Ana səhifə

De magistratibus Romanorum


Yüklə 122.4 Kb.
tarix25.06.2016
ölçüsü122.4 Kb.


Контрольная работа по латинскому языку №1


  1. Переведите следующий текст на русский язык

De magistratibus Romanorum


Principātus magistratuum Romae in manĭbus consŭlum erat. Consŭles erant magistrātus annui; consulĭbus erant imperium et potestas; praeterea consul erat judex et pontĭfex maxĭmus. Consul jus vitae necisque habēbat. Item ordinarii magistrātus alii erant. Praetor jus inter cives dicēbat. Quaestōres aerarium curābant. Censor censum agēbat. Postea autem officium censōris erat etiam peccāta civium contra bonos mores notāre atque senātum legĕre. Aedīles curam aedium, postea curam ludōrum denĭque curam annōnae habebant. Extraordinarii magistrātus Romae erant dictātor, magister equĭtum, decemvĭri, tribūni milĭtum consulāri potestāte.



  1. Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:




Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:


Arbĭtri reos aut condemnant aut absolvunt.

Festināte discĕre.

Matrimonium dissolvĭtur aut cum bona gratia aut cum ira anĭmi (Digesta).

Judĭces, qui ex lege judicātis, obtemperāre legĭbus debētis.

Omnes cives legĭbus civitātis suae parēre debent.

Nemo ex suo delicto suam condiciōnem meliōrem facĕre potest. (Digesta).

Edicta sunt praecepta magistratuum popŭli Romāni.

Primum reges civitātem Romānam regēbant.

Servi a Romānis pecuniā emebantur et vendebantur.

Apud me, ut apud bonum judĭcem, argumenta plus quam testes valent.


4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5. Переведите следующий анекдот на русский язык:


Pythagoras

Pythagorae philosophi tanta fuit apud discipulos suos auctoritas, ut, quae ab eo audivissent, ea in dubitationem adducere non auderent. Rogati autem, ut causam redderent eorum, quae dixissent, respondebant Ipsum dixisse. Ipse autem erat Pythagoras.


Контрольная работа по латинскому языку №2


  1. Переведите следующий текст на русский язык

De fontibus juris Romani


Jus popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui jus edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod popŭlus jubet atque constituit. Plebiscītum est, quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, qua plebiscīta universum popŭlum tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt.

Senātus consultum est, quod senātus jubet atque constituit: idque legis vicem obtĭnet.

Constitutio princĭpis est, quod imperātor decreto vel edicto vel epistŭla constituit.


  1. Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:




Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число



  1. Переведите следующие предложения на русский язык:

Sententiae collegārum consentiunt.

Tantum scimus, quantum memoriā tenēmus.

Advocātus defendit reum in judicio.

Argumenta culpae rei reperiuntur.

Jus publĭcum privatōrum pactis mutāri non potest.

Testes adhibēre possŭmus non solum in criminalĭbus causis, sed etiam in pecuniariis litĭbus.

Cato semper optĭmos viros et justissĭmas civitātes defendit.

Servi a Romānis pecuniā emebantur et vendebantur.

Debēmus facĕre ea, quae leges impĕrant.

Plebiscītum est, quod plebs jubet et constituit.


4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:



Epaminondas

Epaminondas, Thebanorum imperator, in bello adversus Lacedaemonios, animos suorum religione excitandos ratus, arma in templis affixo nocte detraxit persuasitque militibus, quum illa abesse viderent, deos iter suum sequi, ut ipsis proeliantibus adessent.


Контрольная работа по латинскому языку №3


  1. Переведите следующий текст на русский язык

Jus civile et jus gentium


Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur.

Nam jus, quod (quisque) popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque jus civīle, quasi jus proprium civitātis.

Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.

Popŭlus ităque Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utĭtur. (Gajus)




  1. Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:




Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число




  1. Переведите следующие предложения на русский язык:

Femĭna in familia viri sui locum filiae obtĭnet.

Reus culpam suam negat.

Arbĭtri non possunt injuste judicāre.

Viri injusti ab arbĭtris puniuntur.

Privatōrum conventio de jure publĭco non derŏgat.

Lege duodĕcim tabulārum prodĭgo interdicĭtur bonōrum suōrum administratio.

Leges Romanōrum meliōres, quam leges Graecōrum sunt.

Dum abĕram, amīcus meus negotia mea gerēbat.

Servi a Romānis pecuniā emebantur et vendebantur.

Semper colēmus justas leges civitātis nostrae.


4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения




  1. Переведите следующий анекдот на русский язык:


Pindarus

Pindarus, poeta Thebanus, Apollini gratissimus fuisse dicitur. Quare saepe a sacerdotibus in templum Delphicum ad coenam vocabatur, parsque ei tribuebatur donorum, quae sacrificantes deo obtulerant. Ferunt etiam Pana Pindari hymnis tantopere fuisse laetatum, ut eos in montibus et silvis caneret. Quum Alexander, rex Macedoniae, Thebas diriperet, unius Pindari domo et familiae pepercit.




Контрольная работа по латинскому языку №4
1.Переведите следующий текст на русский язык

De judiciis publicis


Judicia publĭca in republĭca Romāna haec erant. Si quis a consŭle per quaestōrem parricidii vel per duumvĭros perduelliōnis capĭtis condemnabātur, is lege Valeria de provocatiōne ad popŭlum provocāre potĕrat et tum ejus res comitiis centuriātis agebātur. Comitiis centuriātis reus aut absolvebātur aut condemnabātur.

Si quis a magistrātu mulctae condemnabātur supra, quam lex Aternia Tarpeja permittēbat, id est supra, quam duae oves et triginta boves vel tria milia assum et viginti, condemnātus etiam ad popŭlum provocāre potĕrat et tum comitiis tribūtis reus aut absolvebātur aut certae mulctae condemnabātur.

Postea judicia publĭca ad quaestiōnes perpetuas perveniēbant. Prima quaestio perpetua ex lege Calpurnia de pecuniis repetundis anno sexagesĭmo quarto (ab U. c.) constitūta est.
2.Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:


Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.

Переведите следующие предложения на русский язык:



Femĭna in familia viri sui locum filiae obtĭnet.

Nolīte credĕre, si inimīci dicunt.

Amīcos semper memoriā tenēte.

Reus condemnātur pro dolo malo.

Voluntas testatōris pro veritāte habētur.

Reus sine provocatiōne condemnātur.

Testes adhibēre possŭmus non solum in criminalĭbus causis, sed etiam in pecuniariis litĭbus.

Primum reges civitātem Romānam regēbant.

Domĭni crudelĭter servos pro delicto puniēbant.

Bella injusta semper erant causa multōrum malōrum.

Amīci defenduntur a nobis in pericŭlis.
4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:


Mithridates


Mithridates, rex Ponti saepe venenum hauserat, ut sibi a clandestinis caveret insidiis. hinc factum est, ut, quum a Pompejo superatus mortem sibi consciscere vellet, ne velocissima quidem venena ei nocerent.


Контрольная работа по латинскому языку №5


    1. Переведите следующий текст на русский язык


De obligationibus
Nunc transeāmus ad obligatiōnes. Obligatio est juris vincŭlum, quo necessitāte adstringĭmur alicujus solvendae rei, secundum nostrae civitātis jura. Omnium autem obligatiōnum summa divisio in dua genĕra deducĭtur: namque aut civīles sunt aut praetoriae. Civīles sunt, quae aut legĭbus constitūtae aut certe jure civīli comprobātae sunt. Praetoriae sunt, quae praetor ex sua jurisdictiōne constituit, quae etiam honorariae vocantur. Sequens divisio in quattuor species deducĭtur: aut enim ex con-tractu sunt aut quasi ex contractu aut ex maleficio aut quasi ex maleficio. Prius est, ut de his, quae ex contractu sunt, dispiciāmus. Harum aeque quattuor species sunt: aut enim re contrahuntur aut verbis aut littĕris aut consensu. De quibus singŭlis dispiciāmus.



    1. Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:




Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:

Arbĭtri reos aut condemnant aut absolvunt.

Lucius Negidius testamentum facit.

Advocātus defendit reum in judicio.

Avus relinquit bona filio meo.

Arbĭtri viros injustos puniunt.

Argumenta culpae rei reperīmus.

Femĭna in familia viri sui locum filiae obtĭnet.

 Reus culpam suam negat.

Ignorantia non est argumentum.

Nolīte prodĕre amīcos.

4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:


Mithridates


Mithridates, rex Ponti saepe venenum hauserat, ut sibi a clandestinis caveret insidiis. hinc factum est, ut, quum a Pompejo superatus mortem sibi consciscere vellet, ne velocissima quidem venena ei nocerent.


Контрольная работа по латинскому языку №6
1.Переведите следующий текст на русский язык

De jure personarum (1)


Omne jus, quo utĭmur, vel ad persōnas pertĭnet vel ad res vel ad actiōnes. Prius videāmus de persōnis. Summa divisio de jure personārum haec est, quod omnes homĭnes aut libĕri sunt aut servi. Rursus1 liberōrum homĭnum alii ingenui sunt, alii libertīni.

Ingenui sunt, qui libĕri nati sunt; libertīni, qui ex servitūte manumissi sunt (Gajus).

Est autem manumissio de manu missio, id est, datio libertātis: nam quamdiu quis in servitūte est, manui et potestāti supposĭtus est, manumissus autem liberātur potestāte (Digesta).

Sequĭtur de jure personārum alia divisio: nam quaedam persōnae sui juris sunt, quaedam aliēno juri sunt subjectae. Rursus eārum personārum, quae aliēno juri subjectae sunt, aliae in potestāte, aliae in manu sunt (Gajus).


2.Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:


Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:

Culpam negātis.

Patriam amāmus, patriam defendĭmus.

Sententiam Scaevŏlae probāmus.

Juste judicāre debētis.

Nautam culpā absolvis.

Victoria concordiam dat.

 Incŏlae patriam defendunt.

Sententiae collegārum consentiunt.

Contumacia cumŭlat poenam.

Tantum scimus, quantum memoriā tenēmus.


4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:



Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:


Pythagoras

Pythagorae philosophi tanta fuit apud discipulos suos auctoritas, ut, quae ab eo audivissent, ea in dubitationem adducere non auderent. Rogati autem, ut causam redderent eorum, quae dixissent, respondebant Ipsum dixisse. Ipse autem erat Pythagoras.


Контрольная работа по латинскому языку №7
1.Переведите следующий текст на русский язык

De jure personarum (2)


 Videāmus nunc de iis, quae aliēno juri subjectae sunt: nam si cognoverĭmus, quae illae persōnae sint, simul intellegēmus, quae sui juris sint. Ac prius dispiciāmus de iis, qui in aliēna potestāte sunt.

In potestāte ităque sunt servi dominōrum, quae (= et ea) potestas juris gentium est2: nam apud omnes gentes animadvertĕre possŭmus domĭnis in servos vitae necisque potestātem esse3, et quodcumque per servum adquirĭtur, id domĭno adquīri (Gajus).

 Sed hoc tempŏre4 neque civĭbus Romānis nec ullis aliis hominĭbus, qui sub imperio popŭli Romāni sunt, licet supra modum et sine causa in servos saevīre5: male enim nostro jure uti non debēmus (Gajus).

Item in potestāte nostra sunt libĕri nostri. Quod (= et id) jus proprium civium Romanōrum est: fere enim nulli alii sunt homĭnes, qui talem in filios suos habent potestātem, qualem nos habēmus (Gajus).


2.Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:


Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:

Festināte discĕre.

 Amīcos semper memoriā tenēte.

Causam dic.

Fac bonum negotium.

 Libros date.

 Redde pecuniam.

Nolīte credĕre, si inimīci dicunt.

 Noli tacēre, si dicĕre debes.

Amīcos semper memoriā tenēte.

Reus abest in judicio.


4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:



Pindarus

Pindarus, poeta Thebanus, Apollini gratissimus fuisse dicitur. Quare saepe a sacerdotibus in templum Delphicum ad coenam vocabatur, parsque ei tribuebatur donorum, quae sacrificantes deo obtulerant. Ferunt etiam Pana Pindari hymnis tantopere fuisse laetatum, ut eos in montibus et silvis caneret. Quum Alexander, rex Macedoniae, Thebas diriperet, unius Pindari domo et familiae pepercit.



Контрольная работа по латинскому языку №8
1.Переведите следующий текст на русский язык

De jure personarum (3)

Summa ităque divisio de jure personārum haec est, quod omnes homĭnes aut libĕri sunt aut servi. Et libertas quidem est, ex qua etiam libĕri vocantur, naturālis facultas ejus, quod cuīque facĕre libet, nisi si quid aut vi aut jure prohibētur. Servĭtus autem est constitutio juris gentium, qua quis dominio aliēno contra natūram subicĭtur. Servi autem ex eo appellāti sunt, quod imperatōres captīvos vendĕre jubent ac per hoc servāre nес occidĕre solent: qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostĭbus manu capiuntur. Servi autem aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur ex ancillis nostris; fiunt aut jure gentium, id est ex captivitāte, aut jure civīli, velŭti, cum homo liber major viginti annis ad pretium participandum sese venumdāri passus est. In servōrum condiciōne nulla differentia est. In libĕris multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertīni.

2.Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:


Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:

Advocātus adest reis.  

Arbĭtri non possunt injuste judicāre. Justae sententiae prosunt popŭlo.

Dum absum, amīcus meus negotia mea gerit.

Servi pro nullis habentur.

Cives legĭbus parēre debent.

Tempus mutat leges antīquas.  

Judĭces pro criminĭbus cives judĭcant.

Sub nomĭne pacis bellum latet (Cicĕro).

Judĭces, qui ex lege judicātis, obtemperāre legĭbus debētis.
4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:



Epaminondas

Epaminondas, Thebanorum imperator, in bello adversus Lacedaemonios, animos suorum religione excitandos ratus, arma in templis affixo nocte detraxit persuasitque militibus, quum illa abesse viderent, deos iter suum sequi, ut ipsis proeliantibus adessent.


Контрольная работа по латинскому языку №9
1.Переведите следующий текст на русский язык
De justitia et jure

Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuens. Jurisprudentia est divinārum atque humanārum rerum notitia, justi atque injusti scientia.

His generalĭter cognĭtis et incipientĭbus nobis exponĕre jura popŭli Romāni ita maxĭme videntur posse tradi commodissĭme, si primo levi ac simplĭci, post deinde diligentissĭma atque exactissĭma interpretatiōne singŭla tradantur. Alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum anĭmum studiōsi mulitudĭne ac varietāte rerum oneraverĭmus, duōrum altĕrum aut desertōrem studiōrum efficiēmus aut cum magno labōre ejus saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque juvĕnes avertit, serius ad id perducēmus, ad quod leniōre via ductus sine magno labōre et sine ulla diffidentia maturius perdūci potuisset.

Juris praecepta sunt haec: honeste vivĕre, altĕrum non laedĕre, suum cuīque tribuĕre.


2.Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:


Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:

Querimonia habētur.  

Matrimonium dissolvĭtur aut cum bona gratia aut cum ira anĭmi (Digesta).

Reus ab advocāto defendĭtur.

Reus condemnātur pro dolo malo.  

Viri injusti ab arbĭtris puniuntur.

 Argumenta culpae rei reperiuntur.

Sententia absolutoria reo datur.

Reus non debet condemnāri injuste.

Imperitia culpae adnumerātur (Digesta).

Sententiae Mesallae probantur ab amīcis.

4. Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:

Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:


Mithridates


Mithridates, rex Ponti saepe venenum hauserat, ut sibi a clandestinis caveret insidiis. hinc factum est, ut, quum a Pompejo superatus mortem sibi consciscere vellet, ne velocissima quidem venena ei nocerent.

Контрольная работа по латинскому языку №10

1.Переведите следующий текст на русский язык



De jure naturali, gentium et civili

Jus naturāle est, quod natūra omnia animalia docuit. Nam jus istud non humāni genĕris proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. Hinc descendit maris atque femĭnae coniugatio, quam nos matrimonium appellāmus, hinc liberōrum procreatio et educatio: vidēmus etĕnim cetĕra quoque animalia istīus juris peritia censēri.

Jus autem civīle vel gentium ita dividĭtur: omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur: nam quod quisque popŭlus ipse sibi jus constituit, id ipsīus proprium civitātis est voca-turque jus civīle, quasi jus proprium, ipsīus civitātis: quod vero naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos peraeque custodītur vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur.

2. Проанализируйте существительные из текста по следующей схеме:




Форма из текста

Словарная форма

Склонение

Падеж

Число


3.Переведите следующие предложения на русский язык:

 

 Salus popŭli — suprēma lex.



Voluntas testatōris pro veritāte habētur.  

Sine legĭbus nulla est civĭtas, nam l egĭbus civĭtas continētur.

Censōres popŭli mores regunt.

Privatōrum conventio de jure publĭco non derŏgat.

Jus publĭcum privatōrum pactis mutāri non potest. 

Nulla potentia supra leges esse debet.  

Reus sine provocatiōne condemnātur.

Jus gentium vetat legātos aliēnae civitātis tenēre.

Lege duodĕcim tabulārum prodĭgo interdicĭtur bonōrum suōrum administratio.

4.Определите формы и тип спряжения глаголов, встречающихся в предложениях, приведенных выше. Проанализируйте их по следующей схеме:




Форма из текста

Время, наклонение, залог

Лицо, число


Тип спряжения

5.Переведите следующий анекдот на русский язык:



Epaminondas

Epaminondas, Thebanorum imperator, in bello adversus Lacedaemonios, animos suorum religione excitandos ratus, arma in templis affixo nocte detraxit persuasitque militibus, quum illa abesse viderent, deos iter suum sequi, ut ipsis proeliantibus adessent.


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət