Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə117/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   113   114   115   116   117   118   119   120   ...   128

FESTA JÚLII


Die 4 Júlii

IN COMMEMORATIÓNE

ÓMNIUM SS. SUMMÓRUM PONTÍFICUM


Intróitus Ps. 49, 5-6 et 7

CONGREGÁTE illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia. Et annuntiábunt cæli justítiam ejus: quia Deus tuus ego sum. Ps. ibid., 1 Deus deórum Dóminus locútus est: et vocávit terram. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis, et amóre domináris: da spíritum sapiéntiæ, suffragántibus méritis Antístitum Ecclésiæ tuæ, quibus dedísti régimen disciplínæ; ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna pastórum. Per Dóminum.



Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.

Hebr. 13, 7-17

FRATRES: Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. Jesus Christus heri et hódie: ipse et in sǽcula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis, quæ non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini ejus. Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obedíte præpósitis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.

Graduále Ps. 131, 16-17 Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V/. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 16, 13-19

IN illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.

Credo.


Offertórium Ps. 88, 21-22 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secréta


UNIGÉNITI Fílii tui, quam tibi, Deus Pater omnípotens, in honórem sanctórum Pontíficum offérimus, immaculáta hóstia, prosit nobis ad medélam percipiéndam. Per eúmdem Dóminum.

Præfátio de Apostolis.

Commúnio Ps. 88, 25 Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Postcommúnio

DA, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis: sanctórum Pontíficum tuórum semper veneratióne lætári: et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 7 Júlii

S. LAURÉNTII A BRUNDUSIO


Confessóris
Intróitus Eccl. 42, 15-16

IN sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus. Ps. 67, 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui, ad árdua quæque pro nóminis tui glória et animárum salúte, beáto Lauréntio Confessóri tuo spíritum consílii et fortitúdinis contulísti: da nobis in eódem spíritu et agénda cognóscere, et cógnita, ejus intercessióne, perfícere. Per Dóminum.



Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2 Cor. 5, 14-21

FRATRES: Cáritas Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt: et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum: sed nunc jam non nóvimus. Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis. Quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur justítia Dei in ipso.

Graduále Exodi 15, 2 et 3 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum. V/. Dóminus quasi vir pugnátor: omnípotens nomen ejus.

Allelúja, allelúja . Eccli. 46, 6 Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus . Allelúja.
In Missis votívis p ost Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Judith 16, 2-4 Modulámini Dómino psalmum novum; exaltáte, et invocáte nomen ejus. V/. Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi. V/. Qui pósuit castra sua in médio pópuli sui, ut eríperet nos de manu ómnium inimicórum nostrórum.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. Eccli. 46, 6 Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus. Allelúja. V/. Judith 16, 3-4 Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi: qui pósuit castra sua in médio pópuli sui. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 9, 1-6

IN illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos, exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.

Offertórium Isai. 49, 2 Pósuit os meum quasi gládium acútum: in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam.

Secréta

AD cæléste convívium fac nos, Deus, salutáribus pœniténtiæ lácrimis dignos accédere: quod beáto Lauréntio vitæ candor suavíssimum efficiébat. Per Dóminum.

Commúnio Sap. 8, 11 In conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me.

Postcommúnio

DIVINITÁTIS tuæ, Dómine, sempitérna fruitióne satiémur: quam beátus Lauréntius in sacro altáris mystério prægustábat. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 9 Júlii

S. VERÓNICÆ DE JULIÁNIS


Vírginis
Missa Dilexísti, de Commúni Vírginum 3 loco, cum Oratiónibus ut infra.

Orátio


DÓMINE Jesu Christe, qui beátam Verónicam Vírginem passiónis tuæ signis mirábilem effecísti: concéde propítius; ut, carnem crucifigéntes, ad gáudia ætérna perveníre mereámur: Qui vivis.

Secréta


SÚSCIPE, miséricors Deus, quas tibi humíliter offérimus, laudis hóstias: et, interveniénte beáta Verónica Vírgine tua, fac eas nobis ad perpétuum proveníre subsídium. Per Dóminum.

Postcommúnio

CÆLÉSTI múnere roborátos fac nos, quǽsumus, Dómine Deus noster: beátæ Verónicæ Vírginis tuæ et exémplis ínstrui, et patrocíniis adjuvári. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 17 Júlii

HUMILITÁTIS B. MARÍÆ VÍRGINIS


Intróitus Sedúlius

SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui humília réspicis, et alta a longe cognóscis: da fámulis tuis humilitátem beátæ Maríæ semper Vírginis puro corde sectári; quæ virginitáte plácuit, humilitáte concépit Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 24, 11-13 et 15-20

IN ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me requiévit in tabernáculo meo, et dixit mihi: in Jacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho. Quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris.

Graduále Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.

Allelúja, allelúja. V/. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Témpore Advéntus, loco Versus præcedéntis, dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti. V/. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti. V/. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti. V/. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja. V/. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38

IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Credo.


Offertórium Luc. 1, 28 et 42 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Secréta


HÆC oblátio, quǽsumus, Dómine, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, veræ nobis humilitátis grátiam obtíneat: simúlque a córdibus nostris concupiscéntiam carnis et oculórum, atque ambitiónem sǽculi áuferat; quátenus sóbrie, juste piéque vivéntes, prǽmia consequámur ætérna. Per eúmdem Dóminum.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Postcommúnio

HUJUS, Dómine, sacraménti percéptio peccatórum nostrórum máculas abstérgat: et gloriósæ beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, per humilitátis viam ad supérna nos regna perdúcat. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS

Sábbato


ante Domínicam IV Júlii

B. MARÍÆ VÍRGINIS

MATRIS MISERICÓRDIÆ


Missa Salve, de Commúni Festórum B. Maríæ Vírginis, præter Oratiónem sequéntem; et dícitur Credo.

Orátio


DEUS, cujus misericórdiæ non est númerus: concéde nobis, sanctíssima unigéniti Fílii tui Matre intercedénte; ut hanc misericórdiam lárgiter in terris, et glóriam cónsequi mereámur in cælis. Per eúmdem Dóminum.

Secréta


TUA, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Postcommúnio

SUMPTIS, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.




MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS

1   ...   113   114   115   116   117   118   119   120   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət