Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə8/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   4   5   6   7   8   9   10   11   ...   45

TITULUS III

CAPUT 1
DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ


Sanctum Pœnitentiæ Sacramentum, ad eos, qui post Baptismum lapsi sunt, in gratiam Dei restituendos a Christo Domino institutum, eo diligentius administrandum est, quo frequentior est ejus usus, et quo plura requiruntur ad illud recte digneque tractandum ac suscipiendum. Cum autem ad illud constituendum tria concurrant, materia, forma, et minister: illius quidem remota materia sunt peccata, proxima vero sunt actus pœnitentis, nempe contritio, confessio, et satisfactio. Forma autem, illa absolutionis verba: Ego te absólvo, etc. Minister denique est Sacerdos habens potestatem absolvendi vel ordinariam vel delegatam. Sed in periculo mortis omnes Sacerdotes, licet ad confessiones non approbati, valide et licite absolvunt quoslibet pœnitentes a quibusvis peccatis aut censuris, quantumvis reservatis et notoriis, etiamsi præsens sit Sacerdos approbatus. In ejus ministro requiritur etiam bonitas, scientia, atque prudentia, cum sigillo secretæ confessionis sub exacto, perpetuoque silentio. Quibus et aliis ad id opportunis ut optime sint instructi, omni studio curare debent Confessarii.

2. In primis meminerit Confessarius, se judicis pariter et medici personam sustinere, ac divinæ justitiæ simul et misericordiæ ministrum a Deo constitutum esse, ut tamquam arbiter inter Deum et homines, honori divino et animarum saluti consulat.

3. Ut ergo recte judicare queat, discernens inter lepram et lepram, et tamquam peritus medicus animarum morbos prudenter curare, et apta cuique remedia applicare sciat, quantam potest maximam ad id scientiam atque prudentiam, tum assiduis ad Deum precibus, tum ex probatis auctoribus, præsertim e Catechismo Romano, et prudenti consilio peritorum studeat sibi comparare.

4. Sciat casus et censuras Sedi Apostolicæ, et Ordinario suo reservatas, et suæ cujusque Ecclesiæ constitutiones, easque diligenter observet.

5. Denique hujus Sacramenti doctrinam omnem recte nosse studebit, et alia ad ejus rectam administrationem necessaria. Atque in hoc ministerio ita procedat, ut infra præscribitur.

ORDO MINISTRANDI SACRAMENTUM PŒNITENTIÆ


6. Sacerdos ad audiendam confessionem vocatus, promptum facilemque se præbeat; ac priusquam ad audiendum accedat, si tempus suppetat, ad hoc ministerium recte, sancteque obeundum, divinum auxilium piis precibus implorabit.

7. Sacramentalis confessionis proprius locus est ecclesia vel oratorium publicum aut semi-publicum.

8. Sedes confessionalis ad audiendas mulierum confessiones semper collocetur in loco patenti et conspicuo, et generatim in ecclesia vel oratorio publico aut semi-publico mulieribus destinato.

Sedes confessionalis crate fixa ac tenuiter perforata inter pœnitentem et confessarium sit instructa.

9. Feminarum confessiones extra sedem confessionalem ne audiantur, nisi ex causa infirmitatis aliave veræ necessitatis et adhibitis cautelis quas Ordinarius loci opportunas judicaverit.

Confessiones virorum etiam in ædibus privatis excipere licet.

10. Superpelliceo, et stola violacei coloris utatur, prout tempus, vel locorum feret consuetudo.

11. Pœnitens, si opus sit, admoneatur, ut qua decet humilitate mentis et habitus accedat, et flexis genibus signo crucis se muniat.

12. Mox Confessarius inquirat de illlus statu (nisi aliter notus sit) et quampridem sit confessus, et an impositam pœnitentiam adimpleverit; num rite atque integre alias confessus fuerit; num conscientiam suam, ut debet, prius diligenter discusserit.

13. Quod si pœnitens aliqua censura, vel casu reservato sit ligatus, a quo ipse non possit absolvere, ne absolvat, nisi prius obtenta facultate a Superiore.

14. Si vero Confessarius, pro personarum qualitate, cognoverit pœnitentem ignorare Christianæ fidei rudimenta, si tempus suppetat, eum breviter instruat de articulis fidei et aliis ad salutem cognitu necessariis, et ignorantiam ejus corripiat, illumque admoneat, ut ea postmodum diligentius addiscat.

15. Tum pœnitens confessionem generalem latina, vel vulgari lingua dicat, scilicet Confíteor, etc., vel saltem utatur his verbis: Confíteor Deo omnipoténti, et tibi, pater. Peccata sua exinde confiteatur, adjuvante, quotiescumque opus erit, Sacerdote: qui confitentem non reprehendet nisi finita, ut dicetur, confessione; neque interpellabit, nisi opus sit aliquid melius intelligere; proinde fiduciam ei præbeat, et humaniter suggerat, ut omnia peccata sua rite et integre confiteatur, remota stulta illa quorumdam verecundia, qua præpediti, suadente diabolo, peccata confiteri non audent.

16. Si pœnitens numerum, et species, et circumstantias peccatorum explicatu necessarias non expresserit, eum Sacerdos prudenter interroget.

17. Sed caveat, ne curiosis, aut inutilibus interrogationibus quemquam detineat, præsertim imprudenter interrogans juniores utriusque sexus, vel alios, de eo, quod ignorant, ne scandalum patiantur, indeque peccare discant.

18. Demum, audita confessione, perpendens peccatorum, quæ ille admisit, magnitudinem, ac multitudinem, pro eorum gravitate, ac pœnitentis conditione, opportunas correptiones ac monitiones, prout opus esse viderit, paterna caritate adhibebit, et ad dolorem et contritionem efficacibus verbis adducere conabitur, atque ad vitam emendandam ac melius instituendam inducet, remediaque peccatorum tradet.

19. Postremo salutarem et convenientem satisfactionem, quantum spiritus et prudentia suggesserint, injungat, habita ratione status, conditionis, sexus, ei ætatis et item dispositionis pœnitentium. Videatque, ne pro peccatis gravibus levissimas pœnitentias imponat, ne si forte peccatis conniveat. Alienorum peccatorum particeps efficiatur id vero ante oculos habeat, ut satisfactio non sit tantum ad novæ vitæ remedium, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum castigationem.

20. Quare curet, quantum fieri potest, ut contrarias peccatis pœnitentias injungat, veluti avaris eleemosynas, libidinosis jejunia, vel alias carnis afflictiones, superbis humilitatis officia, desidiosis devotionis studia. Rarius autem vel serius confitentibus vel in peccata facile recidentibus, utilissimum erit consulere, ut sæpe, puta semel in mense, vel certis diebus solemnibus, confiteantur, et si expediat, communicent.

21. Pœnitentias pecuniarias sibi ipsis Confessarii ne applicent, neve a pœnitentibus quidquam tamquam ministerii sui præmium petant, vel accipiant.

22. Pro peccatis occultis, quantumvis gravibus, manifestam pœnitentiam ne imponant.

23. Videat autem diligenter Sacerdos, quando, et quibus conferenda, vel deneganda, vel differenda sit absolutio, ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces: quales sunt qui nulla dant signa doloris; qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et viam in melius emendare nolunt: aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant, et scandalum tollant: neve etiam eos absolvat, quorum peccata sunt Superioribus reservata.

24. Si vero quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus peccatis et censuris, quantumvis reservatis (cessat enim tunc omnis reservatio): sed prius, si potest, cui debet, satisfaciat: ac si periculum evaserit, et aliqua ratione Superiori, a quo alias esset absolvendus, se sistere teneatur; cum primum poterit, coram eo se sistat, quidquid debet præstiturus.

25. Quod si inter confitendum, vel etiam antequam incipiat confiteri, vox et loquela ægro deficiant, nutibus et signis conetur, quoad ejus fieri poterit, peccata pœnitentis cognoscere, quibus utcumque vel in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium sive per se, sive per alios ostenderit, absolvendus est.

26. Meminerit porro Sacerdos, ægris non esse injungendam gravem, aut laboriosam pœnitentiam; sed indicendam tantum illam, quam, si convaluerint. opportune tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliqua oratione, aut levi satisfactione imposita, et acceptata, absolvantur, prout opus erit.

1   ...   4   5   6   7   8   9   10   11   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət