Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə4/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128

DE ANNO ET EJUS PARTIBUS


Annus menses habet duódecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum: dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas; tanto enim témporis intervallo sol Zodiacum perlustrat. Quater autem sex horæ singulis quaternis annis diem constituunt; hinc annus ille intercalaris, Bissextus vel Bissextilis dícitur.

De anni correctióne, ejusque necessitate,


ac Kalendario Gregoriano

Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intelligendum est, sex horas non esse integras, cum ad earum compleméntum áliqua minuta deficiant.

Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quæ ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebántur, tractu témporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem; qui causam dederunt ut Æquinoctium vernum sedem suam mutáverit.

Cui malo occurrens Gregorius XIII, non solum Æquinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicæno, decem circiter diébus in anno correctiónis 1582 præcedendo recesserat, quod a Concilio ad xij Kalendas Aprílis fuerat constitutum, et xiv Lunam Paschálem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit et ratiónem, qua caveretur ut in posterum et Æquinoctium vernum et xiv Luna Paschális a própriis sedibus numquam removerentur.

Ut enim Æquinoctium vernum ad xij Kalendas Aprílis restitueretur, statuit, ut dicti decem dies in mense Octóbris ipsíus anni 1582 eximerentur, ut post quartam diem Octóbris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta Octóbris. Et ita error, qui in præteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento témporis fuit correctus.

Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xij Kalendas Aprílis Æquinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, Bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere, prætérquam in centesimis annis: qui quamvis Bissextiles antea semper fúerint, qualem étiam esse voluit annum 1600, anno correctiónis proximum, post eum tamen qui deínceps consequentur centesimi, non omnes Bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine Bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset Bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 Bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies Bissextus intercaletur, Februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique Bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservaretur.

Quatuor Tempora

Quatuor Tempora celebrántur quarta et sexta Féria ac Sábbato post tértiam Domínicam Advéntus, post primam Domínicam Quadragesimæ, post Domínicam Pentecóstes, post Festum Exaltatiónis sanctæ Crucis.

De Nuptiarum celebratióne

Matrimonium quólibet anni témpore contrahi potest. — 2 Solémnis tantum Nuptiarum benedíctio vetátur a Domínica I Advéntus usque ad diem Nativitátis Dómini inclusíve, et a Féria IV Cínerum usque ad Domínicam Paschatis inclusíve. — 3 Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, étiam prædictis tempóribus, eam permittere ex justa causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant.

De cyclo decennovennali Aurei numeri

Cyclus decennovennalis Aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutióne peracta, íterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: Anno 1577 númerus cycli decennovennalis, qui dícitur Aureus, est 1; anno sequénti 1578 est 2; et ita deínceps in sequéntibus annis, uno semper amplius usque ad 19, qui Aureus númerus cadet in annum 1595, post quem íterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 Aureus númerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.

Igitur ut Aureus númerus quólibet anno proposito inveniátur, composita est sequens tabella Aureorum numerorum, cujus usus íncipit ab anno correctiónis 1582 inclusíve, duratque in perpetuum. Ex ea enim Aureus númerus cujuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo:


6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

1

2

3

4

5



Anno 1582 tribuátur primus númerus tabellæ, qui est 6, secundus autem, qui est 7, sequénti anno 1583, et ita deínceps in infinitum, donec ad annum, cujus Aureum numerum quæris, perveniátur, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris. Nam númerus, in quem annus propositus cadit, dabit Aureum numerum quæsitum.

Modus brevis cognoscendi
Aureum numerum cujusque anni

Numero anni de quo quæris, adde unicam unitatem 1. Exempli gratia: 1833 adde 1: summam inde conflatam divide per 19; quod superest, erit Aureus númerus ipsíus anni; si nihil superest, erit Aureus númerus 19.

De Epactis et Noviluniis

Epacta nihil aliud est quam númerus dierum quibus annus solaris commúnis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat: ita ut Epacta primi anni sit 11, cum hoc numero annus solaris commúnis lunarem annum communem excedat; atque adeo sequénti anno Novilunia contingant 11 diébus prius quam anno primo. Ex quo fit, Epactam secundi anni esse 22, cum eo anno rursum annus solaris lunarem annum superet 11 diébus, qui additi ad 11 dies primi anni, efficiunt 22: ac proinde, finíto hoc anno, Novilunia contingere 22 diébus prius quam primo anno: Epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus 11 dies ad 22 adjiciántur, efficietur númerus 33; a quo si rejiciántur 30 dies, qui unam lunatiónem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deínceps. Progrediúntur enim Epactæ omnes per continuum augméntum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando rejici possunt. Solum quando pervéntum erit ad ultimam Epactam Aureo numero 19 respondentem, quæ est 29, addúntur 12, ut abjectis 30, ex composito numero 41, habeátur rursus Epacta 11, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunátio embolismica, currente Aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliæ sex lunatiónes embolismicæ, non redirent Novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novæ ratiónis restituendi Kalendarii Románi. Sunt autem novemdecim Epactæ, quot et Aurei numeri, respondebantque ipsis Aureis numeris ante Kalendarii correctiónem eo modo, quo in hac tabella dispositæ sunt.

Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ante Kalendarii correctiónem


Aur. num.

Epactæ


1

2

3

4

5

6

7

8

9

xj

xxij

iij

xiv

xxv

vj

xvij

xxviij

ix

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

xx

j

xij

xxiij

iv

xv

xxvj

vij

xviij

xxix

Quia vero cyclus decennovennalis Aurei numeri imperfectus est, cum Novilunia post 19 annos solares non præcise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus étiam erit hic cyclus 19 Epactarum. Quamobrem ita emendatus est, ut in posterum loco Aurei numeri, et dictarum 19 Epactarum, utamur 30 numeris Epactálibus ab 1 usque ad 30 ordine progrediéntibus, quamvis ultima Epacta, sive quæ ordine est trigésima, notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla Epacta esse possit 30. Variis autem tempóribus ex his 30 Epactis respóndent decem et novem Aureis numeris variæ decem et novem Epactæ, prout solaris anni ac lunaris æquátio exposcit; quæ quidem decem et novem Epactæ progrediúntur, ut olim, per eumdem numerum 11, addunturque semper 12 illi Epactæ, quæ respóndet Aureo numero 19, ut habeátur sequens Epacta respondens Aureo numero 1, ob ratiónem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quæ continet Aureos numeros, et Epactas inter se respondéntes ab anno correctiónis 1582, post detractiónem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares Epactæ mutentur in Martio, reipsa tamen in principio anni mutandæ sunt, una cum Aureo numero, in cujus locum hæ nostræ Epactæ succedunt.

Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ab Idibus Octóbris anni correctiónis 1582 (detractis prius decem diébus) inclusíve, usque ad annum 1700 exclusive


Aur. num.

Epactæ


6

7

8

9

10

11

12

13

14

xxvj

vij

xviij

xxix

x

xxj

ij

xiij

xxiv

15

16

17

18

19

1

2

3

4

5

v

xvj

xxvij

viij

xix

j

xij

xxiij

iv

xv

Itaque si Epacta quocumque anno proposito inveniénda sit, quærendus est Aureus númerus illíus anni in superiori ordine illíus tabellæ, quæ illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub Aureo numero in inferiori ordine tabellæ reperietur Epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa Epacta vel signum * in Kalendario invéntum fúerit, eo die Novilunium fiet. Invenietur autem Aureus númerus vel ex antecedente canone, vel ex tabella Epactarum proposito tempori congruent e, tribuendo primum Aureum numerum illíus tabellæ illi anno, a quo usus tabellæ íncipit, et secúndum Aureum numerum sequénti anno, etc. Eódem modo reperietur Epacta sine Aureo numero, si prima Epacta tabellæ tribuátur illi anno, a quo ejus usus íncipit, et secúnda Epacta sequénti anno, etc.

Exemplum: Anno correctiónis 1582 Aureus númerus est 6, nempe primus primæ tabellæ, cujus usus íncipit ab Idibus Octóbris dicti anni 1582, detractis prius decem diébus. Erit ergo tunc Epacta xxvj, quæ sub Aureo numero 6 collocátur, fietque Novilunium die 27 Octóbris et 26 Novémbris et 25 Decémbris. Item anno 1583 jam correcto Aureus númerus est 7, cui in eadem tabella supposita est Epacta vij, quæ toto eo anno in Kalendario Novilunia indicabit: ut in Januario die 24, in Februario die 22, in Martio die 24, etc.

Alia Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ab anno 1700 inclusíve, usque ad annum 1900 exclusive




Aur. num.

Epactæ


10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

ix

xx

i

xii

xxiii

iv

xv

xxvi

vii

xviii

1

2

3

4

5

6

7

8

9

*

xi

xxii

iii

xiv

xxv

vi

xvii

xxviii

Alia Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ab anno 1900 inclusíve, usque ad annum 2200 exclusive




Aur. num.

Epactæ


1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

xxix

x

xxi

ii

xiii

xxiv

v

xvi

xxvij

viij

11

12

13

14

15

16

17

18

19

xix

*

xi

xxii

iii

xiv

25

vi

xvii

Ad tollendam dubitatiónem de usu hujus novæ Tabulæ Epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1901 tribuátur Epacta x, quæ sub Aureo numero 2 collocátur: fietque Novilunium 21 Januárii, 19 Februarii, 21 Mártii. Item anno 1902 tribuátur Epacta xxj sub Aureo numero 3 collocata, quæ toto eo anno in Kalendario Novilunia monstrabit: ut in Januario die 10, in Februario die 8, in Martio die 10. Et sic deínceps per órdinem annis progrediéntibus, redeundo ad principium tabellæ quotiescumque eam percurreris. Rursus anno 1911 Epacta non signátur numero, sed hoc signo *, quod collocátur sub Aureo numero 12, et in Kalendario toto eo anno Novilunia indicabit, nimirum in Januario die 1 et 31, in Martio (nam in Februario nullum tunc Novilunium, cum in eo signum hoc * non reperiátur) die 1 et 31, in Aprili die 29, etc.

Postremo: Anno 1916 Aureus númerus est 17, sub quo in ordine Epactarum quartæ tabellæ, quæ proposito anno congruit, reperitur Epacta 25 non antiquo numero, ut aliæ Epactæ, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916 in Kalendario Epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi Novilunium fit, ut in Januario die 6, in Februario die 4, in Martio die 6, in Aprili die 4, etc. Quotiescumque enim Epacta 25 respóndet Aureis numeris majóribus quam 11, quales sunt posteriores octo a 12 usque ad 19, suménda est in Kalendario Epacta 25 vulgari numero scripta; quando vero eadem Epacta respóndet minóribus numeris quam 12, quales sunt priores undecim ab 1 ad 11 inclusíve, accipiénda est in Kalendario Epacta xxv antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in Epacta 25, in áliis numquam; quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam étiam causam in sex locis Kalendarii duæ Epactæ, scílicet xxv et xxiv sunt adscriptæ.

Tabella litterarum Dominicalium ab Idibus Octóbris anni correctiónis 1582 (detractis prius decem diébus) usque ad annum 1700 exclusive




c

b

A

g


f

e

d

c

b


A

g

f

e

d


c


b

A

g

f


e

d

c

b

A


g

f

e

d

c


b

A

g

f

e


d

Usus hujus tabellæ hic est. Anno correctiónis 1582 post Idus Octóbris (detractis prius decem diébus) tribuátur littera c primæ cellulæ, et sequénti anno 1583 littera b secundæ, et anno 1584 dentur litteræ A g tertiæ cellulæ, et sic deínceps áliis annis ordine aliæ cellulæ tribuántur, donec ad annum propositum pervéntum sit, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris. Nam cellula, in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram Dominicalem propositi anni. Quæ si unica occúrrerit, annus erit commúnis; si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Domínicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiæ Apóstoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.

Exempli gratia: Sit inveniénda littera Dominicalis anni 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primæ litteræ c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (computándo geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587 in litteram d, quæ sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera Dominicalis d, annusque commúnis est, cum littera simplex occúrrat. Rursus sit investigánda littera Dominicalis anni 1616. Numera ab anno 1582, ut dictum est, us que ad annum 1616, redeundo ad principium tabellæ, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille Bissextilis, cum duplex littera occúrrat, superiorque littera c Domínicam diem indicabit a principio anni illíus usque ad festum S. Matthiæ, inferior autem b in réliqua parte anni.

Alia Tabella litterarum Dominicalium ab anno 1901 inclusíve, usque ad annum 2100 exclusive




f

e

d

c

b


A

g

f

e

d


c

b

A

g

f


e

d

c

b

A


g

f

e

d

c


b

A

g

f

e


d

c

b

A

g

Usus autem hujus tabellæ hic est. Anno 1901 tribuátur littera f primæ cellulæ, et sequénti anno 1902 littera e, et sic deínceps ceteris annis ordine aliæ cellulæ tribuántur, donec ad annum propositum pervéntum sit, redeundo ad principium tabellæ quotiescumque eam percurreris; nam cellula, in quam annus propositus cadit, dabit litteram Dominicalem propositi anni: quæ si unica occúrrerit, annus erit commúnis; si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Domínicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiæ Apóstoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.

De Indictióne

Indictio est revolutio 15 annorum ab 1 usque ad 15, qua revolutióne peracta, íterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a Januario in Bullis Pontificiis. Et quoniam Indictionum frequens usus est in Diplomátibus et Scripturis publicis, fácile annum Indictiónis currentem quólibet anno proposito inveniemus ex sequénti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctiónis 1582.

Tabella Indictiónis ab anno correctiónis 1582




10

11

12

13




14

15

1

2

3

4

5

6

7

8

9

Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequénti anno 1583 secúndum numerum, qui est 11, et sic deínceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in Indictiónem quæ quæritur.

De Festis Mobilibus

Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicæni Pascha, ex quo réliqua Festa mobilia pendent, celebrari debet die Dominico, qui proxime succedit xiv Lunæ primi mensis (is vero apud Hebræos vocátur primus mensis, cujus xiv Luna vel cadit in diem verni Æquinoctii, quod die 21 mensis Mártii contingit, vel propius ipsum séquitur), efficitur, ut si Epacta cujusvis anni inveniátur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum Mártii inclusíve, et quintum Aprílis inclusíve (hujus enim Epactæ xiv Luna cadit vel in diem Æquinoctii verni, id est, in diem 21 Mártii, vel eum propius séquitur), numerentur inclusíve deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies Dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judæis conveniamus, si forte dies xiv Lunæ caderet in diem Dominicum) sit dies Paschæ.

Exemplum: Anno 1605 Epacta est x et littera Dominicalis b. Et quoniam invenimus Epactam x inter diem 8 Mártii et 5 Aprílis inclusíve positam esse e regione diei 21 Mártii, a quo inclusíve, si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv Lunam die 3 Aprílis, quæ est Domínica, cum e regione illíus sit littera Dominicalis b. Ne igitur cum Judæis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv Lunæ, suménda est littera Dominicalis b, quæ séquitur xiv Lunam, nempe ea quæ e regione diei 10 Aprílis collocátur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 Aprílis. Item anno 1604 Epacta est xxix et duplex littera Dominicalis d c, cum annus ille sit Bissextilis. Si igitur ab Epacta xxix, quæ e regione diei 1 Aprílis ponitur inter diem 8 Mártii et 5 Aprílis inclusíve, numerentur dies 14, cadet xiv Luna in diem 14 Aprílis. Et quia tunc currit posterior littera Dominicalis, nempe c, quæ post diem 14 Aprílis, id est, post xiv Lunam collocata est e regione diei 18 Aprílis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 Aprílis.

Ceterum ut facilius ómnia Festa mobilia inveniántur, compositæ sunt duæ sequéntes tabulæ Pascháles, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita Festa mobilia reperientur: In latére sinistro tabulæ accipiátur Epacta currens, et in linea litterarum Dominicalium sumátur littera Dominicalis currens, infra tamen Epactam currentem, ita ut si littera Dominicalis currens reperiátur e regione Epactæ currentis, assuménda sit eadem littera Dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litteræ Dominicalis ómnia Festa mobilia continentur.

Exemplum: Anno 1606 Epacta est xxj, et littera Dominicalis A. Si igitur in tábula antiqua sumátur littera Dominicalis A, quæ primo infra Epactam xxj occurrit, reperietur e regione hujus litteræ Domínica Septuagesimæ die 22 Januárii, dies Cínerum 8 Februarii, Pascha 26 Mártii, Ascensio Dómini 4 Maji, Pentecóstes 14 Maji, et Festum Corporis Christi 25 Maji. Domínicæ autem inter Pentecósten et Advéntum eo anno erunt 28, et Advéntus celebrabitur die 3 Decémbris; et sic de ceteris. Item anno 1605 Epacta est x, et littera Dominicalis b, quæ in tábula reperitur e regione Epactæ x. Quare suménda est ália littera b, quæ proxime infra Epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagésimam die 6 Februarii, diem Cínerum 23 Februarii, Pascha 10 Aprílis, etc.

Notandum autem est, quod quemadmodum in anno commúni, cadente littera Dominicali e regione Epactæ in tábula antiqua, súmitur eadem littera proxima infra Epactam, ut diximus; ita quoque in anno Bissextili, si alterutra duarum litterarum Dominicalium tunc currentium e regione Epactæ reperiátur, assuméndæ sunt aliæ duæ similes litteræ proxime inferiores, ut Festa mobilia inveniántur.

Ex tábula vero Pascháli nova ita eadem Festa mobilia reperientur: In cellula litteræ Dominicalis currentis quærátur Epacta currens. Nam e directo ómnia Festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litteræ Dominicalis d, tunc currentis, e regione Epactæ xxiv, quæ eódem anno currit, habétur Septuagésima die 15 Februarii, dies Cínerum 4 Mártii, Pascha 19 Aprílis, etc.

Sed sive antiqua, sive nova tábula Pascháli utamur, inveniénda sunt ómnia Festa mobilia in annis Bissextilibus per litteram Dominicalem posteriorem, quæ nimirum currit post festum sancti Matthiæ Apóstoli, ne scílicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc, aut illo festo indagándo accipiénda sit; ita tamen, ut Septuagesimæ et diei Cínerum inventæ in Januario aut Februario addátur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiæ currit prior littera Dominicalis, quæ in Kalendario posteriorem semper séquitur; post festum autem S. Matthiæ, in Februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 Februarii dicátur 25, et dies 25 dicátur 26, etc. Quod si dies Cínerum cadat in Martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis própriis numeris respóndent, cum dies intercalaris Februario sit additus. Imo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagésima in anno Bissextili, currente Epacta xxiv vel xxv et littera Dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 Bissextili Epacta erit v et litteræ Dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quæ est g, Festa mobilia investigentur, reperietur Septuagésima die 11 Februarii et dies Cínerum 28 Februarii. Si autem addátur unus dies, cadet Septuagésima in diem 12 Februarii, quæ est Domínica, et dies Cínerum in diem 29 Februarii, quæ est Féria iv; Pascha autem et réliqua Festa in eos dies cadent qui in tábula expressi sunt. Item anno 4088 Bissextili Epacta erit xxiv et litteræ Dominicales d c. Si igitur per litteram c, quæ posterior est, inquirántur Festa mobilia, invenietur Septuagésima die 21 Februarii, et si addátur unus dies, cadet in diem 22 Februarii, quæ est Domínica. Dies autem Cínerum cadet in diem 10 Mártii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 Bissextili, Epacta erit xxv et litteræ Dominicales d c. Ergo íterum per posteriorem c reperietur Septuagésima die 21 Februarii, hoc est, addita 1 die, 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra Epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagésimam die 15 Februarii, quo d falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 Aprílis, ac proinde Septuagésima die 22 Februarii celebránda sit, ut liquido constat, si a die Paschæ Domínicæ retro numerentur usque ad Septuagésimam.

In priori porro tábula Pascháli antiqua reformata, Epactis ad sinistram præposuimus Aureos numeros eódem ordine, quo ante emendatiónem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis Festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque Festa mobilia a Concilio Nicæno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eódem autem prorsus artificio ex Aureis numeris ita distributis Festa mobilia eruúntur, quo ex Epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando Festa hæc celebrata fúerint anno 1450. Quoniam eo anno Aureus númerus fuit 7, et littera Dominicalis d, si Aureus númerus 7 in sinistro latére accipiátur, et prima littera d infra eum occurrens, reperietur e regione hujus litteræ d, Septuagésima die 1 Februarii, dies Cínerum 18 Februarii, Pascha die 5 Aprílis, etc.

Advéntus Dómini celebrátur semper die Dominico, qui propinquior est festo S. Andreæ Apóstoli, nempe a die 27 Novémbris inclusíve usque ad diem 3 Decémbris inclusíve; ita ut littera Dominicalis currens, quæ reperitur in Kalendario a die 27 Novémbris usque ad diem 3 Decémbris, indicet Domínicam Advéntus. Ut verbi gratia, si littera Dominicalis est g, Domínica Advéntus cadet in diem 2 Decémbris: quia ibi est littera g in Kalendario, etc.

Ad finem tandem tabellarum Paschalium apposita est tábula temporaria multorum annorum, e regione quorum ómnia Festa mobilia inveniúntur; quæ quidem tábula ex tabulis Paschálibus excerpta est, ex quibus infinitæ aliæ erui possunt pro quibuscumque annis.

1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət