Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə12/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   45

CAPUT 3
DE COMMUNIONE PASCHALI


1. Curet Parochus, ut in Quadragesima per se, vel per alios concionatores populo opportune denuntientur canones 906 et 859, § 1, Codicis Juris Canonici, quibus declaratur:

“Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis, idest ad rationis usum, pervenerit, tenetur omnia peccata sua saltem semel in anno fideliter confiteri, et debet semel in anno, saltem in Paschate, Eucharistiæ Sacramentum recipere, nisi forte de consilio proprii Sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum.”

2. Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis fas est, si ita personarum ac locorum adjuncta exigant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimæ, vel prorogare, non tamen ultra festum sanctissimæ Trinitatis.

Suadendum fidelibus ut huic præcepto satisfaciant in sua quisque parœcia; et qui in aliena parœcia satisfecerint, curent proprium Parochum de adimpleto præcepto certiorem facere.

Præceptum paschalis Communionis adhuc urget, si quis illud præscripto tempore, quavis de causa, non impleverit.

3. Obligatio præcepti communionis sumendæ, quæ impuberes gravat, in eos quoque ac præcipue recidit, qui ipsorum curam habere debent, idest in parentes, tutores, confessarium, institutores et Parochum.

4. Dabit quoque operam Parochus, quoad ejus fieri potest, ut in ipso die sanctissimo Paschæ fideles communicent; quo die ipse per se, nisi legitime impediatur, parœciæ suæ fidelibus hoc Sacramentum ministrabit. In ceteris vero servabit ea, quæ in libro de statu animarum, ut infra, præscribuntur.

5. Ægrotis quoque parœcialibus, etiamsi communionem extra præscriptos paschales dies sumpserint, in paschalibus diebus illam deferet, ac ministrabit.


CAPUT 4
DE COMMUNIONE INFIRMORUM


1. In periculo mortis, quavis ex causa procedat, fideles sacræ communionis recipiendæ præcepto tenentur.

Etiamsi eadem die sacra communione fuerint refecti, valde tamen suadendum, ut in vitæ discrimen adducti denuo communicent.

Perdurante mortis periculo, sanctum Viaticum, secundum prudens confessarii consilium, pluries, distinctis diebus, administrari et licet et decet.

2. Sanctum Viaticum infirmis ne nimium differatur; et qui animarum curam gerunt, sedulo advigilent ut eo infirmi plene sui compotes reficiantur.

Cavendum autem in primis est, ne ad indignos cum aliorum scandalo deferatur, nisi sese prius sacra confessione purgaverint, et publicæ offensioni, prout de jure, satisfecerint.

3. Hortetur Parochus infirmum, ut sacram communionem sumat, etiam si graviter non ægrotet, aut mortis periculum non immineat, maxime si festi alicujus celebritas id suadeat, neque ipse illam ministrare recusabit.

4. Potest quidem Viaticum brevi morituris dari non jejunis; id tamen diligenter curandum est, ne iis tribuatur, a quibus ob phrenesim, sive ob assiduam tussim, aliumve similem morbum, aliqua indecentia cum injuria tanti Sacramenti timeri potest. Ceteris autem infirmis, qui ob devotionem in ægritudine communicant, danda est Eucharistia ante omnem cibum et potum, non aliter ac ceteris fidelibus, quibus nec etiam per modum medicinæ ante aliquid sumere licet.

Infirmi tamen qui jam a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio sanctissimam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint.

5. Sed alicui ad adorandum solum, vel, devotionis seu cujusvis rei prætextu, ad ostendendum ne deferatur.

6. Deferri autem debet hoc sanctum Sacramentum ab ecclesia ad privatas ægrotantium domos decenti habitu, superposito mundo velamine, publice atque honorifice, ante pectus cum reverentia et timore, semper lumine præcedente.

Privatim vero seu occulte ad infirmos sacra communio ne deferatur, nisi justa et rationabilis causa aliud suadeat.

7. Jus et officium sacram communionem publice ad infirmos etiam non parœcianos extra ecclesiam deferendi, pertinet ad Parochum intra suum territorium.

Ceteri Sacerdotes id possunt in casu tantum necessitatis aut de licentia saltem præsumpta ejusdem Parochi vel Ordinarii.

8. Communionem privatim ad infirmos quilibet Sacerdos deferre potest, de venia saltem præsumpta Sacerdotis. Cui custodia sanctissimi Sacramenti commissa est.

Quando privatim sacra communio infirmis ministratur, reverentiæ ac decentiæ tanto Sacramento debitæ sedulo consulatur.

9. Sacram communionem per modum Viatici sive publice sive privatim ad infirmos deferre, pertinet ad Parochum loci, in quo degunt infirmi.

10. Parochus igitur processurus ad communicandum infirmum, aliquot campanæ ictibus jubeat convocari parochianos, seu confraternitatem Ssmi Sacramenti (ubi fuerit instituta) seu alios pios Christifideles, qui sacram Eucharistiam cum cereis, seu intorticiis comitentur, et umbellam, seu baldachinum, ubi haberi potest, deferant. Præmoneat, ut ægri cubiculum mundetur, et in eo paretur mensa linteo mundo cooperta, in quo Sanctissimum Sacramentum decenter deponatur.

11. Parentur luminaria, ac duo vascula, alterum cum vino, alterum cum aqua. Præterea linteum mundum ante pectus communicandi ponatur, atque alia ad ornatum loci, pro cujusque facultate.

12. Ubi vero convenerint qui Eucharistiam comitaturi sunt, Sacerdos indutus superpelliceo et stola, vel etiam pluviali Albi coloris, acolythis, seu Clericis, aut etiam Presbyteris (si locus feret) superpelliceo pariter indutis comitatus, decenter, et de more acceptas aliquot particulas consecratas, vel unam tantum (si longius aut difficilius iter sit faciendum) ponat in pyxide, seu parva custodia, quam proprio suo operculo cooperit, et velum sericum superimponit: ipse vero Sacerdos, imposito sibi prius ab utroque humero oblongo velo decenti, utraque manu accipiat vas cum Sacramento, et deinde umbellam, seu baldachinum subeat, nudo capite processurus.

13. Præcedat semper acolythus, vel alius minister deferens laternam (noctu autem hoc Sacramentum deferri non debet, nisi necessitas urgeat); sequantur duo Clerici, vel qui illorum vices suppleant; quorum alter aquam benedictam cum aspersorio, et bursam cum corporali, quod supponendum erit vasculo Ssmi Sacramenti super mensa in cubiculo infirmi, et cum linteolo purificatorio ad digitos Sacerdotis abstergendos; alter hunc librum Ritualem deferat, et campanulam jugiter pulset. Succedant deinde deferentes intorticia. Postremo Sacerdos Sacramentum gestans elevatum ante pectus sub umbella, dicens Psalmum Miserére, et alios Psalmos, et Cantica. Quod si longius, aut difficilius iter obeundum sit, et fortasse etiam equitandum, necesse erit vas, in quo Sacramentum defertur, bursa decenter ornata, et ad collum appensa, apte includere, et ita ad pectus alligare, atque obstringere, ut neque pyxide excuti Sacramentum queat.

14. Ingrediens vero locum, ubi jacet infirmus, dicit:

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

15. Tum depositum Sacramentum super mensa, supposito corporali, genuflexus adorat, omnibus in genua procumbentibus, et velum humerale dimittit; mox accepta aqua benedicta, aspergit infirmum, et cubiculum, dicens Antiphonam:

Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor; et primum versum Psalmi Miserére, cum Glória Patri, etc., Sicut erat, etc.

Deinde repetitur Antiphona: Aspérges me, etc. Postea dicit:

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

16. His dictis, accedit ad infirmum, ut cognoscat, num sit bene dispositus ad suscipiendum sacrum Viaticum, et utrum velit aliqua peccata confiteri; et ilium audiat, atque absolvat: quamvis prius deberet esse rite confessus, nisi necessitas aliter urgeat.

17. Postea facta de more confessione generali, sive ab infirmo, sive ejus nomine ab alio. Sacerdos dicit in singulari:

Misereátur tui, etc. Indulgéntiam... tuórum tríbuat tibi, etc.

Si pluribus simul infirmis in eodem cubiculo vel loco Sacramentum administretur, Sacerdos dicat in plurali: Misereátur, vestri, etc., Indulgéntiam...vestrórum tríbuat vobis, etc.

18. Deinde, facta genuflexione, accipit Sacramentum de vasculo, atque illud elevans ostendit infirmo, dicens:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, et more solito ter dicit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

19. Et infirmus, simul cum Sacerdote, dicit eadem verba, saltem semel, submissa voce. Tum Sacerdos dans infirmo Eucharistiam, dicit:

Accipe, frater (soror), Viáticum Córporis Dómini nostri Jesu Christi, qui te custódiat ab hoste malígno, et perdúcat in vitam ætérnam. Amen

20. Si vero communio non datur per modum Viatici, dicat more ordinario:

Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam ætérnam. Amen.

21. Quod si mors immineat, et periculum sit in mora, tunc dicto Misereátur, etc., prædictis precibus omnibus, vel ex parte, omissis, ei statim Viaticum præbeatur.

22. postea Sacerdos abluit digitos in vase cum aqua parato, nihil dicens, et abstergit purificatorio; aqua vero ablutionis suo tempore mittitur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit:

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, te fidéliter deprecámur, ut accipiénti fratri nostro (soróri nostræ) sacrosánctum Corpus Dómini nostri Jesu Christi Fílii tui, tam córpori, quam ánimæ prosit ad remédium sempitérnum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Si pluribus simul infirmis in eodem cubiculo vel loco Eucharistia præbeatur, Sacerdos dicat in plurali: Dómine sancte,..., ut accipiéntibus frátribus (soróribus) nostris, etc.

23. His expletis, si altera particula Sacramenti superfuerit (superesse autem semper debet, præterquam in casu jam dicto), velum humerale reassumit, genuflectit, surgit, et cum Sacramento in pyxide velo humerali cooperta facit signum crucis super infirmum nihil dicens. Tunc reverenter illud deferens, ordine quo venerat, revertitur ad ecclesiam, dicendo Psalmum Laudáte Dóminum de cælis, etc., et alios Psalmos et: Hymnos, prout tempus feret.

24. Cum pervenerit ad ecclesiam, ponit Sacramentum super Altare, genuflectit, ac deinde dicit:

V. Panem de cælo præstitísti eis.

Tempore Paschali et per Octavam Corporis Christi additur: Allelúja.

R. Omne delectaméntum in se habéntem. Tempore Paschali et per Octavam Corporis Christi additur: Allelúja.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus; ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

25. Deinde annuntiat Indulgentias a Summis Pontificibus concessas Ssmum Sacramentum comitantibus.

26. Postea cum Sacramento in pyxide velo humerali cooperta facit signum crucis super populum, nihil dicens. Postremo illud in loco suo reponit.

27. Quod, si, ob difficultatem aut longitudinem itineris, vel quia, ea qua decet veneratione, Sacramentum ad ecclesiam commode reportari non posset, sumpta fuerit una tantum particula consecrata, ut dictum est, tunc ea infirmo administrata, Sacerdos, prædictis precibus recitatis, eum manu benedicit dicens, more solito: Benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, descéndat super te (vel vos, si plures infirmos communicaverit), etc., et una cum aliis private habitu, exstinctis luminibus, umbella demissa, latente pyxide, ad ecclesiam, vel domum quisque suam revertitur.

28. Ritus superius descriptus servandus est etiam a Diacono sacram communionem ministrante.

29. Quando, ex justa et rationabili causa, privatim sacra communio ad infirmos defertur, Sacerdos saltem stolam semper habeat propriis coopertam vestibus; in sacculo seu bursa, pyxidem recondat, quam per funiculos collo appensam in sinu reponat; et numquam solus procedat, sed uno saltem fideli, defectu Clerici, associetur. Cum autem ad infirmi cubiculum pervenerit, Sacerdos superpelliceum quoque induat cum stola, si illud antea non induerit.

Instructio

a S. R. C. edita die 9 Januarii 1929

de Communione plurium infirmorum

Quando sacra Communio distribuitur pluribus infirmis, qui in eadem domo vel in eodem hospitali, sed in distinctis cubiculis degant, Sacerdos vel Diaconus ministrans, in primo tantum cubiculo recitet plurali numero omnes preces ante infirmorum Communionem dicendas juxta Rituale Romanum, tit. IV, cap. 4; in aliis autem cubiculis dicat tantummodo preces: Misereátur tui etc., Indulgéntiam etc., Ecce Agnus Dei etc., semel Dómine, non sum dignus etc., Accipe, frater (soror) etc., vel Corpus Dómini nostri Jesu Christi etc., et in ultimo cubiculo addat Versum Dóminus vobíscum, cum suo Responsorio et cum sequente Oratione plurali numero dicenda Dómine sancte etc., ibique, si qua particula consecrata superfuerit benedictionem eucharisticam impartiatur, ac tandem reliquas preces præscriptas in ecclesia de more persolvat.


1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət