Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 6.59 Mb.
səhifə1/128
tarix25.06.2016
ölçüsü6.59 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128



MISSÁLE ROMÁNUM 1957

en préparation






Année de Notre-Seigneur Jésus-Christ 2015

Éditions Notre-Dame Auxiliatrice,

Maison d’édition du Pape Petrus II

fondée le Samedi Saint 23 avril 2011,

15, rue docteur Ardoin,

06300 Nice, France.

courriel@petruspapa2.org

www.petruspapa2.org

Nous ne vous garantissons pas que le courrier que vous nous enverrez nous parvienne. Si vous voulez entrer en relation avec nous, nous invitons à venir chez nous. Nous habitons à ½ heure du second aéroport de France. Nous pouvons accueillir quelques personnes pour le temps qui vous sera nécessaire. (Notre studio fait 22m², à vous de voir combien de personnes il peut loger.)



SOURCES :

A. Éditions numériques :

1°) http://www.clerus.org/bibliaclerusonline/fr/ii.htm#b

« Missale Romamun 1957 »

2°) 2004, BONNÆ AD RHENUM — ÆDIBUS PALMARUM

Réédition du Missel d’avant 1955 (avec la prière pour l’Imperator, sans la préface du Saint Sacrement)

B. Édition sur papier :

3°) Missale romanum ex Decreto Sacrosancti Concilii Tridentini restitutum S. Pii V Pontíficis Maximi jussu editum aliorum Pontíficum cura recognitum a Pio X reformátum et Benedicti XV auctoritate vulgátum, editio vigésima septima juxta typicam Vaticanam, Turónibus, Sumptibus et Typis Mame, Sanctæ Sedis Apostolicæ et Sacræ Rituum Congregatiónis Typographorum, MCMLIII (1953). Contient le propre du diocèse de Chartres. (28,5x21cm)


INDEX GENERÁLIS

MISSALE ROMANUM 2

Epístolæ 3

DE ANNO ET EJUS PARTIBUS 11

RUBRICÆ GENERALES MISSALIS 35

PRÆPARÁTIO AD MISSAM PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS FACIÉNDA 70

GRATIARUM ACTIO POST MISSAM 78

PRÓPRIUM DE TÉMPORE 82

DOMÍNICA DE PASSIÓNE 169

ORDO 178

HEBDÓMADÆ SANCTÆ 178

ORDO MISSÆ 230

CANON MISSÆ 238

IN FESTO SANCTÍSSIMÆ TRINITÁTIS 278

TÁBULA ORATIÓNUM 316

PRÓPRIUM DE SANCTIS 322

COMMUNE SANCTÓRUM 579

MISSÆ VOTÍVÆ 615

ORATIÓNES DIVÉRSÆ 649

MISSÆ DEFUNCTÓRUM 659

ORDO 677

AD FACIÉNDAM 677

ET ASPERGÉNDAM 677

AQUAM BENEDÍCTAM 677

APPÉNDIX 679

MISSÆ 685

PRO 685

ALÍQUIBUS LOCIS 685

MISSÆ PRÓPRIÆ 745

SANCTÓRUM 745

DIŒCÉSIS 745

LEODIÉNSIS 745

Styles 778

Titre de grande partie: titre 1 779

MISSALE ROMANUM


EX DECRETO

SACROSANCTI CONCILII TRIDENTINI RESTITUTUM

SUMMÓRUM PONTÍFICUM CURA RECOGNITUM POST NOVAM EDITIÓNEM TYPICAM

(Concordat cum ed. typica et cum ed. sexta vaticana post typicam,



necnon cum recentióribus decretis S. R. C. 17 JAN. 1957.)

(Restituitur tamen ubique Psalmorum pristina versio, scílicet:

Ad Præparatiónem ad Missam, Ps. 83-84-85-115-129;

ad Gratiarum actiónem post Missam, Cant. tr. p. et Ps. 150;

ad Distributiónem ramorum in Dom. II Passiónis, Ps. 23;

ad Distributiónem ramorum in Dom. II Passiónis, Ps. 46;

ad Processionem cum ramis in Dom. II Passiónis, Ps. 147;

ad Missam Chrismatis, V/ Intróitus Ps. 88, 2;

ad Missam Chrismatis, Graduále Ps. 27, 7-8;

ad Missam Chrismatis, Offertórium Ps. 44, 7;

ad Missam vespertinam in Cœna Dómini, rubr. 31, mentio Ps. 22 et 150;

ad Altarium denudatiónem in Cœna Dómini, Ant. et Ps. 21;

ad Communiónem in Féria VI in Passióne et morte Dómini, mentio Ps. 21;

ad Laudes Sabbati Sancti Ps. 150 et Cant. Zachariæ;

ad Versum Intróitus S. Joseph Opificis, die 1 Maji, Ps. 126, 1;

ad Tractum S. Joseph Opificis, die 1 Maji, Ps. 111, 1-3;

ad Versum Intróitus BMV Reginæ, die 31 Maji, Ps. 44, 2;

ad Versum Gradualis BMV Reginæ, die 31 Maji, Ps. 44, 10;

ad Graduále Assumptiónis BMV, die 15 Augústi, Ps. 44, 11-12 et 14;

ad Intróitum S. Pii X, die 3 Septémbris, Ps. 88, 20-22 et 2;

ad Graduále S. Pii X, die 3 Septémbris, Ps. 39, 10-11;

ad Alleluja S. Pii X, die 3 Septémbris, Ps. 22, 5-6;

ad Tractum S. Pii X, die 3 Septémbris, Ps. 131, 16-18;

ad Alleluja Paschále S. Pii X, die 3 Septémbris, Ps. 22, 5-6 et 25, 8)

Epístolæ

PIUS EPISCOPUS


SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo primum témpore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitatiónes omnes direximus, quæ ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et, Deo ipso adjuvánte, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter ália sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviário edéndis atque emendándis: edito jam, Deo ipso annuente, ad pópuli eruditiónem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviário castigato, omnino, ut Breviário Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missæ celebrandæ ritum esse máxime deceat), necesse jam videbátur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus. Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem, diligenter collatis ómnibus cum vetustis nostræ Vaticanæ Bibliothecæ, aliisque undique conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monuménta nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctórum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigátum, matura adhibita consideratióne, ut ex hoc instituto, cœptoque labore, fructus omnes percipiant, Romæ quam primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelligant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve cæremonias in Missarum celebratióne retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum Ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectántur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris tempóribus in ómnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchálibus, Cathedrálibus, Collegiatis et Parochiálibus, sæcularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, étiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus Missa Conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta Romanæ Ecclésiæ ritum consuevit vel debet, álias quam juxta Missalis a Nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eædem Ecclésiæ quovis modo exemptæ, Apostolicæ Sedis indúlto, consuetudine, privilegio, étiam juramento, confirmatióne Apostolica, vel áliis quibusvis facultátibus munitæ sint; nisi ab ipsa prima institutióne a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quæ, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut præfatam celebrandi constitutiónem, vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iísdem magis placeret, de Epíscopi, vel Prælati, Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non obstántibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex áliis vero ómnibus Ecclesiis præfatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignatiónis nostræ pœna, hac nostra perpetuo valitura constitutióne statuimus et ordinamus. Mandántes ac districte ómnibus et singulis Ecclesiarum prædictarum Patriarchis, Administratóribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgéntibus, etiamsi S. R. E. Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et præeminentiæ fúerint, illis in virtute sanctæ obedientiæ præcipiéntes, ut ceteris ómnibus ratiónibus et ritibus ex áliis Missálibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omíssis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quæ per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant; neque in Missæ celebratióne álias cæremonias, vel preces, quam quæ hoc Missali continentur, addere vel recitare præsumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantánda, aut recitánda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiæ scrupulo, aut aliquarum pœnarum, sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequántur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate Apostolica, tenore præsentium, étiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve Præsules, Administratores, Canonici, Capellani et álii quocumque nomine nuncupati Presbyteri sæculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam áliter quam a Nobis statutum est, celebrandam teneántur: neque ad Missale hoc immutandum a quólibet cogi et compelli, præsentesve litteræ ullo umquam témpore revocari, aut moderari possint, sed firmæ semper et validæ in suo exsistant robore, simíliter statuimus et declaramus. Non obstántibus præmissis, ac constitutiónibus, et ordinatiónibus Apostolicis, ac in Provinciálibus et Synodálibus Conciliis editis generálibus vel speciálibus constitutiónibus, et ordinatiónibus, nec non Ecclesiarum prædictarum usu, longíssima et immemorabili præscriptióne, non tamen supra ducentos annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus nostræ constitutiónis, ac Missalis editiónem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri, post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fúerit, juxta illud Missam decantáre, vel legere teneántur. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac méndis et erróribus purgátum præservetur, ómnibus in nostro et S. R. E. dominio mediáte, vel immediáte subjecto commorántibus impressóribus, sub amissiónis librorum, ac centum ducatorum auri Cameræ Apostolicæ ipso facto applicandorum: áliis vero in quacumque orbis parte consisténtibus, sub excommunicatiónis latæ sententiæ, et áliis arbitrii nostri pœnis, ne sine nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a Nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipiénda norma, cum Missali in Urbe secúndum magnam impressionem impresso collátum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fúerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel præsumant, auctoritate Apostolica et tenore præsentium similibus inhibemus. Verum, quia difficile esset præséntes litteras ad quæque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque témpore in ómnium notitiam perferri, illas ad Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ de more publicari et affigi, ac earúmdem litterarum exemplis étiam impressis, ac manu alicujus publici tabelliónis subscriptis, nec non sigillo personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi præcipimus, quæ præséntibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ permissiónis, statuti, ordinatiónis, mandati, præcepti, concessiónis, indulti, declaratiónis, voluntatis, decreti et inhibitiónis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignatiónem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnatiónis Domínicæ millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Júlii, Pontificatus nostri anno quinto.

Cæsar Glorierius.

H. Cumin.

Anno a Nativitáte Dómini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis Júlii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papæ V anno ejus quinto, retroscriptæ litteræ publicatæ et affixæ fuerunt ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ, ut moris est, per nos Joánnem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores.

Scipio de Octavianis, Magister Cursorum.


  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət