Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə7/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   45

CAPUT 7
RITUS SERVANDUS CUM EPISCOPUS BAPTIZAT


1. Si Episcopus, vel S. R. E. Cardinalis parvulos vel adultos baptizare voluerit, parantur et servantur omnia, ut superius de ordine Baptismi dictum est, atque præterea hæc, quæ infra notantur.

2. Adsint Capellani, vel alii Presbyteri, et Clerici superpelliceis induti, qui ei assistant, ac ministrent.

3. Ipse vero super rochettum accipiat amictum, albam, cingulam, stolam, et pluviale violacei coloris, ac mitram auriphrygiatam, atque ita paratus, cum ministris procedat ad Baptismi ministerium. Et dum interrogat: Quid petis ab Ecclésia Dei? ac dum facit reliquas interrogationes, sedet cum mitra: cum vero exsufflat, dicendo: Exi, ab eo, immúnde spíritus, surgit cum mitra. Rursus sedet, cum signat Catechumenum signo crucis in fronte, et in pectore, vel dicit: Accipe signum crucis, etc. Et dum dicit Orationes, quæ præcedunt, vel sequuntur benedictionem salis, surgit deposita mitra; similiter cum ipsum sal benedicit. Cum autem sal benedictum immittit in os baptizandi, mitram accipit, et sedet. Cum vero legit Exorcismos, et dum, saliva aures et nares Catechumeni tangens dicit: Ephpheta, ac dum introducit eum in ecclesiam, stat cum mitra. Cum autem dicit: Credo in Deum Patrem, etc., et Pater noster, super Catechumenum, stat sine mitra. Sed cum nomen quærit, et interrogat: N. Abrenúntias sátanæ, etc., et baptizandum Oleo sacro in pectore et inter scapulas inungit, sedet cum mitra; quo facto accipit stolam et pluviale album. Et cum rursus interrogat de fide: Credis in Deum Patrem, etc., Vis baptizári, etc., et cum baptizat per infusionem, sedet cum mitra. Si vero baptizet per infusionem, mitram retinens stare debet.

4. Cum demum Chrismate verticem baptizati linit, et dat ei vestem candidam, et candelam accensam, ac dicit: Vade in pace etc., sedet cum mitra.

5. Si autem Pontifex quempiam, a Presbytero jam catechizatum, tantum baptizare voluerit, sic paratus vestibus albis incipiat, postquam ad Baptisterium deventum fuerit, dicens: Quo nómine vocáris? R. N. Episcopus interrogat: N. Credis in Deum Patrem omnipoténtem, etc., et prosequitur usque in finem ordinem Baptismi, ut supra.

CAPUT 8
BENEDICTIO FONTIS SEU AQUÆ BAPTISMALIS extra pervigilium Paschæ et Pentecostes, cum aqua consecrata non habetur


1. Primum lavatur, et mundatur vas Baptisterii deinde limpida aqua repletur. Tum Sacerdos cum suis Clericis, vel etiam aliis Presbyteris, cruce et duobus cereis præcedentibus, ac thuribulo et incenso, et cum vasculis Chrismatis et Olei Catechumenorum accedit ad Fontem, et ibi, vel ante Altare Baptisterii, dicit Litanias ordinarias, prout habentur infra (pag. 74.), post septem Psalmos Pœnitentiales.

2. Potest etiam dicere Litanias breviores, ut in Missali in Sabbato Sancto.

3. Sed ante V. Ut nos exaudíre digneris, dicat et secundo repetat sequentem versum:

Ut Fontem istum ad regenerándam tibi novam prolem bene † dícere, et conse † cráre dignéris.

R. Te rogámus, audi nos.

4. Dico autem ultimo Kýrie, eléison, Sacerdos dicit: Pater noster et Credo in Deum etc. (pag. 50.), omnia clara voce: quibus finitis dicit:

V. Apud te, Dómine, est fons vitæ.

R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Omnípotens, sempitérne Deus, adésto magnæ pietátis tuæ mystériis, adésto sacraméntis: et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons Baptísmatis párturit, spíritum adoptiónis emítte; ut quod nostræ humilitátis geréndum est ministério, virtútis tuæ impleátur efféctu. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Exorcismus aquæ

Exorcízo te, creatúra aquæ, per Deum † vivum, per Deum † verum per Deum † sanctum, per Deum, qui te in princípio verbo separávit ab árida: cujus Spíritus super te ferebátur, qui te paradíso manáre jussit.

5. Hic manu aquam dividit, et deinde effundit eam extra marginem Fontis, versus quatuor mundi partes, prosequens:

Et in quátuor flumínibus totam terram rigáre præcépit: qui te in desérto amáram per lignum dulcem fecit atque potábilem; qui te petra prodúxit, ut pópulum, quem ex Ægýpto liberáverat, siti fatigátum recreáret. Exorcízo te per Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui te in Cana Galilǽæ signo admirábili sua poténtia convértit in vinum: qui te super pédibus ambulávit, et a Joánne in Jordáne in te baptizátus est. Qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit: et discípulis suis jussit, et credéntes baptizárent in te, dicens: Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti; ut efficiáris aqua sancta, aqua benedícta, aqua, quæ lavat sordes, et mundat peccáta. Tibi ígitur præcípio, omnis spíritus immúnde, omne phantásma, omne mendácium, eradicáre et effugáre ab hac creatúra aquæ, ut qui in ipsa baptizándi erunt, fiat eis fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam, regénerans eos Deo Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto, in nómine ejusdem Dómine nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, aquárum spirituálium sanctificátor, te supplíciter deprecámur: ut ad hoc ministérium humilitátis nostræ respícere dignéris, et super has aquas, abluéndis et purificándis homínibus præparátas, Angelum sanctitátis emíttas, quo, peccátis vitæ prióris ablútis, reatúque detérso purum Sancto Spirítui habitáculum regeneráti éffici mereántur. Per Dóminum nostrum.

R. Amen.

6. Tunc sufflat ter in aquam versus tres partes secundum hanc figuram Ψ; deinde imponit incensum in thuribulo, et Fontem incensat. Postea infundens de Oleo Catechumenorum in aquam in modum crucis, clara voce dicit:

Sancficétur, et fœcundétur fons iste óleo salútis renascéntibus ex eo in vitam ætérnam, in nómine Pa † tris, et Fí † lii, et Spíritus † Sancti.

R. Amen.

7. Deinde infundit de Chrismate, modo supra, dicens:

Infúsio Chrísmatis Dómini nostri Jesu Christi, et Spíritus Sancti, Parácliti, fiat in nómine sanctæ Trinitátis.

R. Amen.

8. Postea accipit ambas ampullas dicti Olei sancti et Chrismatis, et de utroque simul in modum crucis infundendo, dicit:

Commíxtio Chrísmatis sanctificatiónis, et Olei unctiónis, et aquæ Baptísmatis páriter fiat in nómine Pa † tris, et Fí † lii, et Spíritus † Sancti.

R. Amen.

9. Tum, depositis ampullis, dextera manu Oleum sanctum, et Chrisma infusum miscet cum aqua et spargit per totum Fontem. Deinde medulla panis manum tergit; et ei quis baptizandus sit, eum baptizat, ut supra.


1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət