Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə3/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128

URBANUS PAPA VIII


AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missæ Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatióne possideant in terris cælum, dum ante oculos habent et mánibus contrectant ipsum cæli terræque Conditorem. Quo magis est mortálibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueántur, caveantque Angelos negligentiæ osores, qui sunt æmuli veneratiónis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi ratiónem, ac preces, quas Summi Pontifices prædecessores nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhæréntes, íterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) témporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornaméntum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacérdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotídie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum diligentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricæ, quæ sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutæ; quæ vero non ita captui legentium accommodatæ videbántur, clarius explicatæ: præterea collata ómnia cum codice sacræ Scripturæ Vulgatæ editiónis, quæque diversa irrepserant, ad ejus uníus exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit solertia correctorum, nisi ad eam par typographorum accedat industria; propterea dilecto filio Andreæ Brugiotto Typographiæ nostræ Apostolicæ Præfecto mandavimus, ut Missale ita expurgátum in lucem emittat: sed, quæ in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non áliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius, et in scriptis obténta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitatis, in iis locis in quibus fúerint, ubi vero non fúerint, Ordinariorum locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Státum nostrum Ecclesiasticum exsisténtes, excommunicatiónis latæ sententiæ, a qua, nisi a Románo Pontifice, prætérquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorántes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissiónis librorum et typorum ómnium, Cameræ prædictæ applicandorum, pœnas absque ália declaratióne irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis impriménda, et postquam impressa fúerint, cum hoc Missali auctoritate nostra recognito, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinénda, de collatióne facta, et quod omnino concordent, manu própria attestentur: cujus licentiæ cópia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimátur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privatiónis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et ália in posterum obtinénda; Ordinarii autem locorum suspensiónis a divínis, ac interdicti ab ingressu Ecclésiæ, eorum vero Vicarii privatiónis simíliter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et ália in posterum obtinénda, ac insuper excommunicatiónis absque ália declaratióne pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica ratiónem habéntes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habéntibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, simíliter permittimus et indulgemus. Non obstántibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romános Pontifices prædecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quæ per præséntes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutiónibus et ordinatiónibus Apostolicis, generálibus, vel speciálibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus ómnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenóribus specialis, specifica et expressa mentio habénda esset; tenores hujusmodi præséntibus pro expressis habéntes, hac vice dumtaxat speciáliter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut præsentium transumptis, étiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeátur, quæ ipsis præséntibus adhiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud sanctam Maríam Majórem sub anulo Piscatoris, die secúnda Septémbris MDCXXXIV, Pontificatus nostri anno duodecimo.

M. A. Maraldus.

J. Savenier.


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI


AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Divíno afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclésiæ exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidélium pietatem, qui offerebant hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nómini ejus (n. 1.) ; verum étiam ex more jam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Offício conspicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclésiæ vox (n. 2.), atque psalmodia, ejus hymnodiæ filia, ut a decessore nostro Urbano VIII appellátur (n. 3.), quæ canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quæque homines, in primis divíno cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratióne Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteántur (n. 4.). Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eum (n. 5.).

Accedit quod in Psalmis mirabilis quædam vis inest ad excitánda in animis ómnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habétur;... at Psalmorum liber, quasi paradisus ómnium reliquorum (librorum) fructus in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Hæc íterum Athanasius (n. 6.), qui recte ibídem addit: Mihi quidem videtur, psallénti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitet (n. 7.). Itaque Augustinus in Confessiónibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclésiæ tuæ vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant auribus meis et eliquabátur veritas in cor meum et exæstuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimæ et bene mihi erat cum eis (n. 8). Etenim, que m non moveant frequéntes illi Psalmorum loci, in quibus de immensa majestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili justitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus ejus tam alte prædicátur? Cui non similes sensus inspirent illæ pro accéptis a Deo beneficiis gratiarum actiónes, aut pro exspectatis humiles fidentesque preces, aut illi de peccatis clamores pœnitentis animæ? Quem non admiratióne psaltes perfundat, cum divinæ benignitatis munera in pópulum Israël atque in omne hominum genus profecta narrat, cumque cælestis sapientiæ dogmata tradit? Quem denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi Redemptoris, cujus quidem Augustinus (n. 9.) vocem in ómnibus Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel lætantem in spe, vel suspirantem in re audiebat?

Jure igitur optimo provisum est antiquitus, et per decreta Románorum Pontíficum, et per canones Conciliorum, et per monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent. Atque hanc quidem legem a patribus traditam decessores nostri S. Pius V, Clemens VIII, Urbanus VIII in recognoscendo Breviário Románo sancte servarunt. Unde étiam nunc Psalterium intra uníus hebdómadæ spatium recitandum foret integrum, nisi mutata rerum condicione talis recitátio frequenter impediretur.

Etenim procedente témpore continenter crevit inter fidéles eorum hominum númerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos, cælicolis accensere et pópulo christiano patronos et vivendi duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem Officia de Sanctis sensim propagari cœperunt, unde fere factum est, ut de Domínicis diébus deque Fériis Officia silerent, ideoque non pauci negligerentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus ac ceteri, ut Ambrosius ait (n. 10.), benedíctio pópuli, Dei laus, plebis laudátio, plausus ómnium, sermo universorum, vox Ecclésiæ, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis lætitia, clamor jucunditatis, lætitiæ resultátio. De hujusmodi autem omissione non semel graves fuerunt prudéntum piorumque virorum querimoniæ, quod non modo hominibus sacri ordinis tot subtraherentur præsidia ad laudandum Dominum et ad intimos animi sensus ei significandos aptíssima; sed étiam quod optabilis illa in orándo varietas desideraretur, ad digne, atténte, devote precandum imbecillitati nostræ quam máxime opportuna. Nam, ut Basilius habet, in æqualitate torpescit sæpe, nescio quomodo, animus, atque præsens absens est: mutatis vero et variatis psalmodia et cantu per singulas horas, renovátur ejus desiderium et attentio instaurátur (n. 11.).

Minime igitur mirum, quod complures e diversis orbis partibus Sacrorum Antistites sua in hanc rem vota ad Apostolicam Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretur consuetudo vetus recitandi per hebdómadam totum Psalterium, ita tamen ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum numerum jam gravius laboranti, non majus imponeretur onus. Hisce vero postulatiónibus et votis, quæ Nostra quoque ante susceptum Pontificátum fuerant, itemque precibus, quæ deínceps ab áliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotæ sunt, Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatióne integri Psalterii hebdómadæ spátio conclusa, ex una parte quicquam de Sanctórum cultu decederet, neve ex altera molestius divini Officii onus cléricis, immo temperatius evaderet. Quapropter, implorato suppliciter Patre luminum, corrogatisque in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos, vestigiis insisténtes decessorum nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios, quibus commisimus, ut consiliis studiisque collatis, certam aliquam reperirent rei efficiéndæ ratiónem, quæ nostris optatis responderet. Illi autem commissum sibi munus e sententia exsequéntes novam Psalterii dispositiónem elaborarunt; quam cum S. R. E. Cardinales sacris ritibus cognoscéndis præpositi diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum mente nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus ómnibus, id est, quod ad órdinem ac partitiónem Psalmorum, ad Antiphonas, ad Versiculos, ad Hymnos attinet cum suis Rúbricis et Regulis, ejusque editiónem authenticam in nostra typographia Vaticana adornari et indidem evulgari jussimus.

Quoniam vero Psalterii dispositio intimam quamdam habet cum omni Divíno Offício et Liturgia conjunctiónem, nemo non videt per ea, quæ hic a Nobis decreta sunt, primum Nos fecisse gradum ad Románi Breviarii et Missalis emendatiónem: sed super tali causa próprium mox Consilium seu Commissionem, ut ajunt, eruditorum constituemus. Intérim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla jam in præsénti instauránda censuimus, prout in appósitis Rúbricis præscribitur: atque imprimis quidem ut in recitándo Divíno Offício Lectiónibus statutis sacræ Scripturæ cum Responsoriis de témpore occurren tibus debitus honor frequentiore usu restitueretur; dein vero ut in sacra Liturgia Missæ antiquissimæ de Domínicis infra annum et de Fériis, præsertim quadragesimálibus, locum suum recuperarent.

Itaque, harum auctoritate litterarum, ante ómnia Psalterii o rdinem, qualis in Breviário Románo hódie est, abolemus ejusque usum, inde a Kaléndis Januariis anni millesimi nongentesimi decimi tertii, omnino interdicimus. Ex illo autem die in ómnibus ecclesiis cleri sæcularis et regularis, in monasteriis, ordinibus, c ongregatiónibus, institutisque religiosorum ab ómnibus et singulis, qui ex offício aut ex consuetudine Horas canonicas juxta Breviarium Romanum, a S. Pio V editum et a Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recognitum, persolvunt, novum Psalterii órdinem, qualem Nos cum suis Regulis et Rúbricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, religiose observari jubemus. Simul vero pœnas in jure statutas iis denuntiamus, qui suo offício persolvendi quotídie Horas canonicas defúerint; qui quidem sciant se tam gravi non satisfacturos offício, nisi nostrum hunc Psalterii órdinem adhibeant.

Omnibus igitur Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbátibus ceterisque ecclesiarum Prælatis, ne Cardinálibus quidem Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum excéptis, mandamus, ut in sua quisque diœcesi, ecclesia vel cœnobio Psalterium cum Regulis et Rúbricis, quemadmodum a Nobis dispositum est, constituto témpore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulas et Rúbricas étiam a ceteris ómnibus, quosc umque obligátio tenet recitandi vel concinendi Horas canonicas, inviolate adhiberi ac servari præcipimus. Intérim autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id major capituli pars sibi placere ostenderit, novum Psalterii órdinem, statim post ejus editiónem, rite usurpare licebit.

Hæc vero edicimus, declaramus, sancimus, decernéntes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore; non obstántibus constitutiónibus et ordinatiónibus apostolicis, generálibus et speciálibus, ceterisve quibusvis in co ntrarium faciéntibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ abolitiónis, revocatiónis, permissiónis, jussiónis, præcepti, statuti, indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignatiónem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnatiónis Domínicæ millesimo nongentesimo undecimo, Kaléndis Novembribus, in festo Sanctórum ómnium, Pontificatus nos tri anno nono.

A. Cardinalis Agliardi,

S. R. E. Cancellarius

FR. Seb. Card. Martinelli

S. R. C. Præfectus

Loco + Plumbi

Visa


M. Riggi C. A. Not.

Reg. in Canc. Ap. N. 571.

—————

1) Hebr. 13, 15. — 2) Homil, in Ps. l, n. 2. — 3) Bulla Divinam psalmodiam. 4) Epist, ad Marcellinum in interpret. Psalmor., n. 10. — 5) In Psalm. 144, n. 1. — 6) Epist, ad Marcell. cit., n. 2. — 7) Op. cit., n. 12. — 8) Lib. IX, cap. 6. — 9) In Psalm. 42, n. 1. — 10) Enarrat. in Ps. l, n. 9. — 11) Regulæ fusius tractatæ, interrog. 37, n. 5.


1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət