Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə115/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   128

FESTA MAJI


Die 15 Maji

S. ISIDÓRI AGRÍCOLÆ


Confessóris
Intróitus Ps. 91, 13-14

JUSTUS ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.

Orátio

DA nobis, quǽsumus, miséricors Deus: beáto Isidóro agrícola Confessóre tuo intercedénte, supérbe non sápere; sed ejus méritis et exémplis, plácita tibi semper humilitáte deservíre. Per Dóminum.



Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.

Jac. 5, 7-8, 11 et 16-18

PATIÉNTES estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens donec accípiat temporáneum et serótinum. Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Ecce beatificámus eos, qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est, et miserátor. Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem, ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orávit: et cælum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum.

Graduále Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. V/. Osée 14, 6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 1-7

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis.

Offertórium Ps. 20, 2-3 In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (T. P. Allelúja.)

Secréta

PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has pópuli tui oblatiónes benígnus assúme: ut, intercedénte beáto Isidóro Confessóre tuo, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.

Commúnio Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis, quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

SIT nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis cæléste mystérium: et præsta; ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte sancto Isidóro Confessóre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 16 Maji

S. JOÁNNIS NEPOMUCENI


Mártyris
Intróitus Eccli. 51, 30

DEDIT mihi Dóminus linguam mercédem meam: et in ipsa laudábo eum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 38, 2 Dixi: Custódiam vias meas, ut non delínquam in lingua mea. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui ob invíctum beáti Joánnis sacramentále siléntium nova Ecclésiam tuam martýrii coróna decorásti: da; ut, ejus exémplo et intercessíone, ori nostro custódiam ponéntes, beátis, qui lingua non sunt lapsi, annumerémur. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 21, 26-31

STULTUS a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit. Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia. Lábia imprudéntium stulta narrábunt: verba autem prudéntium statéra ponderabúntur. In ore fatuórum cor illórum: et in corde sapiéntium os illórum. Dum maledícit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam. Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur: et qui cum eo mánserit, odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur.

Graduále Prov. 11, 13 Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána: qui autem fidélis est ánimi, celat. V/. Ps. 14, 1 et 3 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo, aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Qui non egit dolum in lingua sua: nec fecit próximo suo malum.

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 25, 11 Beátus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Jac. 1, 26; 3, 2 et 7-8 Si quis putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. V/. Si quis in verbo non offéndit, hic perféctus est vir. V/. Omnis enim natúra bestiárum domántur, et dómita sunt a natúra humána: linguam autem nullus hóminum domáre potest.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 25, 11 Beátus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se. Allelúja. V/. Prov. 10, 31 Lingua pravórum períbit: lingua autem sapiéntium est sánitas. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 11, 2-10

IN illo témpore: Cum audísset Joánnes in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an álium exspectámus? Et respóndens Jesus, ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni, quæ audístis, et vidístis. Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus vestítum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exístis vidére? prophétam? Étiam dico vobis, et plus quam prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.

Offertórium Eccli. 42, 1 Non dúplices sermónem de revelatióne sermónis abscónditi, et eris vere sine confusióne: et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum. (T. P. Allelúja.)

Secréta

HÆC tua, Dómine, sacra mystéria illum in nobis, quǽsumus, ignem accéndant: quo ínclitus Martyr et Sacérdos tuus Joánnes, ea peragéndo, flagrábat. Per Dóminum.

Commúnio Isai. 6, 6-7 Volávit ad me unus de Séraphim: et in manu ejus cálculus, quem túlerat de altári, et tétigit os meum. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

FRAGILITÁTEM nostram, Dómine, cæléstis hæc mensa fórtium pane confírmet: qui beáti Mártyris et Sacerdótis tui Joánnis tentátam contra honórem sacraménti constántiam, júgiter áluit ad victóriam. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 22 Maji

S. RITÆ A CASSIA


Víduæ
Intróitus Ps. 117, 19 et 22

APERÍTE mihi portas justítiæ, ingréssus in eas confitébor Dómino: lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Confitémini Dómino quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui sanctæ Ritæ tantam grátiam conférre dignátus es, ut inimícos dilígeret et in corde ac fronte caritátis et passiónis tuæ signa portáret: da nobis, quǽsumus, ejus intercessíone et méritis; inimícis nostris sic párcere, et passiónis tuæ dolóres contemplári, ut promíssa mítibus ac lugéntibus prǽmia consequámur: Qui vivis.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Cant. 2, 1-13

EGO flos campi, et lílium convállium. Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo. Introdúxit me in cellam vináriam, ordinávit in me caritátem. Fulcíte me flóribus, stipáte me malis: quia amóre lángueo. Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me. Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas, cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit. Vox dilécti mei, ecce iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles: símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. En diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni.

Graduále Ps. 117, 6 Dóminus mihi adjútor: non timébo quid fáciat mihi homo. V/. Ps. 115, 16-17 Dirupísti víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 18-19 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum. V/. Ps. 44, 8 et 5 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. V/. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 24, 18 Quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho. Allelúja. V/. Ibid., 20 Sicut cinnamómum, et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 13, 44-52

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem, qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Íterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Étiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertórium Gen. 40, 9-10 Vidébam coram me vitem, in qua erant tres propágines, créscere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere. (T. P. Allelúja.)

Secréta

CORDA nostra, quǽsumus, Dómine, sanctæ Ritæ méritis, supérni dolóris spina confíge: ut, a peccátis ómnibus tua grátia liberáti, sacrificáre tibi hóstiam laudis pura mente valeámus. Per Dóminum.

Commúnio Ps. 20, 4 Prævenísti eam, Dómine, in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

CÆLÉSTIBUS, Dómine, pasti delíciis, súpplices te rogámus: ut, intercedénte sancta Rita, caritátis et passiónis tuæ in méntibus nostris signa ferámus, et perpétuæ pacis fructu júgiter perfruámur. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 23 Maji

S. JOÁNNIS BAPTÍSTÆ DE ROSSI


Confessóris
Intróitus Deut. 15, 11

PRÆCÍPIO tibi, ut apérias manum fratri tuo egnéno et páuperi, qui tecum versátur in terra. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 40, 2 Beátus, qui intélligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui sanctum Joánnem Baptístam Confessórem tuum, in evangelizándis paupéribus, caritáte et patiéntia decorásti: concéde, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque imitémur exémpla. Per Dóminum.



Léctio libri Job.

Job 29, 1 et 8-18

IN diébus illis: Addidit Job, assúmens parábolam suam, et dixit: Vidébant me júvenes, et abscondebántur: et senes assurgéntes stabant. Príncipes cessábant loqui, et dígitum superponébant ori suo. Vocem suam cohibébant duces, et lingua eórum gútturi suo adhærébat. Auris áudiens beatificábat me, et óculus videns testimónium reddébat mihi: eo quod liberássem páuperem vociferántem, et pupíllum, cui non esset adjútor. Benedíctio peritúri super me veniébat, et cor víduæ consolátus sum. Justítia indútus sum: et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram páuperum: et causam quam nesciébam, diligentíssime investigábam. Conterébam molas iníqui, et de déntibus illíus auferébam prædam. Dicebámque: In nídulo meo móriar, et sicut palma multiplicábo dies.

Graduále Eccli. 4, 1 Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes, et óculos tuos ne transvértas a páupere. V/. Ibid., 7, 39 Non te pígeat visitáre infírmum: ex his enim in dilectióne firmáberis.

Allelúja, allelúja. V/. Isai. 58, 7 Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 73, 21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: pauper et inops laudábunt nomen tuum. Allelúja . V/. Prov. 31, 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 25, 31-40

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Fílius hóminis in majestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedébit super sedem majestátis suæ: et congregabúntur ante eum omnes gentes, et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab hædis: et státuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinístris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris ejus erunt: Veníte benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi. Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre: sitívi, et dedístis mihi bíbere: hospes eram, et collegístis me: nudus, et cooperuístis me: infírmus, et visitástis me: in cárcere eram, et venístis ad me. Tunc respondébunt ei justi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, et pávimus te: sitiéntem, et dédimus tibi potum? quando autem te vídimus hóspitem, et collégimus te: aut nudum, et cooperúimus te? aut quando te vídimus infírmum, aut in cárcere, et vénimus ad te? Et respóndens Rex, dicet illis: Amen dico vobis: quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

Offertórium Jac. 1, 27 Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: Visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo . (T. P. Allelúja.)

Secréta

OBLÁTUM tibi munus, quǽsumus, Dómine, in odórem suavitátis ascéndat: et, sancto Joánne Baptísta Confessóre tuo intercedénte, nos córpore et mente puríficet. Per Dóminum.

Commúnio 2 Tim. 2, 24-25 Servum autem Dómini non opórtet litigáre: sed mansuétum esse ad omnes, docíbilem, patiéntem, cum modéstia corripiéntem eos, qui resístunt veritáti. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

CÆLÉSTIS, Dómine, participátio sacraménti, sancti Joánnis Baptístæ Confessóris tui suffragántibus méritis, fidéles tuos mundet et múniat: ac bonis opéribus júgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 24 Maji

B. MARÍÆ VÍRGINIS

TÍTULO

AUXÍLIUM CHRISTIANÓRUM


Intróitus Sedúlius

SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.

Orátio

OMNÍPOTENS et miséricors Deus, qui ad defensiónem pópuli christiáni in beatíssima Vírgine María perpétuum auxílium mirabíliter constituísti: concéde propítius; ut, tali præsídio muníti certántes in vita, victóriam de hoste malígno cónsequi valeámus in morte. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 24, 14-16

AB inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.

Graduále Benedícta et venerábilis es, Virgo María, quæ sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.

Allelúja, allelúja. V/. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Témpore Advéntus, loco Versus præcedéntis, dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti. V/. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti. V/. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti. V/. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 27-28

IN illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.

Credo.


Offertórium Luc. 1, 28 et 42 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui . (T. P. Allelúja.)

Secréta


PRO religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ, ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo præstet; per quam talis perfécta est victória. Per Dóminum.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

ADÉSTO, Dómine, pópulis, qui participatióne córporis et sánguinis tui reficiúntur: ut, sanctíssima tua Genitríce auxiliánte, ab omni malo et perículo liberéntur, et in omni ópere bono custodiántur: Qui vivis.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 30 Maji

S. FERDINÁNDI


Regis, Confessóris
Missa Justus, de Commúni Confessóris non Pontíficis 2 loco, præter Oratiónem sequéntem.

Orátio


DEUS, qui beáto Confessóri tuo Ferdinándo præliári prǽlia tua et fídei inimícos superáre dedísti: concéde; ut, ejus nos intercessióne muníti, ab hóstibus mentis et córporis liberémur. Per Dóminum.

Secréta


PRÆSTA nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Postcommúnio



Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Ferdinándo Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 30 Maji

S. JOÁNNÆ DE ARC


Vírginis
Intróitus Exodi 15, 1 et 2

CANTÉMUS Dómino: glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quǽsumus, ejus intercessióne; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Sap. 8, 9-15

PROPÓSUI sapiéntiam addúcere mihi ad convivéndum: sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tǽdii mei. Habébo, propter hanc, claritátem ad turbas, et honórem apud senióres júvenis: et acútus invéniar in judício, et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me: tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Prætérea habébo, per hanc, immortalitátem: et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos: et natiónes mihi erunt súbditæ. Timébunt me audiéntes reges horréndi: in multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis.

Graduále Judic. 5, 8-11 Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit. V/. Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur justítiæ Dómini, et cleméntia ejus in fortes Israël.

Allelúja, allelúja. V/. Judith 13, 17-18 Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se, et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israël. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus V/. Judith 6, 15 Benedíctus es, Dómine, qui non derelínquis præsuméntes de te: et præsuméntes de se, et de sua virtúte gloriántes, humílias. V/. 2 Machab. 1, 5 Exaudívit Dóminus oratiónem puéllæ suæ, qua orávit pro nobis, ut reconciliétur nobíscum Deus. V/. Judith 15, 11; 8, 29 Fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in ætérnum. V/. Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Judith 15, 11 Fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in ætérnum. Allelúja. V/. Ibid. 8, 29 Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 16, 24-27

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.

Offertórium Judith 15, 10 Benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. (T. P. Allelúja.)

Secréta

HÆC hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cujus beáta Joánna, sub tanta discríminum varietáte, tam insígnia prǽbuit exémpla: ut, ad inimícos repelléndos, étiam belli perícula subíre non dubitáverit. Per Dóminum.

Commúnio Ps. 22, 4 Si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es, Dómine Jesu. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

CÆLÉSTI pane reféctos, qui tóties beátam Joánnam áluit ad victóriam: præsta, quǽsumus, omnípotens Deus; ut hoc salútis aliméntum de inimícis nostris victóres nos effíciat. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 31 Maji

B. MARÍÆ VÍRGINIS

REGÍNÆ SANCTÓRUM ÓMNIUM

ET MATRIS PULCHRÆ DILECTIÓNIS


Intróitus

EGREDÍMINI et vidéte, fíliæ Sion, Regínam vestram, quam laudant astra matutína: cujus pulchritúdinem sol et luna mirántur, et júbilant omnes fílii Dei. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 83, 2-3 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui beatíssimam Vírginem Maríam, ómnium Sanctórum Regínam, et Matrem pulchræ dilectiónis, nos venerári tribuísti: concéde propítius; ut, ipsa protegénte, te in ómnibus et super ómnia diligámus in terris, et Sanctórum tuórum felíci consórtio perfruámur in cælis. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 24, 22-31

EGO quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ. Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduále 1 Machab. 6, 14-15 Præpósuit eam Dóminus super univérsum regnum suum, et dedit ei diadéma, ut fílium suum nutríret, et regnáret. V/. Eccli. 45, 14 Coróna áurea super caput ejus, expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis.

Allelúja, allelúja. V/. Cant. 5, 1; 4, 11 Veni, Regína nostra, veni, Dómina, in hortum tuum. Odor vestimentórum tuórum super ómnia arómata. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Cant. 5, 1; 4, 11 Veni, Regína nostra, veni, Dómina, in hortum tuum. V/. Favus distíllans lábia tua, mel et lac sub lingua tua. V/. Et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Cant. 2, 14 Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra. Allelúja. V/. Ibid. 4, 11 Favus distíllans lábia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 25-27

IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Credo.


Offertórium Prov. 9, 4-5 Si quis est párvulus, véniat ad me, et insipiéntibus locúta est: Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis, allelúja.

Secréta


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus, de Genitrícis Fílii tui glória lætántes: cujus suffúlti præsídio, et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per eúmdem Dóminum.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum Salvatórem ómnium. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

CÆLÉSTIBUS pasti delíciis, te súpplices deprecámur, Dómine Deus noster: ut sicut nobis beatíssima Fílii tui Genitríce tutélam et præsídium constituísti; ita ejus solémnia celebrántibus ætérnæ glóriæ corónam retríbuas. Per eúmdem Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Eadem die 31 Maji

B. MARÍÆ VÍRGINIS ÓMNIUM GRATIÁRUM MEDIATRÍCIS


Intróitus Hebr. 4, 16

ADEÁMUS cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 120, 1 Levávi óculos meos in montes: unde véniet auxílium mihi. V/. Glória Patri.

Orátio

DÓMINE Jesu Christe, noster apud Patrem mediátor, qui beatíssimam Vírginem matrem tuam, matrem quoque nostram et apud te mediatrícem constitúere dignátus es: concéde propítius; ut quisquis ad te benefícia petitúrus accésserit, cuncta se per eam impetrásse lætétur: Qui vivis et regnas cum eódem Deo Patre.



Léctio Isaíæ Prophétæ.

Isai. 55, 1-3 et 5

OMNES sitiéntes, veníte ad aquas: et qui non habétis argéntum, properáte, émite et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? audíte, audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. Inclináte aurem vestram, et veníte ad me: audíte, et vivet ánima vestra. Ecce gentem, quam nesciébas, vocábis: et gentes, quæ te non cognovérunt, ad te current propter Dóminum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificávit te.

Graduále Eccli. 24, 25-26 In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. V/. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini.

Allelúja, allelúja. V/. Salve, Mater misericórdiæ, Mater spei et grátiæ, o María. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ap. 22, 16-17 Ego sum radix et genus David, stella pléndida et matutína. V/. Et spíritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. V/. Et qui sitit, véniat; et qui vult, accípiat aquam vitæ gratis.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Isai. 60, 4 Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Allelúja. V/. Fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 25-27

IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Credo.


Offertórium Jerem. 18, 20 Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis. (T. P. Allelúja.)

Secréta


MATRIS tuæ ac mediatrícis nostræ précibus, Dómine, quǽsumus: hæc hostiárum oblátio nosmetípsos, tua grátia largiénte, tibi perfíciat munus ætérnum: Qui vivis.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Esther 15, 17 Valde mirábilis es, o María, et fácies tua plena est gratiárum. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

SUBVÉNIAT nobis, Dómine, beátæ Maríæ Matris tuæ ac nostræ mediatrícis orátio: ut per hæc sacrosáncta commércia, tua grátia largiénte, ad redemptiónis ætérnæ proficiámus augméntum: Qui vivis.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Eadem die 31 Maji

B. MARÍÆ VÍRGINIS DÓMINÆ NOSTRÆ A S. CORDE JESU


Intróitus Ps. 9, 3 et 11

LÆTÁBOR et exsultábo in te: sperent in te qui novérunt nomen tuum, quóniam non derelínquis quæréntes te. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: narrábo ómnia mirabília tua. V/. Glória Patri.

Orátio

DÓMINE Jesu Christe, qui beáta María Vírgine intercedénte, in nos divítias Cordis tui dignáris effúndere: concéde, quǽsumus; ut, quod in ejúsdem Vírginis veneratióne depóscimus, te propitiánte cónsequi mereámur: Qui vivis.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 24, 23-31

EGO quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduále Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.

Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Luc. 1, 46-50 Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. V/. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. V/. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. V/. Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 2, 1-11

IN illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea. Dicit mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Impléte hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.

Credo.


Offertórium Jerem. 18, 20 Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona. (T. P. Allelúja.)

Secréta


INTERCÉSSIO, quǽsumus, Dómine, beátæ Maríæ semper Vírginis múnera nostra comméndet: nosque in ejus veneratióne sacratíssimo unigéniti Fílii tui Cordi reddat accéptos: Qui tecum vivit.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Eccli. 24, 25 In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

COGNÓSCIMUS, Dómine Jesu, tuæ circa nos cleméntiæ largitátem: et ídeo, beáta María Vírgine apud Cor tuum intercedénte, fiduciálius exorámus; ut, quos páscere non désinis imméritos, et digne tibi servíre perfícias et donis uberióribus prosequáris: Qui vivis.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS

Sábbato


infra Octávam Ascensiónis

B. MARÍÆ VÍRGINIS

REGÍNÆ APOSTOLÓRUM


Intróitus Ps. 86, 1-3

FUNDAMÉNTA ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 133, 1 Ecce nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui Apóstolis tuis cum María Matre Jesu unanímiter orántibus, Sanctum dedísti Spíritum: da nobis; ut, eádem Matre nostra et Apostolórum Regína protegénte, majestáti tuæ fidéliter servíre, et nóminis tui glóriam verbo et exémplo diffúndere valeámus. Per eúmdem Dóminum in unitáte ejúsdem.



Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 1, 1-14

PRIMUM quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere et docére, usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et omni Judǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum. Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte, qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter. Et cum introíssent in cenáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomǽus, et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi. Hi omnes erant perseverántes unianímiter in oratióne cum muliéribus, et María Matre Jesu, et frátribus ejus.

Graduále Porta cæli et stella maris es, Virgo María, Regis ætérni Mater ac Regína nostra. V/. Gratos nos redde Fílio tuo: quia omnis virtus et decor et glória ex te respléndet.

Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Sub tuum præsídium confúgimus, sancta Dei Génitrix. V/. Súscipe nos, Mater nostra, Regína nostra: roga Fílium tuum Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. V/. Ut confiteántur illi pópuli omnes, ac beátam te dicant omnes generatiónes. V/. Tu véniæ vena, tu grátiæ mater, tu spes mundi, exáudi nos clamántes ad te.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. V/. Judith 13, 17-18 Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se: et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israël: et interfécit in manu mea hostem pópuli sui. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 25-27

IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Credo.


Offertórium Judic. 5, 3 et 7-8 Ego sum, ego sum quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël. Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret mater in Israël. Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit. (T. P. Allelúja.)

Secréta


TUA, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne hæc nostra obtíneat oblátio: ut Ecclésia tua fidélium número crescat, et júgiter fúlgeat varietáte virtútum. Per Dóminum.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, intercéde pro nobis ad Dóminum: tu enim glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

SUMPTIS, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da nobis, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis ac Regínæ Apostolórum patrocínio, perseverántem in tua voluntáte famulátum; ut Ecclésia tua novis semper profíciat increméntis. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS

Féria V


infra Octávam Sacratíssimi Cordis Jesu

EUCHARÍSTICI CORDIS JESU


In Missis Votívis extra Tempus Paschále omittúntur Allelúja ad Intróitum, Offertórium et Communiónem.

Intróitus Joann. 13, 1

SCIENS Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Allelúja, allelúja. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.

Orátio


DÓMINE Jesu Christe, qui divítias amóris tui erga hómines effúndens Eucharístiæ Sacraméntum condidísti: da nobis, quǽsumus; ut amantíssimum Cor tuum dilígere, et tanto Sacraménto digne semper uti valeámus: Qui vivis.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 3, 8-19

FRATRES: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi: et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei: secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis; quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur: ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti: ut possítis conprehéndere, cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduále Isai. 12, 6 Exsúlta et lauda habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël. V/. Ibid., 4 Notas fácite in pópulis adinventiónes ejus.

Allelúja, allelúja. V/. Zach. 9, 17 Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines? Allelúja.


¶ In Missis votívis post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 35, 8-10 Fílii hóminum in tégmine alárum tuárum, Dómine, sperábunt. V/. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. V/. Quóniam apud te est fons vitæ: et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Zach. 9, 17 Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines? Allelúja. V/. Ps. 67, 4 et 11 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei. Parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 22, 15-20

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Et accépto cálice, grátias egit, et dixit: Accípite et divídite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatióne vitis, donec regnum Dei véniat. Et accépto pane, grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis fundétur.

Credo.


Offertórium Ps. 30, 20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! Allelúja.

Secréta


TUÉRE nos, Dómine, tua tibi holocáusta offeréntes: ad quæ ut fervéntius corda nostra præparéntur, flammis adúre tuæ divínæ caritátis: Qui vivis.

Præfátio de Sacratíssimo Corde Jesu.

Commúnio Matth. 28, 20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi: dicit Dóminus. Allelúja.

Postcommúnio

DIVÍNIS donis Cordis tui satiáti: quǽsumus, Dómine Jesu, ut in tui semper amóre permanére et usque in finem créscere mereámur: Qui vivis.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS

1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət