CAPUT 4
DE VISITATIONE ET CURA INFIRMORUM


1. Parochus in primis meminisse debet, non postremas esse muneris sui partes, ægrotantium curam habere. Quare cum primum noverit, quempiam ex fidelibus in sua parœcia ægrotare, non exspectabit, ut ad eum vocetur, sed ultro ad ilium accedat: idque non semel tantum, sed sæpius, quatenus opus sit; horteturque parœcianos suos, ut ipsum admoneant, cum aliquem in parœcia sua ægrotare contigerit, præcipue si morbus gravior sit.

2. Ad hoc juvabit, præsertim in amplis parœciis, ægrotorum notam seu catalogum habere, ut cujusque statum et conditionem cognoscat, eorumque memoriam facilius retinere, et illis opportune subvenire possit.

3. Quod si Parochus, legitime impeditus, infirmorum, ut quando plures sunt, visitationi interdum vacare non possit: id præstandum curabit per alios Sacerdotes, si quos habeat in parœcia sua, aut saltem per laicos homines pios et christiana caritate præditos.

4. Ægrotos visitans, ea, qua Sacerdotes Domini decet, honestate et gravitate se habeat, ut non ægris solum, sed sibi et domesticis verbo et exemplo prosit ad salutem.

5. Eorum vero præcipuam curam geret, qui, humanis auxillis destituti, benigni ac providi Pastoris caritatem et operam requirunt. Quibus si non possit ipse succurrere de suo, et eleemosynas illis, prout debet, si facultas suppetat, erogare, quantum fieri potest, sive per caritatis, vel alterius nominis confraternitatem, si in ea civitate vel loco sit, sive per privatas, sive per publicas collectas et eleemosynas, illorum necessitatibus succurrendum curabit.

6. In primis autem spiritualem ægrotantium curam suscipiat, omnemque diligentiam in eo ponat, ut in viam salutis eos dirigat, atque a diabolicis insidiis salutarium adjumentorum præsidio defendat, ac tueatur.

7. Accedat autem ad ægrotum ita paratus, ut in promptu habeat argumenta ad persuadendum apta, ac præsertim Sanctorum exempla, quæ plurimum, valent: quibus eum in Domino consoletur, excitet, ac recreet. Horteturque, ut omnem spem suam in Deo ponat, peccatorum suorum pœniteat, divinam misericordiam imploret, et infirmitatis pœnas, tamquam paternam Dei visitationem, patienter ferat, et ad salutem suam provenisse credat, ut vitam moresque suos melius instituat

8. Deinde, qua par est prudentia et caritate infirmum, ad sacram confessionem inducat, et confitentem audiat, etiamsi velit totius vitæ peccata confiteri.

9. Illud præterea diligenter servari curabit, ne quis pro corporali salute aliquid ægroto suadeat, vel adhibeat, quod in detrimentum animæ convertatur.

10. Ubi vero periculum immineat, Parochus monebit ægrotum, ne dæmonum astutia, neque medicorum pollicitationibus, neque propinquorum, aut amicorum blanditiis se ullo modo decipi sinat, quo minus ea, quæ ad animæ salutem pertinent, opportune procuret, et, qua par est devotione et celeritate, sancta Sacramenta, dum sana mens est, integrique sensus, religiose suscipiat, citra fallacem illam ac perniciosam procrastinationem, quæ plurimos ad æterna supplicia perduxit, in diesque, fallente diabolo, perducit.

11. Quod si æger aliquis hortationibus ac monitis Sacerdotum, vel amicorum et domesticorum consiliis adduci non possit, ut velit peccata sua confiteri, tunc non omnino desperanda res est, sed quamdiu ille vivit, repetendæ sunt frequentes variæ et efficaces Sacerdotum, et aliorum piorum hominum exhortationes; proponendaque æternæ salutis damna, et sempiternæ mortis supplicia; ostendendaque immensa Dei misericordia, eum ad pœnitentiam provocantis, ad ignoscendum paratissimi. Adhibendæ sunt etiam tum privatæ tum publicæ ad Deum preces, ad divinam gratiam impetrandam pro salute miseri decumbentis.

12. Videbit denique Sacerdos, quibus potissimum tentationibus, aut pravis opinionibus æger sit subjectus, eique, prout opus erit, apta remedia prudenter adhibebit.

13. Sacras imagines Christi Domini crucifixi, beatæ Mariæ Virginis, et Sancti, quem æger præcipue veneratur, ob oculos ejus apponi curabit. Vasculum item adsit aquæ benedictæ, qua frequenter aspergatur.

14. Proponet etiam ægrotanti, prout ejus conditio feret, aliquas breves orationes, et pias mentis ad Deum excitationes: præsertim versiculos e Psalmorum libro, vel Orationem Dominicam, et Salutationem Angelicam, Symbolum fidei, vel passionis Domini nostri meditationem, et Sanctorum martyria et exempla, ac cælestis gloriæ beatitudinem. Hæc tamen opportune et discrete suggerantur, ne ægroto molestia, sed levamen afferatur.

15. Consoletur infirmum, dicens, se pro eo in Missæ sacrificio, et aliis precibus oraturum, curaturumque ut alii itidem pro eo faciant, idque re ipsa præstabit.

16. Si morbus gravior, vel cum periculo sit, ægroto suadeat, ut dum integra mente est, rem suam omnem recte constituat, et testamentum faciat; si quid habeat alienum, restituat, et ad remedium animæ suæ pro facultatibus, quod in Domino ei placuerit, disponat: sed hæc suggerendo, omnis avaritiæ nota caveatur,

17. Hortetur denique, ut si convaluerit, ante omnia ad ecclesiam veniat, ubi Deo gratias agat de restituta valetudine, et sacram communionem pie suscipiat; ac deinceps meliorem vitæ disciplinam teneat.

18. Sequentes preces omnes, vel ex parte, prout tempus, et ægrotorum conditio feret, pro arbitrio Sacerdotis dici, vel omitti possunt,

19. Sacerdos igitur infirmi cubiculum ingressus, primum dicit:

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

20. Mox infirmum, et lectum ejus, et cubiculum aspergit aqua benedicta, dicens Antiphonam:

Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Deinde erga infirmum officium suum præstet, ut supra dictum est. Quo præstito, vel antequam discedat, dicere poterit, supra infirmum aliquem Psalmum ex quatuor prioribus Pœnitentialibus (pag. 70), vel Psalmum Qui hábitat, etc. (pag. 83), cum Glória Patri, in fine. Postea dicit:

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

V. Salvum ( am) fac servum tuum (ancíllam tuam).

R. Deus meus, sperántem in te.

V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eum (eam).

V. Nihil profíciat inimícus in eo (ea).

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.

V. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci.

V. Dóminus opem ferat illi.

R. Super lectum dolóris ejus.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram; ut nos, et hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam), quos delictórum caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat.

Deus, infirmitátis humánæ singuláre præsídium: auxílii tui super infírmum fámulum tuum (infírmam fámulam tuam) osténde virtútem; ut, ope misericórdiæ tuæ adjútus ( a), Ecclésiæ tuæ sanctæ incólumis repræsentári mereátur.

Concéde hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam), quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti, descéndat super te, et máneat semper.

R. Amen.

Deinde aspergit eum aqua benedicta.

21. Qui sequuntur Psalmi, et Evangelia, cum Precibus, pro temporis etiam opportunitate, et ægrotantium pio desiderio, Sacerdotis arbitrio dici poterunt.

Ps. 6 Dómine, ne in furóre tuo (pag. 70), in fine Glória Patri.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

R. Glória tibi, Dómine.

22. Dum Sacerdos dicit Sequéntia, etc., faciat signum crucis de more super se in fronte, ore et pectore, similiter super infirmum, si sit masculus, et in ob infirmitatem non possit se signare.

23. Si autem sit femina, dum Sacerdos se signat, illa per semetipsam in locis prædictis se signet, si possit: si vero non possit, alia mulier eam signet; et hoc idem in sequentibus Evangeliis servetur.

Matth. 8, 5 13



In illo témpore: Cum introísset Jesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens; Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum die verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab oriénte, et occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælórum; fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres; ibi erit fletus, et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.

Orémus. Oratio



Omnípotens, sempitérne Deus, salus ætérna credéntium: exáudi nos pro infírmo fámulo tuo N. (infírma fámula tua N.), pro quo (qua) misericórdiæ tuæ implorámus auxílium; ut, réddita sibi sanitáte, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferat actiónes. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Psalmus 15

Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.

Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.

Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.

Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.

Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.

Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.

Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.

Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Glória Patri.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

R. Glória tibi, Dómine.

Marc. 16, 14 18



In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus, et exprobrávit incredulitátem eórum, et durítiam cordis; quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.

Orémus. Oratio



Virtútum cæléstium Deus, qui ab humánis córporibus omnem languórem, et omnem infirmitátem præcépti tui potestáte depéllis: adésto propítius huic fámulo tuo N. (fámulæ tuæ N.); ut, fugátis infirmitátibus, et víribus recéptis, nomen sanctum tuum, instauráta prótinus sanitáte, benedícat. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Psalmus 19

Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * prótegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.

Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.

Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.

Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.

Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.

Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ ejus.

Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.

Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.

Dómine, salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.

Glória Patri.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sequéntia sancti Evangélii secúndum Luca.

R. Glória tibi, Dómine.

Luc. 4, 38 40

In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus; et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes, qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille, síngulis manus impónens, curábat eos.

Orémus. Oratio



Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui fragilitátem humánæ conditiónis, infúsa virtútis tuæ dignatióne, confírmas, ut salutáribus remédiis pietátis tuæ córpora nostra et mentes vegeténtur: super hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam) propítius inténde; ut, omni necessitáte corpóreæ infirmitátis exclúsa, grátia in eo (ea) prístinæ sanitátis perfécte reparétur. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Psalmus 85

Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.

Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.

Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.

Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.

In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.

Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.

Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.

Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.

Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.

Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:

Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.

Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.

Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,

Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.

Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me.

G1ória Patri.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

R. Glória tibi, Dómine.

Joann. 5, 1 14

In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónein aquæ, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi, trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovísset quia jam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri? Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula. Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Dicébant ergo Judǽi illi, qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum, et ámbula. Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum, et ámbula? Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.

Orémus. Oratio



Réspice, Dómine, fámulum tuum (fámulam tuam) in infirmitáte sui córporis laborántem, et ánimam réfove, quam creásti: ut, castigatiónibus emendátus ( a), contínuo se séntiat tua medicína salvátum ( am). Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Psalmus 90

Qui hábitat in adjutório Altíssimi, * in protectióne Dei cæli commorábitur.

Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: * Deus meus sperábo in eum.

Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, * et a verbo áspero.

Scápulis suis obumbrábit tibi: * et sub pennis ejus sperábis.

Scuto circúmdabit te véritas ejus: * non timébis a timóre noctúrno,

A sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: * ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.

Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquábit.

Verúmtamen óculis tuis considerábis: * et retributiónem peccatórum vidébis.

Quóniam tu es, Dómine, spes mea: * Altíssimum posuísti refúgium tuum.

Non accédet ad te malum: * et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.

Quóniam Angelis suis mandávit de te: * ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

In mánibus portábunt te: * ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.

Super áspidem, et basilíscum ambulábis: * et conculcábis leónem et dracónem.

Quóniam in me sperávit, liberábo eum: * prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.

Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: * cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum et glorificábo eum.

Longitúdine diérum replébo eum: * et osténdam illi salutáre meum.

Glória Patri.

Orémus. Oratio

Omnípotens, sempitérne Deus, infirmitátem fámuli tui (fámulæ tuæ) propítius réspice: atque ad protegéndum eum (eam) déxteram tuæ majestátis exténde. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

24. Completa Oratione ultima, Sacerdos imponit dexteram manum super caput infirmi, et dicit:

Super ægros manus impónent, et bene habébunt. Jesus Maríæ Fílius, mundi salus, et Dóminus, méritis et intercessióne sanctórum Apostolórum suórum Petri et Pauli, et ómnium Sanctórum, sit tibi clemens et propítius. Amen.

Postea dicit:

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem.

R. Glória tibi. Dómine.

Joann. 1, 1 14



In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per ilium. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt (Hic genuflectitur). Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vidimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

R. Deo grátias.

25. Postea benedicens infirmum subjungit, dicens:

Benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti, descéndat super te, et máneat semper.

R. Amen.

Deinde aspergit eum aqua benedicta.

26. Si sint plures infirmi in eodem cubiculo, vel loco, Preces et Orationes prædictas dicuntur super eos in numero plurali. Quæ omnia etiam poterunt, arbitrio Sacerdotis, breviora fieri.

1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət