Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə2/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128

CLEMENS PAPA VIII


AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum sanctissimum Eucharistiæ Sacraméntum, quo nos Christus Dominus sacri sui corporis participes effecit, atque apud nos usque ad consummatiónem sæculi permanere decrevit, maximum sit ómnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiátur, ac pro peccatis totius pópuli Deo Patri offerátur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratióne, uniusque officii et ritus observatióne in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Románi Pontifices prædecessores nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romæque imprimi curavit. Qui etsi multis propósitis pœnis severissime cáverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratióne demeretur; tamen, progressu témporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quæ his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustíssima illa sacrorum Bibliorum versio, quæ étiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Intróitus, et quæ dicúntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missæ solemniis prælectus est, multis in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita præfixa initia; plurima denique passim pro arbitrio immutata sint: cujus rei prætextus fuisse videtur, ut ómnia ad præscriptum sacrorum Bibliorum Vulgatæ editiónis revocarentur, quasi id alicui própria auctoritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadverténtes, pro nostra Pastorali sollicitudine, qua ómnibus in rebus, ac præcipue in sacris Ecclésiæ ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum prædicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratióne Missarum interdici jussimus, nisi ad præscriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in ómnibus emendarentur: deínde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinálibus in sacris Litteris versatis, et ecclesiasticæ antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam máxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclésiam pietate et studio, adhibitis étiam áliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missálibus, aliisque præterea libris, qui ad eam rem opportuni videbántur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suæ integritati restituere, ac ipsíus Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligénti librorum antiquorum collatióne in meliorem formam redacta, et in regulis et rúbricis áliqua uberius et clarius expressa sint, quæ tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitari potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videántur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illíus usus in ómnibus Christiani orbis partibus, perpetuis futuris tempóribus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non áliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum typographis quibuscumque illud imprimere voléntibus, id facere liceat, requisita tamen prius, et in scriptis obténta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitatis in iis locis in quibus fúerint, ubi vero non fúerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Státum nostrum Ecclesiasticum exsisténtes, excommunicatiónis latæ sententiæ, a qua, nisi a Románo Pontifice, prætérquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorántes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissiónis librorum et typorum ómnium, Cameræ prædictæ applicandorum, pœnas absque ália declaratióne irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis impriménda, et postquam impressa fúerint, cum hoc Missali auctoritate nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi vel detrahi permittant, nec in præmissis, prætextu incuriæ typographorum, aut non factæ per correctores vel álios ab ipsis forsitan deputandos diligentiæ, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas pœnas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatióne facta, et quod omnino concordent, manu própria attestentur: cujus licentiæ cópia initio, vel in calce cujusque Missalis semper imprimátur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privatiónis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et ália in posterum obtinénda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensiónis a divínis, ac interdicti ab ingressu Ecclésiæ; eorum vero Vicarii, privatiónis simíliter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et ália in posterum obtinénda, ac præterea excommunicatiónis absque ália declaratióne, ut præfertur, pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica ratiónem habéntes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habéntibus (iis dumtaxat excéptis quæ auctoritate nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, simíliter permittimus et indulgemus. Non obstántibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romános Pontifices prædecessores Nostros, Missale prædictum Pii V imprimendi concessis, quæ per præséntes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutiónibus et ordinatiónibus Apostolicis, generálibus vel speciálibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus ómnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenóribus, specialis, specifica et expressa mentio habénda esset, tenores hujusmodi præséntibus pro expressis habéntes, hac vice dumtaxat speciáliter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut præsentium transumptis, étiam impressis vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides habeátur, quæ ipsis præséntibus haberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die vij Júlii MDCIV, Pontificatus nostri anno xiij.



M. Vestrius barbianus.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət