Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə45/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   37   38   39   40   41   42   43   44   45

CAP. 5:
FORMA DESCRIBENDI DEFUNCTOS in quarto libro


Describatur quis, et quando, et quæ Sacramenta ministraverit, quando quis mortuus fuerit, et ubi sepultus, quod hoc pacto fieri poterit:

Anno Domini..., die... mensis..., N, filius vel filia N. et N. (vel conjux N.), annorum...., in via vel platea N. in domo N., in communione S. Matris Ecclesiæ animam Deo reddidit; cujus corpus die..., sepultum est in cœmeterio ecclesiæ S. N. ; mihi N., vel N. Confessario probato, confessus die..., sanctissimoque Viatico refectus die..., et sacri Olei unctione roboratus die..., per me, etc.

In quorum fidem testimonium hoc mea manu subscripsi.

(Locus Sigilli) N. N. Parochus.


CAP. 6:
FORMA DESCRIBENDI STATUM ANIMARUM in quinto libro


Familia quæque distincte in libro notetur, intervallo relicto ab unaquaque ad alteram subsequentem, in quo singillatim scribantur nomen, cognomen, ætas singulorum, qui ex familla sunt, vel tamquam advenæ in ea vivunt.

Qui vero ad sacram Communionem admissi sunt, hoc signum in margine e contra habeant: C.

Qui Sacramento Confirmationis sunt muniti, hoc signum habeant: Chr.

Si qui ad alium locum habitandum accesserint, id adnotetur.

Hac igitur ratione fiat, videlicet:

Anno Domini..., die... mensis..., in via vel platea N., in domo N., habitant:

C. Chr. Paulus N., filius Petri, annorum...

C. Chr. Apollonia ejus uxor, filia Jacobi N., annorum...

C. Dominicus eorum filius, annorum...

C. Lucia eorum filia, annorum...

C. Chr. Antonius, filius N., famulus, annorum...

C. Chr. Catharina N., filia N., ancilla, annorum...

Martinus, filius N., annorum...

APPENDIX


AD

RITUALE ROMANUM

SIVE COLLECTIO ALIARUM BENEDICTIONUM ET INSTRUCTIONUM

SANCTÆ SEDIS AUCTORITATE

APPROBATARUM SEU PERMISSARUM

IN USUM ET COMMODITATEM

OMNIUM SACERDOTUM

DIGESTA


²

11


BENEDICTIO ET IMPOSITIO SCAPULARIS B. MARIÆ VIRG. DE MONTE CARMELO


Propria Ordinis Carmelitarum Discalceatorum

Persona recipienda ad Habitum genuflexa, Sacerdos superpelliceo et stola alba indutus dicat:

Ant. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ, justítia plena est déxtera tua.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Pro uno vel una

V. Salvum ( am) fac servum tuum (ancíllam tuam).

R. Deus meus, sperántem in te.

V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eum (eam).

V. Nihil profíciat inimícus in eo (ea).

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Pro pluribus

V. Salvos ( as) fac servos tuos (ancíllas tuas).

R. Deus meus, sperántes in te.

V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eos (eas).

V. Nihil profíciat inimícus in eis.

R. Et fíliis iniquitátis non appónat nocére eis.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio



Suscípiat te Christus in número fidélium suórum, et nos, licet indígni, te suscípimus in oratiónibus nostris. Concédat tibi Deus per Unigénitum suum, mediatórem Dei et hóminum, tempus bene vivéndi, locum bene agéndi, constántiam bene perseverándi, et ad ætérnæ vitæ hereditátem felíciter perveniéndi: et sicut nos hódie fratérna cáritas spirituáliter jungit in terris, ita divína píetas, quæ dilectiónis est auctrix et amátrix, nos cum fidélibus suis conjúngere dignétur in cælis. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Sit nomen Dómini benedíctum.

R. Ex hoc nunc, et usque in sǽculum.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Ætérne Pater et omnípotens Deus, qui, Unigénitum tuum vestem nostræ mortalitátis indúere voluísti: obsecrámus, imménsam tuæ largitátis bene † dictiónem in hoc genus efflúere vestiménti, quod sancti Patres ad innocéntiæ et humilitátis indícium a renuntiántibus sǽculo gestári sanxérunt; et sic ipsum bene † dícere dignéris, ut, quicúmque eo usus fúerit, indúere mereátur ipsum Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Pro uno vel una

Orémus. Oratio



Supplíciter te, Dómine, rogámus, ut super hunc hábitum servo tuo (ancíllæ tuæ) imponéndum bene † díctio tua benígna descéndat, ut sit bene † díctus, atque divína virtúte procul pellántur hóstium nostrórum visibílium et invisibílium tela nequíssima.

R. Amen.

Pro pluribus

Orémus. Oratio



Supplíciter te, Dómine, rogámus, ut super hunc hábitum servo tuo (ancíllis tuis) imponéndum bene † díctio tua benígna descéndat, ut sit bene † díctus, atque divína virtúte procul pellántur hóstium nostrórum visibílium et invisibílium tela nequíssima.

R. Amen.

Aspergat Habitum aqua benedicta.

¶ Si autem Habitus solum sit benedicendus, incipit a V. Adjutórium nostrum, usque ad Orationem Supplíciter, inclusive.

Imponens ei Habitum, dicat:

Pro uno vel una

Accipe, vir devóte (múlier devóta), hunc hábitum benedíctum: precans sanctíssimam Vírginem, ut ejus méritis illum pérferas sine mácula, et te ab omni adversitáte deféndat, atque ad vitam perdúcat ætérnam.

R. Amen.

Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et hunc fámulum tuum, quem (hanc fámulam tuam, quam) Sodalitáti sanctæ Religiónis Carmelitárum sociámus, perpétua tríbue firmitáte corroborári, ut perseveránti propósito, in omni sanctitáte tibi váleat famulári.

Prótege, Dómine, fámulum tuum (fámulam tuam) subsídiis pacis, et beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis confidéntem, a cunctis hóstibus redde secúrum ( am).

Bene † dícat te Cónditor cæli et terré, Deus omnípotens, qui te elígere dignátus est ad beatíssimæ Vírginis Maríæ de Monte Carmélo Societátem et Confraternitátem: quam precámur, ut in hora óbitus tui cónterat caput serpéntis, qui tibi est adversárius, et tandem tamquam victor (victrix) palmam, et corónam sempitérnæ hereditátis consequáris. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Pro pluribus

Accípite, viri devóti (mulíeres devótæ), hunc hábitum benedíctum: precántes sanctíssimam Vírginem, ut ejus méritis illum perferátis sine mácula, et vos ab omni adversitáte deféndat, atque ad vitam perdúcat ætérnam.

R. Amen.

Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et hos fámulos tuos, quos (has fámulas tuas, quas) Sodalitáti sanctæ Religiónis Carmelitárum sociámus, perpétua tríbue firmitáte corroborári, ut perseveránti propósito, in omni sanctitáte tibi váleant famulári.

Prótege, Dómine, fámulos tuos (fámulas tuas) subsídiis pacis, et beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis confidéntes, a cunctis hóstibus redde secúros ( as).

Bene † dícat vos Cónditor cæli et terræ, Deus omnípotens, qui vos elígere dignátus est ad beatíssimæ Vírginis Maríæ de Monte Carmélo Societátem et Confraternitátem: quam precámur, ut in hora óbitus vestri cónterat caput serpéntis, qui vobis est adversárius, et tandem tamquam victóres (victríces) palmam, et corónam sempitérnæ hereditátis consequámini. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Deinde aspergat Confratrem aqua benedicta, et subjungat:

Ego auctoritáte, qua fungor, et mihi concéssa, recípio te (vos) ad Confraternitátem sacræ Religiónis Carmelitárum, et invéstio, ac partícipem ( s) te (vos) fácio ómnium bonórum spirituálium ejúsdem Ordinis. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

His expletis, Sacerdos Confratrem paucis sed efficacioribus verbis adhortetur ad caute, pie, sancteque vivendum, ad onera omnia adimplenda tum generalia pro omnibus Confratribus, tum specialia pro iis, qui gaudere volunt privilegio, vulgo nuncupato « Sabbatino » (circa quæ eumdem sufficienter instruat), atque ad Virginem Deiparam in posterum peculiaribus devotionis obsequiis assidue colendam, eamque veluti singularem ac dulcissimam Matrem filiali et sincero affectu prosequendam.

12.
ALIA BENEDICTIO ET IMPOSITIO SCAPULARIS B. MARIÆ VIRG. DE MONTE CARMELO


Propria Ordinis Carmelitarum Calceatorum

Persona recipienda ad Habitum genuflexa Sacerdos superpelliceo et stola alba indutus dicat:

Ant. Suscépimus, Deus.

Psalmus 47

Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.

Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.

Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.

Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.

Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.

Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.

Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.

Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.

Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.

Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia tua, Dómine.

Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.

Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.

Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.

Glória Patri.

Psalmus 132

Ecce quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum:

Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,

Quod descéndit in oram vestiménti ejus: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.

Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.

Glória Patri.

Ant. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Pro uno vel una

V. Salvum ( am) fac servum tuum (ancíllam tuam).

R. Deus meus, sperántem in te.

V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eum (eam).

V. Nihil profíciat inimícus in eo (ea).

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Pro pluribus

V. Salvos ( as) fac servos tuum (ancíllas tuas).

R. Deus meus, sperántes in te.

V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eos (eas).

V. Nihil profíciat inimícus in eis.

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére eis.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio



Suscípiat te Christus in número fidélium suórum, et nos licet indígni te (vos) suscípimus in oratiónibus nostris. Concédat tibi (vobis) Deus per Unigénitum suum, mediatórem Dei et hóminum, tempus bene vivéndi, locum bene agéndi, constántiam bene perseverándi, et ad ætérnæ vitæ hereditátem felíciter perveniéndi. Et sicut nos hódie fratérna cáritas spirituáliter jungit in terris, ita divína píetas, quæ dilectiónis est auctrix et amátrix, nos cum fidélibus suis conjúngere dignétur in cælis Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Pro uno vel una

Orémus. Oratio



Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris et hunc fámulum tuum, quem (hanc fámulam tuam, quam) in tuo sancto nómine ad participatiónem ómnium bonórum spirituálium, et fraternitátem recípimus hujus sacræ Religiónis, beátæ Genitríci tuæ Vírgini et Matri Maríæ speciáliter dedicátæ, bene † dícere dignéris: et præsta; ut te largíente devótus ( a) in Ecclésia persístere váleat cum augménto virtútum: atque suffrágiis hujúsmodi sacri Ordinis adjútus ( a) vitam percípere mereátur ætérnam: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Pro pluribus

Orémus. Oratio



Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris et hos fámulos tuos, quos (has fámulas tuam, quas) in tuo sancto nómine ad participatiónem ómnium bonórum spirituálium, et fraternitátem recípimus hujus sacræ Religiónis, beátæ Genitríci tuæ Vírgini et Matri Maríæ speciáliter dedicátæ, bene † dícere dignéris: et præsta; ut te largíente devóti ( æ) in Ecclésia persístere váleant cum augménto virtútum: atque suffrágiis hujúsmodi sacri Ordinis adjúti ( æ) vitam percípere mereántur ætérnam: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Deinde conversus ad Habitum dicat:

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

R. Et salutáre tuum da nobis.

V. Dómine, Deus virtútum, convérte nos.

R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Pro uno vel una

Orémus. Oratio

Supplíciter te, Dómine, rogámus, ut super hunc hábitum servo tuo (ancíllæ tuæ) imponéndum bene † díctio tua benígna descéndat, ut sit bene † díctus, atque divína virtúte procul pellántur hóstium nostrórum visibílium et invisibílium tela nequíssima.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Caput ómnium fidélium Deus, et humáni géneris Salvátor, hunc hábitum, quem propter tuum, tuǽque Genitrícis Vírginis Maríæ de Monte Carmélo amórem, atque devotiónem servus tuus est delatúrus (ancílla tua est delatúra), déxtera tua sanctí † fica; et hoc, quod per illud mýstice datur intélligi, tua semper custódia, córpore et ánimo servétur; et: ad remuneratiónem perpétuam cum Sanctis ómnibus felicíssime perducátur: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Creátor, Conservátor, et Salvátor ómnium, largítor humánas salútis Deus, et dator grátiæ spirituális, bene † dictiónem tuam super hunc hábitum immítte: ut, qui (quæ) eum gestáverit, cælésti virtúte munítus ( a) fidem íntegram, spem firmam, et caritátem desiderátam téneat, et a te numquam separári permíttas: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Pro pluribus

Orémus. Oratio



Supplíciter te, Dómine, rogámus, ut super hunc hábitum servis tuis (ancíllis tuis) imponéndum bene † díctio tua benígna descéndat, ut sit bene † díctus, atque divína virtúte procul pellántur hóstium nostrórum visibílium et invisibílium tela nequíssima.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Caput ómnium fidélium Deus, et humáni géneris Salvátor, hunc hábitum, quem propter tuum, tuǽque Genitrícis Vírginis Maríæ de Monte Carmélo amórem, atque devotiónem servi tui est delatúri (ancíllæ tuæ sunt delatúræ), déxtera tua sanctí † fica; et hoc, quod per illud mýstice datur intélligi, tua semper custódia, córpore et ánimo servétur; et:

ad remuneratiónem perpétuam cum Sanctis ómnibus felicíssime perducátur: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus. Oratio



Creátor, Conservátor, et Salvátor ómnium, largítor humánas salútis Deus, et dator grátiæ spirituális, bene † dictiónem tuam super hunc hábitum immítte: ut, qui (quæ) eum gestáverint, cælésti virtúte muníti ( æ) fidem íntegram, spem firmam, et caritátem desiderátam téneant, et a te numquam separári permíttas: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Deinde aspergat Habitum aqua benedicta, et postea ipsum imponat personæ recipiendæ (cuilibet separatim) dicens:

Pro uno vel una

Accipe vir devóte (múlier devóta) hunc hábitum benedíctum: precans sanctíssimam Vírginem, ut ejus méritis illum pérferas sine mácula, et te ab omni adversitáte deféndat, atque ad vitam perdúcat ætérnam.

R. Amen.

Pro pluribus

Accípite viri devóti (mulíeres devóta) hunc hábitum benedíctum: precántes sanctíssimam Vírginem, ut ejus méritis illum pérferatis sine mácula, et vos ab omni adversitáte deféndat, atque ad vitam perdúcat ætérnam.

R. Amen.

Deinde dicat:

Ego ex potestáte mihi trádita, et concéssa, suscípio ac recípio te (vos) ad participatiónem ómnium oratiónum, disciplinárum, precum, suffragiórum, eleemosynárum, jejuniórum, vigilárum, Missárum, Horárum canonicárum ac ceterórum bonórum spirituálium, quæ passim die, noctúque, cooperánte misericórdia Jesu Christi, a Religiósis totíus nostræ sacræ, Religiónis peragúntur. In nómine Patris, et Fílii † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

Postea signo crucis benedicens personam receptam dicat:

Pro uno vel una

Bene † dícat te Cónditor cæli et terræ, Deus omnípotens, qui te elígere: dignátus est ad beatíssimæ Vírginis Maríæ de Monte Carmélo Societátem et Confraternitátem: quam precámur, ut in hora óbitus tui cónterat caput serpéntis, qui tibi est adversárius, et tandem tamquam victor (victrix) palmam, et corónam sempitérnæ hereditátis consequáris. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Pro pluribus

Bene † dícat vos Cónditor cæli et terræ, Deus omnípotens, qui vos elígere: dignátus est ad beatíssimæ Vírginis Maríæ de Monte Carmélo Societátem et Confraternitátem: quam precámur, ut in hora óbitus vestri cónterat caput serpéntis, qui vobis est adversárius, et tandem tamquam victóres (victríces) palmam, et corónam sempitérnæ hereditátis consequámini. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Deinde aspergatur persona aqua benedicta.

Si plures simul recipiendi, sint, mutetur numerus.

Quando Habitus solummodo benedicendus erit, tunc benedictio incipit a V. Osténde nobis, Dómine, et concluditur cum Oratione Creátor, etc.

Omnibus expletis, Sacerdos Confratrem paucis sed efficacioribus verbis adhortetur ad caute, pie sancteque vivendum, ad onera omnia adimplenda tum generalia pro omnibus Confratribus, tum specialia pro iis, qui gaudere volunt privilegio, vulgo nuncupato «Sabbatino» (circa quæ eumdem sufficienter instruat), atque ad Virginem Deiparam in posterum peculiaribus devotionis obsequiis assidue colendam, eamque veluti singularem ac dulcissimam Matrem filiali et sincero affectu prosequendam.

13
FORMULA BREVIOR BENEDICENDI ET IMPONENDI SCAPULARE B. M. V. DE MONTE CARMELO


quæ adhiberi potest, præsertim in privatis receptionibus, vel occasione magni concursus, ad majorem Sacerdotis recipientis commoditatem.

(Approbata a S. R. C. die 24 Julii 1888)

Persona recipienda ad Habitum genuflexa, Sacerdos, superpelliceo et stola albi coloris, aut saltem stola, indutus, dicat:

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

R. Et salutáre tuum da nobis.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Pro uno vel una

Orémus. Oratio

Dómine Jesu Christe, humáni géneris Salvátor, hunc hábitum, quem propter tuum tuǽque Genetrícis Vírginis Maríæ de Monte Carmélo amórem servus tuus (ancílla tua) devóte est delatúrus ( a), déxtera tua sanctí † fica, ut eádem Genetríce tua intercedénte, ab hoste malígno defénsus ( a), in tua grátia usque ad mortem persevéret: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Pro pluribus

Orémus. Oratio



Dómine Jesu Christe, humáni géneris Salvátor, hunc hábitum, quem propter tuum tuǽque Genetrícis Vírginis Maríæ de Monte Carmélo amórem servi tui (ancíllæ tuæ) devóte sunt delatúri ( æ), déxtera tua sanctí † fica, ut eádem Genetríce tua intercedénte, ab hoste malígno defénsi ( æ), in tua grátia usque ad mortem persevérent: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Deinde aspergat Habitum aqua benedicta, et postea ilium imponat personæ vel personis (cuilibet separatim), dicens:

Accipe (Accípite) hunc hábitum benedíctum, precans (precántes) sanctíssimam Vírginem, ut ejus méritis illum pérferas (perferátis) sine mácula et te (vos) ab omni adversitáte deféndat, atque ad vitam perdúcat ætérnam.

R. Amen.

Postea subjungat:

Ego, ex potestáte mihi concéssa, recípio te (vos) ad participatiónem ómnium bonórum spirituálium, quæ, cooperánte misericórdia Jesu Christi, a Religiósis de Monte Carmélo peragúntur. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

Bene † dícat te (vos) Cónditor cæli et terræ, Deus omnípotens, qui te (vos) cooptáre dignátus est in Confraternitátem beátæ Maríæ Vírginis de Monte Carmélo: quam exorámus, ut in hora óbitus tui (vestri) cónterat caput serpéntis antíqui, atque palmam et corónam sempitérnæ hereditátis tandem consequáris (consequámini). Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Aspergatur persona aqua benedicta. Si plures simul recipiendi sint, mutetur numerus.

Si habitus solummodo benedicendus sit, tunc benedictio incipit a V. Osténde et concluditur cum Oratione Dómine Jesu Christe.




1   ...   37   38   39   40   41   42   43   44   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət