Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 1.35 Mb.
səhifə1/45
tarix25.06.2016
ölçüsü1.35 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   45



Rituale romanum - 1944






Année de Notre-Seigneur Jésus-Christ 2015

Éditions Notre-Dame Auxiliatrice,

Maison d’édition du Pape Petrus II

fondée le Samedi Saint 23 avril 2011,

15, rue docteur Ardoin,

06300 Nice, France.

courriel@petruspapa2.org

www.petruspapa2.org

Nous ne vous garantissons pas que le courrier que vous nous enverrez nous parvienne. Si vous voulez entrer en relation avec nous, nous invitons à venir chez nous. Nous habitons à ½ heure du second aéroport de France. Nous pouvons accueillir quelques personnes pour un temps indéterminé. (Notre studio fait 22m², à vous de voir combien de personnes il peut loger.)

Table des matières de la page « Liturgie » du site internet :



http://www.petruspapa2.org/liturgie/liturgie_index.html

Document en cours d’édition
Rituale romanum 1944

Cette copie partielle n’est pas encore relue dans le détail et ne peut pas encore servir d’original.





PAULI PAPÆ V
CONSTITUTIO APOSTOLICA DE RITUALIS ROMANI EDITIONE 2


TITULUS I
CAPUT UNICUM
DE IIS QUÆ IN ILLUSTRATIONE SACRAMENTORUM GENERALITER SERVANDA SUNT 3


TITULUS II 5

TITULUS III 54

TITULUS IV 59

TITULUS V 66

TITULUS VI 96

TITULUS VII 122

TITULUS VIII 127

BENEDICTIONES ESCULENTORUM PRÆSERTIM IN PASCHA 134

BENEDICTIONES AB EPISCOPIS
VEL AB ALIIS FACULTATEM HABENTIBUS FACIENDÆ 137


TITULUS IX 154

TITULUS X 173

TITULUS XI 179

TITULUS XII 194

APPENDIX 196

RITUALE ROMANUM PAULI V PONTIFICIS MAXIMI JUSSU EDITUM ALIORUMQUE PONTIFICIUM CURA RECOGNITUM ATQUE AUCTORITATE SSMI D.N. PII PAPÆ XI AD NORMAM CODICIS JURIS CANONICI ACCOMMODATUM EDITIO JUXTA TYPICAM VATICANAM



DECRETUM


VATICANAM RITUALIS ROMANI

EDITIONEM APPROBANS

HANC Ritualis Romani Vaticanam editionem, diligenter revisam, emendatam et auctam ad normam Codicis Juris Canonici, Rubricarum Missalis Romani atque Decretorum Apostilicæ Sedis, Sanctissimus Dominus noster Pius Papa XI, referente infrascripto Cardinali Sacræ Rituum Congregationi Præfecto, ratam habuit et approbavit, atque uti typicam habendam esse decrevit, cui futuræ editiones ejusdem Ritualis Romani conformandæ erunt.

Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 10 Junii 1925. †

A. Card. VICO

Episc. Portuensis et S. Rufinæ

S.R.C. Præfectus

L † S

Alexander Verde, Secretarius.

PAULI PAPÆ V
CONSTITUTIO APOSTOLICA DE RITUALIS ROMANI EDITIONE


PAULUS PAPA V

AD PERPETUAM REI MEMORIAM APOSTOLICÆ



Sedi per abundantiam Divinæ gratiæ, nullis suffragantibus meritis, præpositi, Nostræ sollicitudinis esse intelligimus, super universam Domum Dei ita invigilando intendere, ut opportunis in dies magis rationibus provideatur, quo, sicut admonet Apostolus, omnia in ea honeste et secundum ordine fiant, præcipue vero quæ pertinent ad Ecclesiæ Dei Sacramentorum administrationem, in qua religiose observari Apostolicis traditionibus et Ss. Patrum decretis constitutos ritus et cæremonias pro Nostri Officii debito curare omnino tenemur. Quamobrem fel. rec. Pius Papa V Prædecessor Noster, hujus Nostri tunc Sui officii memor, ad restituendam sacrorum rituum observationem in sacrosancto Missæ sacrificio, divinoque Officio, et simul ut Catholica Ecclesia in fidei unitate, ac sub uno visibili capite B. Petri successore Romano Pontifice congregata, unum psallendi et orandi ordinem, quantum cum Domino poterit, teneret, Breviarium primum, et deinde Missale Romanum, multo studio et diligentia elaborata, pastorali providentia edenda censuit. Cujus vestigia eodem sapientiæ spiritu secutus similis memoriæ Clemens Papa VIII etiam prædecessor Noster, non solum Episcopis et inferioribus Ecclesiæ Prælatis accurate restitutum Pontificale dedit, sed etiam complures alias in Cathedralibus et inferioribus Ecclesiis cæremonias promulgato Cæremoniali ordinavit. His ita contitutis, restabat, ut uno etiam volumine comprehensi, sacri et sinceri Catholicæ Ecclesiæ ritus, qui in Sacramentorum administratione, aliisque ecclesiasticis functionibus servari debent ab iis, qui curam animarum gerunt, Apostolicæ Sedis auctoritate prodirent, ad cujus voluminis præscriptum, in tanta Ritualium multitudine, sua illi ministeria tamquam ad publicam et obsignatam normam peragerent, unoque ac fideli ductu inoffenso pede ambularent cum consensu. Quod sane jampridem agitatum negotium postquam Generalium Conciliorum græce latineque divina gratia editorum opus morari desivit, sollicite ugere Nostri muneris esse existimavimus. Ut autem recte et ordine, ut par erat, res ageretur, nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus pietate, doctrina et prudentia præstantibus, eam demandavimus, qui cum consilio eruditorum virorum, variisque præsertim antiquis, et, quæ circumferuntur, Ritualibus consultis, eoque in primis, quod vir singulari pietatis zelo et doctrina bonæ memoriæ Julius Antonius S.R.E. Cardinalis S. Severinæ nuncupatus, longo studio, multaque industria et labore plenissimum composuerat, rebusque omnibus mature consideratis, demum divina aspirante clementia, quanta oportuit brevitate, Rituale confecerunt. In quo cum receptos et approbatos Catholicæ Ecclesiæ ritus suo ordine digestos conspexerimus, illud sub nomine Ritualis Romani merito edendum publico Ecclesiæ Dei bono judicavimus. Quapropter hortamur in Domino Venerabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos Filios eorum Vicarios, nec non Abbates, Parochos universos, ubique locorum existentes, et alios ad quos spectat, ut in posterum tamquam Ecclesiæ Romanæ filii, ejusdem Ecclesiæ omnium matris et magistræ auctoritate constituto Rituali in sacris functionibus utantur, et in re tanti momenti, quæ Catholica Ecclesia, et ab ea probatus usus antiquitatis statuit, inviolate observent.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die XVII Junii MDCXIV, Pontificatus Nostri Anno X.

S. COBELLUTIUS.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət