Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə13/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   45

TITULUS V

CAPUT 1
DE SACRAMENTO EXTREMÆ UNCTIONIS


Extremæ Unctionis Sacramentum a Christo Domino institutum tamquam cælestis medicina, non animæ solum, sed etiam corpori salutaris, quamvis per se non sit de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet negligere, et omni studio ac diligentia periculose ægrotantibus adhibendum est, et eo quidem tempore, si fieri possit, cum illis adhuc integra mens et ratio viget, ut ad uberiorem Sacramenti gratiam percipiendam, ipsi etiam suam fidem, ac piam animi voluntatem conferre possint, dum sacro liniuntur Oleo.

2. In quo illud in primis ex generali Ecclesiæ consuetudine observandum est, ut, si tempus, et infirmi conditio permittat, ante Extremam Unctionem, Pœnitentiæ et Eucharistiæ Sacramenta infirmis præbeantur.

3. Habeat igitur Parochus in ecclesia loco nitido et decenter ornato, in vase argenteo seu stanneo, sub clavi diligenter custoditum sacrum Oleum infirmorum, quod singulis annis, Feria V In Cœna Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renovandum est; neque adhibeatur vetus, nisi necessitas urgeat. Mox deficienti Oleo benedicto aliud oleum de olivis non benedictum adjiciatur, etiam iterato, minore tamen copia.

4. Parochus Oleum sacrum a suo Ordinario petere debet; nec illud domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente Ordinarii licentia.

5. Oleum porro ipsum vel per se solum, vel in bombacio seu re simili servari potest; sed ad evitandum effusionis periculum multo commodius ad infirmos defertur in bombacio.

6. Hoc sacramentum valide administrat omnis et solus Sacerdos.

Minister ordinarius est Parochus loci, in quo degit infirmus; in casu autem necessitatis, vel de licentia saltem rationabiliter præsumpta ejusdem Parochi vel Ordinarii loci, alius quilibet Sacerdos hoc sacramentum ministrare potest.

7. Minister ordinarius ex justitia tenetur hoc sacramentum per se ipse vel per alium administrare, et in casu necessitatis ex caritate quilibet Sacerdos.

8. Extrema Unctio præberi non potest nisi fideli, qui, post adeptum usum rationis, ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur.

In eadem infirmitate hoc Sacramentum iterari non potest, nisi infirmus post susceptam Unctionem convaluerit et in aliud vitæ discrimen inciderit.

9. Quando dubitatur num infirmus usum rationis attigerit, num in periculo mortis reipsa versetur vel num mortuus sit, hoc sacramentum ministretur sub conditione.

10. Hoc sacramentum non est conferendum illis qui impœnitentes in manifesto peccato mortali contumaciter perseverant; quod si hoc dubium fuerit, conferatur sub conditione.

11. Infirmis autem qui, cum suæ mentis compotes essent, illud saltem implicite petierunt aut verisimiliter petiissent, etiamsi deinde sensus vel usum rationis amiserint, nihilominus absolute præbeatur.

12. Si quis autem laboret in extremis, et periculum immineat, ne decedat antequam finiantur Unctiones, cito ungatur, incipiendo ab eo loco: Per istam sanctam Unctiónem, etc., ut infra: deinde, si adhuc supervivat, dicantur Orationes prætermissæ, suo loco positæ,

13. Si vero dum inungitur infirmus decedat. Presbyter ultra non procedat, et prædictas Orationes omittat.

14. Quod si dubitet an vivat adhuc, Unctionem prosequatur, sub conditione pronuntiando formam, dicens: Si vivis, per istam sanctam Unctiónem, etc., ut infra.

15. Si autem acciderit, infirmum post peccatorum suorum confessionem ad exitum vitæ properare, tunc cum sacro Viatico poterit et Oleum infirmorum ad eum deferri per ipsum Sacerdotem, qui defert sacram Eucharistiam: si tamen alius Presbyter, vel Diaconus, qui Oleum sanctum deferat, haberi possit, per ipsum deferatur, qui superpelliceo indutus cum Oleo sacro occulte delato sequatur Sacerdotem Viaticum portantem; et postquam infirmus Viaticum sumpserit, inungatur a Sacerdote.

16. Quinque vero corporis partes præcipue ungi debent, quas veluti sensuum instrumenta homini natura tribuit, nempe oculi, aures, nares, os et manus: attamen pedes etiam ungendi sunt; sed pedum unctio ex qualibet rationabili causa omitti potest. Unctiones autem, extra casum gravis necessitatis, ipsa ministri manu nulloque adhibito instrumento fiant.

17. Manus vero, quæ reliquis infirmis interius ungi debent, Presbyteris exterius ungantur.

18. Dum oculos, aures, et alia corporis membra, quæ paria sunt, Sacerdos ungit, caveat, ne alterum ipsorum inungendo, Sacramenti formam prius absolvat, quam ambo hujusmodi paria membra perunxerit.

19. Si quis autem sit aliquo membro mutilatus, pars loco illi proxima inungatur, eadem verborum forma.

20. Hujus Sacramenti forma, qua sancta Romana Ecclesia utitur, solemnis illa precatio est, quam Sacerdos ad singulas unctiones adhibet, cum ait:

Per istam sanctam Unctiónem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per visum, sive per audítum, etc., deliquísti. Amen.

21. In casu autem necessitatis sufficit unica unctio in uno sensu, seu rectius in fronte, cum hac forma breviori:

Per istam sanctam Unctiónem indúlgeat tibi Dóminus quidquid deliquísti. Amen.

Salva tamen manet obligatio singulas unctiones supplendi, ut supra (n. 12), cessante periculo,

22. Quando pluribus simul infirmis hoc Sacramentum ministratur, Sacerdos singulis ægrotis crucem pie deosculandam porrigat, omnes preces quæ unctiones præcedunt, plurali numero semel recitet, unctiones cum respectivis formis super singulos ægrotos efficiat, omnes vero preces, quæ unctiones subsequuntur, plurali numero semel dicat.

CAPUT 2
ORDO MINISTRANDI SACRAMENTUM EXTREMÆ UNCTIONIS


1. Sacerdos Sacramentum Extremæ Unctionis ministraturus, quatenus fieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam, itemque vas, in quo sit bombacium, seu quid simile in sex globules distinctum, ad abstergendas partes inunctas; medullam panis ad detergendos digitos; et aquam ad abluendas Sacerdotis manus; ceream item candelam, qua deinde accensa ipsi ungenti lumen præbeat. Denique operam dabit, ut quanta poterit munditia ac nitore hoc Sacramentum ministretur.

2. Deinde convocatis Clericis seu ministris, vel saltem uno Clerico, qui crucem sine hasta, aquam benedictam cum aspersorio, et librum Ritualem deferat, ipse Parochus decenter accipit vas sacri Olei infirmorum sacculo serico violacei coloris inclusum, illudque caute deferat, ne effundi possit. Quod si longius iter peragendum, aut etiam equitandum sit, vel alias adsit periculum effusionis, vas Olei sacculo, aut bursa inclusum, ut dictum est, ad collum appendat, ut commodius et securius perferat. Procedat autem sine sonitu campanulæ.

3. Cum perventum fuerit ad locum, ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans cubiculum, dicit:

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

4. Deinde deposito Oleo super mensam, superpelliceo stolaque violacea indutus, ægroto crucem pie deosculandam porrigit; mox in modum crucis aqua benedicta eum, et cubiculum, et circumstantes aspergit, dicens Antiphonam: Aspérges me, Dómine, etc. Quod si ægrotus velit confiteri, audiat ilium, et absolvat. Deinde piis verbis ilium consoletur, et de hujus Sacramenti vi, atque efficacia, si tempus ferat, breviter admoneat: et quantum opus sit, ejus animam confirmet, et in spem erigat vitæ æternæ.

5. Postea dicit:

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómine.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio



Intróeat, Dómine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitátis ingréssu, ætérna felícitas, divína prospéritas seréna lætítia, cáritas fructuósa, sánitas sempitérna: effúgiat ex hoc loco accéssus dǽmonum: adsint Angeli pacis, domúmque hanc déserat omnis malígna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum; et béne † dic nostræ conversatióni: sanctífica nostræ humilitátis ingréssum qui sanctus et qui pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus, et deprecémur Dóminum nostrum Jesum Christum, ut benedicéndo bene † dícat hoc tabernáculum, et omnes habitántes in eo, et det eis Angelum bonum custódem et fáciat eos sibi servíre ad considerándum mirabília de lege sua: avértat ab eis omnes contrárias potestátes: erípiat eos ab omni formídine, et ab omni perturbatióne, ac sanos in hoc tabernáculo custodíre dignétur: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

6. Quæ Orationes, si tempus non patiatur, ex parte, vel in totum poterunt omitti. Tunc: de more facta confessione generali, latino vel vulgari sermone, Sacerdos dicit in singulari numero: Misereátur tui, etc., Indulgéntiam... tuórum tríbuat tibi, etc.

7. Antequam Parochus incipiat ungere infirmum, moneat astantes, ut pro illo orent, et, ubi commodum sit, pro loco et tempore, et astantium numero, vel qualitate, recitent septem Psalmos Pœnitentiales cum Litaniis Sanctorum, vel alias preces, dum ipse Unctionis Sacramentum administrat. Mox, extensa manu dextera super caput infirmi, dicit:

In nómine Pa † tris, et Fí † lii, et Spíritus † Sancti, exstinguátur in te omnis virtus diáboli per impositiónem mánuum nostrárum, et per invocatiónem gloriósæ et sanctæ Dei Genetrícis Vírginis Maríæ, ejúsque íncliti Sponsi Joseph, et ómnium sanctórum Angelórum, Archangelórum, Patriarchárum, Prophetárum, Apostolórum, Mártyrum, Confessórum, Vírginum, atque ómnium simul Sanctórum. Amen.

8. Deinde, intincto pollice in Oleo sancto, in modum crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formas in hunc modum:

Ad oculos

Per istam sanctam Unctió † nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per visum deliquísti. Amen.

9. Minister vero, si est in Sacris, vel ipsemet Sacerdos, post quamlibet Unctionem, tergat loca inuncta novo globulo bombacii, vel rei similis, eumque in vase mundo reponat, et ad ecclesiam postea deferat, comburat, cineresque projiciat in sacrarium.

Ad aures

Per istam sanctam Unctió † nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per audítum deliquísti. Amen.

Ad nares

Per istam sanctam Unctió † nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per odorátum deliquísti. Amen.

Ad os, compressis labiis

Per istam sanctam Unctió † nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gustum et locutiónem deliquísti. Amen.

Ad manus

Per istam sanctam Unctió † nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per tactum deliquísti. Amen.

10. Et adverte, quod Sacerdotibus, ut dictum est, manus non inunguntur interius, sed exterius.

Ad pedes

Per istam sanctam Unctió † nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gressum deliquísti. Amen.

11. Hæc autem unctio ad pedes, ut dictum est, ex qualibet rationabili causa omitti potest.

12. Quibus omnibus peractis, Sacerdos pollicem fricat cum medulla panis, manus lavat linteoque abstergit; aqua vero lotionis cum pane, suo tempore, mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit:

Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

V. Salvam ( am) fac servum tuum (ancíllam tuam).

R. Deus meus, sperántem in te.

V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eum (eam).

V. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci.

V. Nihil profíciat inimícus in eo (ea).

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Dómine Deus, qui per Apóstolum tuum Jacóbum locútus es: Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros Ecclésiæ et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei; cura, quǽsumus, Redémptor noster, grátia Sancti Spíritus languóres istíus infírmi (infírmæ), ejúsque sana vúlnera, et dimítte peccáta, atque dolóres cunctos mentis et córporis ab eo (ea) expélle, plenámque intérius et extérius sanitátem misericórditer redde, ut, ope misericórdiæ tuæ restitútus ( a), ad prístina reparétur offícia: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Réspice, quǽsumus, Dómine, fámulum tuum N. (fámulam tuam N.) in infirmitáte sui córporis fatiscéntem, et ánimam réfove, quam creásti; ut, castigatiónibus emendátus ( a), se tua séntiat medicína salvátum ( am). Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Orémus. Oratio

Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui, benedictiónis tuæ grátiam ægris infundéndo corpóribus, factúram tuam multíplici pietáte custódis: ad invocatiónem tui nóminis benígnus assíste; ut fámulum tuum (fámulam tuam) ab ægritúdine liberátum ( am), et sanitáte donátum ( am), déxtera tua érigas, virtúte confírmes, potestáte tueáris, atque Ecclésiæ tuæ sanctæ, cum omni desideráta prosperitáte, restítuas. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

13. Ad extremum, pro personæ qualitate, salutaria monita breviter præbere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur et ad fugandas dæmonum tentationes roboretur.

14. Denique aquam benedictam, et crucem nisi aliam habeat, coram eo relinquat, ut illam frequenter aspiciat, et pro sua devotione osculetur et amplectatur.

15. Admoneat etiam domesticos et ministros infirmi, ut, si morbus ingravescat, vel infirmus incipiat agonizare, statim ipsum Parochum accersant, ut morientem adjuvet, ejusque animam Deo commendet: sed si mors immineat, priusquam discedat, Sacerdos animam Deo rite commendabit.

16. Qua autem pertinent ad visitationem, curamque infirmorum, et ad juvandos morientes, ad commendationem animæ, et ad exsequias, infra suis locis præscribuntur.


1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət