Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə10/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   ...   45

CAPUT 4
RITUS ABSOLVENDI EXCOMMUNICATUM JAM MORTUUM


1. Si quis excommunicatus ex hac vita decedens dederit signum contritionis, ne ecclesiastica careat sepultura, sed Ecclesiæ suffragiis, quatenus fieri potest, adjuvetur, absolvi potest hoc modo.

2. Si corpus nondum sepultum fuerit, verberetur, at absolvatur, ut infra; deinde absolutum, in loco sacro sepeliatur.

3. Si vero fuerit sepultum in loco profano, si commode fieri poterit, exhumabitur, et eodem modo verberabitur, et post absolutionem in loco sacro sepelietur; sed si commode exhumari non potest, locus sepulturæ verberetur, postea absolvatur.

4. Quod si in loco sacro sit sepultum, non exhumabitur, sed verberabitur sepulcrum.

Dum autem corpus sive sepulturam verberat, Sacerdos dicit Antiphonam:

Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.

Ps. 50. Miserére, pag. 57.

Quo facto, absolvitur, dicendo:

Auctoritáte mihi concéssa, ego te absólvo a vínculo excommunicatiónis, quam incurrísti (vel incurrísse declarátus [ a] es) propter tale factum, et restítuo te communióni fidélium, in nómine Patris, et Fílii † et Spíritus Sancti. Amen.

5. Deinde dicatur Psalmus De profúndis (pag, 73), et in fine:

V. Réquiem ætérnam dona ei, Dómine.

R. Et lux perpétua lúceat ei.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimam ejus.

V. Requiéscat in pace.

R. Amen.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Da, quǽsumus, Dómine, ánimæ fámuli tui, quem (fámulæ tuæ, quam) excommunicatiónis senténtia constrínxerat, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem, et supérni lúminis claritátem. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.


CAPUT 5
DE MODO ABSOLVENDI A SUSPENSIONE VEL AB INTERDICTO EXTRA SACRAMENTALEM CONFESSIONEM ET DISPENSANDI SUPER IRREGULARITATE


1. Si Sacerdoti sit commissa facultas absolvendi aliquem a suspensione, vel interdicto, quamvis nulla verba sint præcipue determinata, uti poterit hac formula:

Pœnitens dicit: Confíteor Deo omnipoténti, etc.

Sacerdos: Misereátur tui, etc., Indulgéntiam, etc.

Auctoritáte mihi ab N. trádita, ego absólvo te a vínculo suspensiónis (vel interdícti), quam (vel quod) propter tale factum (vel talem causam, etc.) incurrísti (seu incurrísse declarátus [ a] es), in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

2. Si vero Confessario, sive in foro sacramentali sive extra, data sit potestas dispensandi super irregularitate, tunc, postquam absolverit a peccatis, addat consequenter:

Et eádem auctoritáte dispénso tecum super irregularitáte (Irregularitátibus, si sint plures) in quam (in quas) ob talem causam (tales causas, eas exprimendo) incurrísti: et hábilem reddo, et restítuo te exsecutióni Ordinum, et officiórum tuórum, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

3. Si nullum habeat Ordinem, dicatur:

Hábilem reddo te ad omnes Ordines suscipiéndos, vel etiam ad alia, juxta tenorem mandati.

4. Quod si necesse sit titulum beneficii restituere, et fructus male perceptos condonare, subjungat:

Et restítuo tibi títulum (títulos) Benefícii (Beneficiórum), et condóno tibi fructus male percéptos, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

5. Advertat autem Sacerdos, ne ullo modo in iis facultatis suæ terminos excedat.

TITULUS IV

CAPUT 1
DE SANCTISSIMO EUCHARISTIÆ SACRAMENTO


Omnibus quidem Ecclesiæ catholicæ Sacramentis religiose, sancteque tractandis, magna ac diligens cura adhibenda est: sed præcipue in administrando, ac suscipiendo sanctissimo Eucharistiæ Sacramento, quo nihil dignius, nihil sanctius et admirabilius habet Ecclesia Dei; cum in eo contineatur præcipuum et maximum Dei donum, et ipsemet omnis gratiæ et sanctitatis fons, auctorque Christus Dominus.

2. Parochus igitur summum studium in eo ponat, ut cum ipse venerabile hoc Sacramentum, qua decet reverentia, debitoque cultu tractet, custodiat, et administret; tum etiam populus sibi commissus religiose colat, sancte frequenterque suscipiat, præsertim in majoribus anni solemnitatibus.

3. Ideo populum sæpius admonebit, qua præparatione, et quanta animi religione ac pietate, et humili etiam corporis habitu ad tam divinum Sacramentum debeat accedere: ut, præmissa sacramentali confessione, omnes saltem a media nocte jejuni, et utroque genu flexo Sacramentum humiliter adorent, ac reverenter suscipiant, viri, quantum fieri potest, a mulieribus separati.

4. Moneantur præterea communicantes, ut, sumpto Sacramento, non statim ab ecclesia discedant, aut colloquantur, nec statim vagis oculis circumspiciant, aut exspuant, neque de libro statim orationes recitent, ne Sacramenti species de ore decidant: sed, qua par est devotione, aliquantisper in oratione permaneant, gratias agentes Deo de tam singulari beneficio, atque etiam de sanctissima passione dominica, in cujus memoriam hoc mysterium celebratur et sumitur.

5. Curare porro debet, ut particulæ consecratæ, eo numero qui infirmorum et aliorum fidelium communioni satis esse possit, perpetuo conserventur in pyxide ex solida decentique materia, eaque munda, et suo operculo bene clausa, cooperta albo velo serico, et, quantum res feret, ornato in tabernaculo inamovibili in media parte altaris posito et clave obserato.

6. Hoc autem tabernaculum conopæo decenter opertum, atque ab omni alia re vacuum, in Altari majori vel in alio, quod venerationi et cultui tanti Sacramenti commodius ac decentius videatur, sit collocatum; ita ut nullum aliis sacris functionibus, aut ecclesiasticis officiis impedimentum afferatur. Coram eo una saltem lampas diu noctuque continenter luceat, nutrienda oleo olivarum vel cera apum; ubi vero oleum olivarum haberi nequeat, Ordinarii loci prudentiæ permittitur ut aliis oleis commutetur, quantum fieri potest, vegetabilibus; curabitque Parochus, ut omnia ad ipsius Sacramenti cultum ordinata, integra, mundaque sint, et conserventur.

7. Sanctissimæ Eucharistiæ particulas frequenter renovabit. Hostiæ vero seu particulæ consecrandæ sint recentes; et ubi eas consecraverit, veteres primo distribuat, vel sumat.

8. Fideles omnes ad sacram communionem admittendi sunt, exceptis iis, qui justa ratione prohibentur. Arcendi autem sunt publice indigni, quales sunt excommunicati, interdicti, manifestoque infames, nisi de eorum pœnitentia et emendatione constet, et publico scandalo prius satisfecerint,

9. Occultos vero peccatores, si occulte petant et eos non emendatos agnoverit, minister repellat; non autem, si publice petant et sine scandalo ipsos præterire nequeat.

10. Amentibus præterea, seu phreneticis communicare non licet; licebit tamen, si quando habeant lucida intervalla, et devotionem ostendant, dum in eo statu manent, si nullum indignitatis periculum adsit.

11. Pueris, qui propter ætatis imbecillitatem nondum hujus Sacramenti cognitionem et gustum habent, Eucharistia ne ministretur.

12. Minister ordinarius sacræ communionis est solus Sacerdos.

Extraordinarius est Diaconus, de Ordinarii loci vel Parochi licentia, gravi de causa concedenda, quæ in casu necessitatis legitime præsumitur.

13. Quilibet Sacerdos intra Missam et, si privatim celebrat, etiam proxime ante et statim post, sacram communionem ministrare potest, salvo præscripto rubrica n. 18.

Etiam extra Missam quilibet Sacerdos eadem facultate pollet ex licentia saltem præsumpta Rectoris ecclesiæ, si sit extraneus.

14. Sacerdos sacram communionem distribuat azymo pane vel fermentato, secundum proprium ritum.

Ubi vero necessitas urgeat nec Sacerdos diversi ritus adsit, licet Sacerdoti orientali, qui fermentato utitur, ministrare Eucharistiam in azymo, vicissim latino aut orientali qui utitur azymo, ministrare in fermentato; at suum quisque ritum ministrandi servare debet.

15. Omnibus fidelibus cujusvis ritus datur facultas ut, pietatis causa, sacramentum Eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant.

Suadendum tamen ut suo quisque ritu fideles præcepto communionis paschalis satisfaciant.

Sanctum Viaticum moribundis ritu proprio accipiendum est; sed, urgente necessitate, fas esto quolibet ritu illud accipere.

16. Omnibus diebus licet sanctissimam Eucharistiam distribuere.

Feria tamen VI majoris hebdomadæ solum licet sacrum Viaticum ad infirmos deferre.

In Sabbato Sancto sacra communio nequit fidelibus ministrari nisi inter Missarum solemnia vel continue ac statim ab iis expletis.

Sacra communio iis tantum horis distribuatur, quibus Missa sacrificium offerri potest, nisi aliud rationabilis causa suadeat.

Sacrum tamen Viaticum quacumque diei aut noctis hora ministrari potest.

17. Sacerdoti celebranti non licet Eucharistiam intra Missam distribuere fidelibus adeo distantibus ut ipse altare e conspectu amittat.

18. Sacra communio distribui potest ubicumque Missam celebrare licet, etiam in oratorio privato, nisi loci Ordinarius, justis de causis, in casibus particularibus id prohibuerit.

1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət