Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə2/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   45

TITULUS I
CAPUT UNICUM
DE IIS QUÆ IN ILLUSTRATIONE SACRAMENTORUM GENERALITER SERVANDA SUNT


Ut, ea quæ ex antiquis catholicæ Ecclesiæ institutis, et sacrorum Canonum, Summorumque Pontificium Decretis, de Sacramentorum ritibus ac cæremoniis hoc libro præscribuntur, qua par est diligentia ac religione custodiantur, et ubique fideliter observentur; illud ante omnia scire, et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus, Sess. VII, Can. XIII, de iis ritibus decrevit in hæc verba:

2. “Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse: anathema sit.”

3.Cum igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius, aut utilius, nihilque excellentius, aut magis divinum habeatur, quam Sacramenta ad humani generis salutem a Christo Domino instituta, Parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta tractare, atque omni fere temporis momento ad tam sanctæ administrationis officium paratum esse oportere.

4. Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre, caste, pieque vitam agat; nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non possint, neque a pravis Ministris eorum effectus impediri: impure tamen et indigne ea Ministrantes, in æternæ mortis reatum incurrunt. Sacerdos ergo si sit peccati mortalis sibi conscius (quod absit), ad Sacramentorum administrationem ne audeat accedere, nisi prius corde pœniteat; sed si habeat copiam Confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri.

5. Quacumque diei ac noctis hora ad Sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo præstando (præsertim si necessitas urgeat) moram interponat. Ac propterea populum sæpe, prout sese offeret occasio, præmonebit, ut, cum sacro ministerio opus erit, se quamprimum advocet, nulla temporis, aut cujuscumue incommodi habita ratione.

6. Ipse vero antequam ad hujusmodi administrationem accedat, paululum, si opportunitatas dabitur, orationi et sacræ rei, quam acturus est, meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi, et cæremonias pro temporis spatio prævidebit et perleget.

7. In omni Sacramentorum administratione superpelliceo sit indutus, et desuper stola ejus coloris, quem Sacramenti ritus exposcit; nisi in Sacramento Pœnitentiæ ministrando occasio, vel consuetudo, vel locus interdum aliter suadeat.

8. Adhibebit quoque unum saltem, si habeat, vel plures Clericos, prout loci et Sacramenti ratio postulabit, decenti habitu, et superpelliceo pariter indutos.

9. Curabit etiam, ut sacra suppelex, vestes, ornamenta, linteamina, et vasa ministerii integra, nitidaque sint et munda.

10. In Sacramentorum administratione eorum virtutem, usum, ac utilitatem, et cæremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum præcipit, ex Sanctorum Patrum et Catechismi Romani doctrina, ubi commode fieri potest, diligenter explicabit.

11. Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quæ ad illius formam et ministerium pertinent, attente, distincte, et pie, atque clara voce pronuntiabit. Similiter et alias orationes et preces devote ac religiose dicet; nec memoriæ, quæ plerumque labitur, facile confidet, sed omnia recitabit ex libro.

Reliquas præterea cæremonias ac ritus ita decenter, gravique actione peraget, ut adstantes ad cælestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat.

12. Administrandum procedens, rei, quam tractaturus est, intentus sit, nec de iis, quæ ad ipsam non pertinent, quidquam cum alio colloquatur; in ipsaque administratione actualem attentionem habere studeat, vel saltem virtualem, cum intentione faciendi, quod in eo facit Ecclesia.

13. Illud porro diligenter caveat, ne in Sacramentorum administrationem aliquid, quavis de causa vel occasione, directe vel indirecte, exigat, aut petat; sed ea gratis ministret, et ab omni simoniæ, atque avaritiæ suspicione, nedum crimine, longissime absit. Si quid vero nomine eleemosynæ, aut devotionis studio, peracto jam Sacramento, sponte a fidelibus offeratur, id licite pro consuetudine locorum accipere poterit, nisi aliter Episcopo videatur. Licet tamen exigere aut petere oblationes seu taxas quæ a Concilio provinciali aut a conventu Episcoporum provinciæ fuerint præfinitæ et ab Apostolica Sede approbatæ. Gratitum vero ministerium ne deneget Parochus iis qui solvendo pares non sunt.

14. Vetitum est Sacramenta Ecclesiæ ministrare hæreticis aut schismaticis, etiam bona fide errantibus eaque patentibus nisi prius, erroribus rejectis, Ecclesiæ reconcilliati fuerint.

15. Omnes autem, qui Sacramenta suscipiunt, loco et tempore opportuno monebit, ut, remoto inani colloquio, et habitu actuque indecenti, pie ac devote Sacramentis intersint, et ea, qui par est, reverentia suscipiant.

16. Librum hunc Ritualem (ubi opus erit) semper cum ministrabit, secum habebit, ritusque et cæremonias in eo præscriptas diligenter servabit.

17. Ceterum illorum tantum Sacramentorum, quorum administratio ad Parochos pertinet, ritus hoc opere præscribuntur, cujusmodi sunt Baptismus, Pœnitentia, Eucharistia, Extrema Unctio, et Matrimonium. Reliqua vero duo Sacramenta, Confirmationis et Ordinis, cum propria sint Episcoporum, ritus suos habent in Pontificali præscriptos. Et ea, quæ de iis, atque aliis Sacramentis scire, servare, et docere Parochi debent, cum ex aliis libris, tum præcipue ex Catechismo Romano et Codice Juris Canonici summi possunt. Siquidem hic de iis fere tantum agere instituti operis ratio postulat, quæ ad ipsorum quinque Sacramentorum ritus pertinent.

18. Postremo quisquis Sacramenta administrare tenetur, habeat libros necessarios ad officium suum pertinentes, eosque præsertim, in quibus variarum parochialium functionum notæ ad futuram rei memoriam describuntur, ut ad finem hujus Ritualis habetur.

TITULUS II

CAPUT 1
DE SACRAMENTO BAPTISMI RITE ADMINISTRANDO


Sacrum Baptisma, christianæ religionis et æternæ vitæ janua, quod inter alia novæ Legis Sacramenta a Christo instituta primum tenet locum, omnibus in re vel saltem in voto necessarium esse ad salutem, ipsa veritas testatur illis verbis: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei” (Joann. 3, 5). Itaque summa ad illud opportune, riteque administrandum ac suscipiendum diligentia adhibenda est.

2. Cum autem ad hoc Sacramentum conferendum alia sint de jure divino absolute necessaria, ut materia, forma, minister; alia ad illius solemnitatem pertineant, ut ritus, ac cæremoniæ, quas ex Apostolica et antiquissima traditione acceptas et approbatas, nisi necessitatis causa, omittere non licet; de iis aliqua præmonenda sunt, ut sacram hoc ministerium rite et sante peragatur.

3. Cum Baptismus ministratur servatis omnibus ritibus et cæremoniis quæ in hoc Rituali libro præcipiuntur, apellatur “solemnis”; secus “non solemnis” seu “privatus”.

De materia Baptismi


4. Primum, intelligat Parochus, cum hujus Sacramenti materia sit aqua ac naturalis, nullam alium liquorem ad id adhiberi posse.

5. Aqua vero solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in pervigilio Paschatis vel Pentecostes, quæ in fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur; et hæc, quando nova benedicenda est, in ecclesiæ, vel potius Baptisterii sacrarium effundatur.

6. Si aqua benedicta in Baptisterio adeo sit imminuta, ut minus videatur sufficere, alia non benedicta admisceatur, etiam iterato, minore tamen copia. Si vero corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem bene mundatum ac nitidum, recentem aquam infundat, eamque benedicat ex formula, quæ infra præscribitur.

7. Sed si aqua conglaciata sit, curetur, ut liquefiat: sin autem ex parte congelata sit, aut nimium frigida, poterit parum aquæ naturalis non benedictæ calefacere, et admiscere aqua baptismali in vasculo ad id parato, et ea tapefacta ad baptizandum uti, ne noceat infantulo.


De forma Baptismi


8. Quoniam Baptismi forma his verbis expressa: Ego te baptízo in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, omnino necessaria est; ideo eam nullo modo licet mutare, sed eadem verba uno et eodem tempore, qui fit ablutio, pronuntianda sunt.

9. Latinus Presbyter latina forma semper utatur. Cum Baptismum absolute iterare nullo modo liceat, si quis sub conditione (de quo infra) sit baptizandus, ea conditio explicanda est hoc modo: Si non es baptizátus, ego te baptízo in nómine Patris, etc. Hac tamen conditionali forma non passim aut leviter uti licet, sed prudenter; et ubi, re diligenter pervestigata, prudens dubium existat, num revera vel num valide Sacramentum Baptismi collatum fuerit.

10. Licet Baptismus conferri valide possit aut per infusionem aquæ, aut per immersionem, aut per aspersionem; primus tamen, vel secundus modus, aut mixtus ex utroque, qui magis sit in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineatur; ita ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur in modum crucis uno et eodem tempore, quo verba proferuntur, et idem sit aquam adhibens et verba pronuntians.

11. Ubi vero Baptismus fit per infusionem aquæ, cavendum est, ne aqua ex infantis capite in fontem extructum defluat, aut in aliquo vase ad hunc usum parato recepta, in ipsius Baptisterii, vel in ecclesiæ sacrarium effundatur.


De Ministro Baptismi


12. Minister ordinarius Baptismi solemnis est Sacerdos; sed ejus collatio reservatur Parocho vel alii Sacerdotii de ejusdem Parochi vel Ordinarii loci licentia, quæ in casu necessitatis legitime præsumitur.

Etiam peregrinus a Parocho proprio in sua Parœcia solemniter baptizetur, si id facile et sine mora fine potest; secus peregrinum quilibet Parochus in suo territorio potest solemniter baptizare.

13. In alieno territorio nemini licet, sine debita licentia, Baptismum solemnem conferre ne sui quidem loci incolis.

14. Ubi Parœciæ aut quasi-parœciæ nondum sunt constitutæ, statutorum peculiarium et receptarum consuetudinum ratio habenda est, ut constet cuinam Sacerdoti, præter Ordinarium, in universo territorio vel in ejus parte jus insit baptizandi.

15. Extraordinarius Baptismi solemnis minister est Diaconus; qui tamen sua potestate ne utatur sine loci Ordinarii vel Parochi licentia, juste de causa concedenda, quæ ubi necessitas urgeat, legitime præsumitur.

16. Baptismus non solemnis, in mortis periculo, potest a quovis ministrari, servata debita materia, forma et intentione; quatenus vere fieri potest, adhibeantur duo testes vel saltem unus, quibus baptismi collatio probari possit.

Si tamen adsit Sacerdos, Diacono præferatur, Diaconus, Subdiacono, Clericus laico et vir feminæ, nisi pudoris gratia deceat feminam potius quam virum baptizare, vel nisi femina noverit melius formam et modum baptizandi.

Patri aut matri suam prolem baptizare non licet, præterquam in mortis periculo, quando alius præsto non est, qui baptizet.

17. Curet Parochus ut fideles, præsertim obstetrices, medici et chirurgi, rectum baptizandi modum pro casu necessitatis probe ediscant.

18. Adultorum Baptismus, ubi commode fieri possit, ad loci Ordinarium deferatur, ut, si voluerit, ab eo vel ab ejus delegato solemnius conferatur.


De baptizandis parvulis


19. Cum agitur de Baptismo:

1º Parvulorum seu infantium nomine veniunt, qui nondum rationis usum adepti sunt, eisdemque accensentur amentes ab infantia, in quavis ætate constituti:

2º Adulti autem censentur, qui rationis usu fruuntur; idque satis est ut suo quisque animi motu Baptismum petat et ad illum admittatur.

20. Nemo in utero matris clausus baptizetur, donec probabilis spes sit ut rite editus baptizari possit.

Si infans caput emiserit et periculum mortis immineat, baptizetur in capite; nec postea, si vivus evaserit, est iterum sub conditione baptizandus.

Si aliud membrum emiserit, in illo, si periculum immineat, baptizetur sub conditione; at tunc si natus si vixerit, est rursus sub conditione baptizandus.

Si mater prægnans mortua fuerit, fetus ab iis ad quos spectat extractus, si certo vivat, baptizetur absolute; si dubie, sub conditione.

Fetus in utero baptizatus, post autem denuo sub conditione baptizari debet.

21. Currandum ut omnes fetus, abortivi, quovis tempore editi, si certo vivant, baptizentur absolute; si dubie, sub conditione.

22. Monstra et ostenta semper baptizentur saltem sub conditione: Si tu es homo, ego te baptízo, etc. In dubio autem unusne an plures sint homines, unus absolute baptizetur, ceteri sub conditione: Si non es baptizátus, ego te baptízo, etc.

23. Infantes expositi et inventi nisi, re diligenter investigata, de eorum Baptismo constet, sub conditione baptizentur.

24. Infans infidelium, etiam invitis parentibus, licite baptizatur, cum in eo versatur vitæ discriminæ, ut prudenter prævideatur moriturus, ante usum rationis attingat.

Extra mortis periculum, dummodo catholicæ ejus educationi cautum sit, licite baptizatur:

1º Si parentes vel tutores, aut saltem unus eorum, consentiant;

2º Si parentes, idest pater, mater, avus, avia, vel tutores desint, aut jus in eum amiserint, vel illud exercere nullo pacto queant.

25. Circa Baptismum infantium duorum hæreticorum aut schismaticorum, aut duorum catholicorum qui in apostasiam vel hæresiam vel schisma prolapsi sint, generatim serventur normæ in superiore rubrica constitutæ.


De ritibus et cæremoniis Baptismi


26. Baptismus solemniter conferatur, salvo præscripto rubr. num 28. Loci Ordinarius potest, gravi et rationabili de causa, indulgere ut cæremoniæ præscriptæ pro Baptismo infantium adhibeantur in Baptismo adultorum.

27. Proles ritu parentum baptizari debet.

Si aliter parentum pertineat ad ritum latinum, alter ad orientalem, proles ritu patris baptizetur, nisi aliud jure speciali cautum sit.

Si unus tantum catholicus, proles hujus ritu baptizanda est.

28. In mortis periculo Baptismum privatim conferre licet; et, si conferatur a ministro qui nec Sacerdos sit nec Diaconus, ea tantum ponantur, quæ sunt ad Baptismi validitatem necessaria; si a Sacerdote vel Diacono, serventur quoque, si tempus adsit, cæremoniæ quæ Baptismum sequuntur.

Extra mortis periculum Baptismum privatum loci Ordinarius permittere nequit, nisi agatur de hæreticis qui in adulta ætate sub conditione baptizentur.

Cæremoniæ autem quæ in Baptismi collatione prætermissæ quavis ratione fuerint, quamprimum in ecclesia suppleantur, nisi agatur de hæreticis qui in adulta ætate sub conditione privatim baptizati fuerint ex Ordinarii loci licentia, ut supra

29. Cum Baptismus sub conditione iteratur, cæremoniæ, si quidem in priore Baptismo omissæ fuerunt, suppleantur, salvo præscripto rubr. num. 28; sin autem in priore Baptismo adhibitæ sunt, repeti in altero aut omitti possunt.

30. Curent Parochi ut ei qui baptizatur, christianum imponatur nomen; quod si id consequi non poterunt, nomini a parentibus imposito addant nomen alicujus Sancti et in libro baptizatorum utrumque nomen prescribant.

De patrinis


31. Ex vetustissimo Ecclesiæ more nemo solemniter baptizetur nisi suum habeat, quatenus fieri possit, patrinum.

Etiam in Baptismo privato patrinus, si facile haberi queat, adhibeatur; si non interfuerit, adhibeatur in supplendis Baptismi cæremoniis, sed hoc in casu nullam contrahit spiritualem cognationem.

32. Cum Baptismus iteratur sub conditione, idem patrinus, quatenus fieri possit, adhibeatur, qui in priore Baptismo forte adfuit; extra hunc casum in Baptismo conditionato patrinus non est necessarius.

Iterato Baptismo sub conditione, neque patrinus qui priori Baptismo adfuit, neque posteriori, cognationem spiritualem contrahit, nisi idem patrinus in utroque Baptismo adhibitus fuerit.

33. Patrinus unus tantum, licet diversi sexus a baptizando, vel ad summum unus et una adhibeantur.

34. Ut quis sit patrinus oportet:

1º Sit baptizatus, rationis usum assecutus et intentionem habeat id munus gerendi;

2º Ad nullam pertineat hæreticam aut schismaticam sectam, nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit excommunicatus aut infamis infamia juris aut exclusus ab actibus legitimis, nec sit clericus depositus vel degregatus;

3º Nec sit pater vel mater vel conjux baptizandi;

4ºAb ipso baptizando ejusve parentibus vel tutoribus aut, his deficientibus, a ministro sit designatus;

5º Baptizandum in actu Baptismi per se vel procuratorum physice teneat aut tangat vel statim levet seu suscipiat de sacro fonte aut de manibus baptizantis.

35. Ut autem quis licite patrinus admittatur, oportet:

1º Decimum quartum suæ ætatis annum attigerit, nisi aliud justa de causa de ministro videatur;

2º Non sit propter notorium delictum excommunicatus vel exclucus ab actibus legitimis vel infamis infamia juris, quin tamen sententia intercesserit, nec sit interdictus aut alias publice criminosus vel infamis infamia facti;

3º Fidei rudimenta noverit;

4º In nulla religione sit novitius vel professus, nisi necessitas urgeat et expressa habeatur venia Superioris saltem localis;

5º In sacris ordinibus non sit constitutus, nisi accedat expressa Ordinarii proprii licentia.

36. In dubio utrum quis valide vel licite admitti possit, necne, ad patrini munus, parochus, si tempus suppetat, consulat Ordinarium.

37. Ex Baptismo spiritualem cognationem contrahunt tantum baptizato baptizans et patrinus.

38. Patrinorum est, ex suscepto munere spiritualem filium perpetuo sibi commendatum habere, atque in iis quæ ad christianæ vitæ institutionem spectant, curare diligenter ut ille talem in tota vita se præbeat, qualem futurum esse solemni cæremonia spoponderunt.


De tempore et loco Baptismi conferendi


39. Infantes quamprimum baptizentur; et Parochi ac concionatores frequenter fideles de hac gravi eorum obligatione commoneant.

40. Baptismus privatus urgente necessitate, quovis tempore et loco administrandus est.

41. Etiam solemnis Baptismus qualibet die administrari potest; decet tamen adultorum Baptismum, secundum antiquissimum Ecclesiæ ritum, conferri, si fieri commode queat, in pervigilio Paschatis et Pentecostes, præcipue in metropolitanis aut cathedralibus ecclesiis.

42. Proprius Baptismi solemnis administrandi locus est Baptisterium in ecclesia vel in oratorio publico.

43. Quælibet Parœcialis ecclesia, revocato ac reprobato quovis contrario statuto vel privilegio vel consuetudine, baptismalem habeat fontem, salvo legitimo jure cumulativo aliis ecclesiis jam quæsito.

Loci Ordinarius potest pro fidelium commoditate permittere vel jubere ut fons baptismalis ponatur etiam in alia ecclesia vel publico oratorio intra parœciæ fines.

44. Si ad ecclesiam parœcialem, aut ad aliam quæ jure fontis gaudeat, baptizandus, propter locorum distantiam aliave adjuncta, sine gravi incommodo aut periculo, accedere aut transferri nequeat, Baptismus solemnis a Parocho conferri potest et debet in proxima ecclesia aut oratorio publico intra parœciæ fines, licet hæc baptismali fonte careant.

45. In domibus autem privatis Baptismus solemnis administrari non debet, nisi hisce in adjunctis:

1º Si baptizandi sint filii aut nepotes eorum qui supremum actu tenent populorum principatum vel jus habent succedendi in thronum, quoties isti id rite poposcerint;

2º Si loci Ordinarius, pro suo prudenti arbitrio et conscentia, justa ac rationabili de causa, in casu aliquo extraordinario id concedendum consuerit.

In memoratis casibus Baptismus conferendus est in sacello domus aut saltem in alio decenti loco, et aqua baptismali de more benedicta.

46. Baptisterium sit decenti loco et forma, materique solida, et quæ aquam bene contineat, decenter ornatum, et cancellis circumseptum, sera et clave munitum, atque ita obseratum, ut pulvis, vel aliæ sordes intro non penetrent, in eoque, ubi commode fieri potest, depingatur seu collocetur imago sancti Joannis Christum baptizantis.


De sacris Oleis, et aliis requisitis


47. Sacrum Chrisma, et sanctum Oleum, quod et Catechumenorum dicitur, quorum usus est in Baptismo, debent esse ab Episcopo benedicta Feria V in Cœna Domini proxime superiore; neque adhibeantur vetera, nisi necessitas urgeat.

48. Curet Parochus, ut ea suo tempore quamprimum habeat a suo Ordinario, et tunc vetera in ecclesia comburat.

49. Mox deficienti Oleo benedicto aliud Oleum de olivis non benedictum adjiciatur, etiam iterato, minore tamen copia.

50. Chrisma, et Oleum sacrum sit in suis vasculis argenteis aut saltem stanneis, bene obturatis: quæ vascula sint inter se distincta et proprium unumquodque inscriptionem habeat, majusculis litteris incisam, ne quis error commitatur.

51. Ad usum vero quotidianum minora habeantur vascula ex argento, si fieri potest, aut stanno, sive separata, sive etiam conjuncta: apte tamen distincta, et bene cooperta, et cum suis inscriptionibus, ut supra, ne Parochus aberret, et unum pro altero sumat, quod cavere debet diligenter.

52. In ea igitur ex majoribus vasculis Chrismatis et Olei, quod sufficiat, infundatur, atque ut effusionis periculum caveatur, commodum erit, in his vasculis bombacium, seu quid simile habere, Oleo sacro, et Chrismate separatim perfusum, in quo pollex, cum opus est, ad inguendum immittatur.

53. Hæc vascula ita paratur in ecclesia, loco proprio, honesto, ac mundo, sub clave, ac custodia decenter asserventur, ne ab aliquo, nisi a Sacerdote, temere tangantur, aut eis sacrilege quisquam abuti possit; nec ea domi Parochus retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente Ordinarii licentia.

54. Parochus, quantum fieri potest, curet, ne per laicos, sed per se, vel aliam Sacerdotem, vel rite administrando saltem per alium Ecclesiæ ministrum hæc Olea deferantur: caveat item, ne de iis quidquam ulli umquam tribuat cujusvis rei prætextu.

55. Sal, quod in os baptizandi immittendum est, sit benedictum sua peculari benedictione, quæ infra præscribitur; neque utatur sale exorcizato ad benedicendam aquam; sitque prius bene confractum et attritum, siccum ac mundum. Sal ita benedictum nemini tradatur, neque etiam iis, qui benedicendum attulerint, reddatur, sed ad alios baptizandos servetur, aut sacrarium abjiciatur.

56. Cum igitur Baptismi Sacramentum jam administrandum est, hæc in promptu esse debent:

57. Vascula sacra Olei catechumenorum, et Chrismatis.

58. Vasculum cum sale benedicendo, vel jam, ut dictum est, benedicto.

59. Vasculum, seu cochleare ex argento, vel alio metallo nitidum, ad aquam Baptismi fundendam super caput baptizandi, quod nulli præterea alii usui deserviat.

60. Pelvis, seu bacile ad excipiendam aquam ex capite defluentem, nisi statim in sacrarium defluat.

61. Gossipium, alio nomine bombacium, seu quid simile, ad abstergenda loca sacris Oleis inuncta.

62. Stolæ duæ, ubi commode haberi possunt, una violacea, et altera alba, ut infra notatur, mutanda; sin minus, una saltem adhibeatur.

63. Medulla panis, qua inuncti Sacerdotis digiti, cum manus lavat, abstergantur; et vas pro manum lotione post Baptismum, quod huic tantum usui deservire decet.

64. Alba vestis in modum pallioli, seu linteolum candidum, infantis capiti imponendum.

65. Cereus, seu candela cerea, baptizato ardens tradenda.

66. Hic denique Ritualis liber sit paratus; et item liber Baptismalis, in quo baptizati describuntur.

67. Omnibus igitur opportune præparatis, Sacerdos ad tanti Sacramenti administrationem, lotis manibus, superpelliceo et stola violacea indutus, accedat: Clericum unum, seu plures, si potest, secum adhibeat, superpelliceo pariter indutos, qui sibi ministrent.

68. Ita paratus accedat ad limen ecclesiæ, ubi foris expectant qui infantem detulerunt.

69. Interroget (nisi de his bene sibi constet), an sit suæ parœciæ, masculus, an femina, an sit domi baptizatus, et a quo, et quam rite, et qui sint compatres, qui infantem tenant, pro eoque respondeant: quos pie ac decenter assistere, ac prout opus erit, pro baptizando ad interrogationes respondere admoneat.

70. Et quoniam iis qui baptizantur, tamquam Dei filius in Christo regenerandis, et in ejus militiam adscribendis, nomen imponitur, curet ne obscœna, fabulosa, aut ridicula, vel inanium deorum, vel impiorum ethnicorum hominum nomina imponantur, sed potius, quatenus fieri potest, Sanctorum, quorum exemplis fideles ad pie vivendum excitentur, et patrociniis protegantur.

71. His igitur expeditis, et accepto nomine baptizandi, positi, si infans fuerit, super brachium dextrum illius, qui eum defert, Parochus ad Baptismum procedat, in hunc modum nominatim interrogans.

1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət