Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə128/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   120   121   122   123   124   125   126   127   128

FESTA NOVÉMBRIS


Die 3 Novémbris

S. HUBÉRTI


Epíscopi et Confessóris

Patróni Civitátis Leodiénsis

In Civitáte: Duplex I classis

In Diœcési: Duplex majus


Missa Státuit, ut in Commúni Confessóris Pontíficis 1 loco, præter Oratiónes sequéntes.

Orátio


DEUS, qui perénnem glóriam sanctíssimi Confessóris tui atque Pontíficis Hubérti ánimæ contulísti: præsta, quǽsumus; nos ejus apud te ita patrocíniis adjuvári, ut cum eo vitam possideámus ætérnam. Per Dóminum.

In Civitáte dícitur Credo.

Secréta

OBLÁTA, quǽsumus, Dómine, múnera fidélis pópuli méritis beatíssimi Hubérti reddántur accépta; ut abjécta cogitatióne peccáti, eísdem quibus famulámur mystériis, cleménter emundári mereámur. Per Dóminum nostrum.

Postcommúnio

MENSÆ cæléstis participatióne vegetáti, súpplices te rogámus, omnípotens Deus; ut sicut de beáti Hubérti perpétua glorificatióne gaudémus, ita ipsíus apud te intercessióne ab omni mereámur adversitáte deféndi. Per Dóminum.


Die 4 Novémbris

S. PERPÉTUI


Epíscopi et Confessóris

Duplex
Missa Sacerdótes tui, ut in Commúni Confessóris Pontíficis 2 loco, præter Oratiónem sequéntem:

Orátio

PROPITIÁRE, quǽsumus, Dómine, nobis indígnis fámulis tuis, per sancti Perpétui, Confessóris tui atque Pontíficis, mérita gloriósa; ut ejus pia intercessióne, ab ómnibus semper protegámur advérsis. Per Dóminum nostrum.


Die 5 Novémbris

SS. RELIQUIÁRUM


quæ in Ecclésiis Diœcésis asservántur

Duplex majus


Intróitus Ps. 33, 20-21

MULTÆ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. Ps. ibid., 2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri.

Orátio

AUGE in nobis, Dómine, resurrectiónis fidem, qui in Sanctórum tuórum Relíquiis mirabília operáris: et fac nos immortális glóriæ partícipes; cujus in eórum cinéribus pígnora venerámur. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 44, 10-15

HI viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Graduále Ps. 149, 5 et 1 Exsultábunt sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis. V/. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 67, 4 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 17-23

IN illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo.

Offertórium Ps. 67, 36 Mirábilis Deus in sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.

Secréta


IMPLORÁMUS, Dómine, cleméntiam tuam: ut Sanctórum tuórum, quorum Relíquias venerámur, suffragántibus méritis, hóstia, quam offérimus, nostrórum sit expiátio delictórum. Per Dóminum.

Commúnio Ps. 32, 1 Gaudéte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.

Postcommúnio

MULTÍPLICA super nos, quǽsumus, Dómine, per hæc sancta, quæ súmpsimus, misericórdiam tuam: ut, sicut in tuórum solemnitáte Sanctórum, quorum Relíquias cólimus, pia devotióne lætámur; ita eórum perpétua societáte, te largiénte, fruámur. Per Dóminum.


Die 6 Novémbris

S. LEONÁRDI


Confessóris

Duplex
Missa Os justi, de Commúni Abbátum, præter Oratiónem sequéntem:

Orátio

MAJESTÁTI tuæ, quǽsumus, omnípotens Deus, nos sanctíssimi Confessóris tui Leonárdi pia comméndet orátio: ut quem venerámur offício, ipsíus suffrágiis sublevémur. Per Dóminum.


Die 23 Novémbris

S. TRUDÓNIS


Confessóris

Duplex
Missa Os justi, de Commúni Abbátum, præter Oratiónes sequéntes:

Orátio

SANCTI Trudónis Confessóris tui nos, Dómine, precátio sancta tueátur: ut quod consciéntia nostra non merétur, nobis ejus qui tibi plácuit oratióne donétur. Per Dóminum.



Secréta

IN conspéctu tuo, Dómine, quǽsumus, tália nostra sint múnera, quæ intercedénte beáto Trudóne, Confessóre tuo, et placáre te váleant, et nos tibi placére perfíciant. Per Dóminum nostrum.

Postcommúnio

SÚPPLICES te rogámus, omnípotens Deus: ut quos donis cæléstibus satiásti; intercedénte beáto Trudóne, Confessóre tuo, perpétua protectióne custódias. Per Dóminum.


Die 26 Novémbris

S. JOÁNNIS BERCHMANS


Confessóris

Duplex
Intróitus Ps. 118, 167

CUSTODÍVIT ánima mea testimónia tua, Dómine: et diléxit ea veheménter. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.

Orátio


CONCÉDE, quǽsumus, fámulis tuis, Dómine Deus: ea innocéntiæ ac fidelitátis exémpla in tuo servítio sectári; quibus angélicus júvenis Joánnes ætátis suæ florem consecrávit. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 51, 17-25, 27-28 et 35

CONFITÉBOR, et laudem dicam tibi, Dómine Rex, et benedícam nómini Dómini. Cum adhuc júnior essem, priúsquam oberrárem, quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea. Ante templum postulábam pro illa, et usque in novíssimis inquíram eam. Et efflóruit tamquam præcox uva, lætátum est cor meum in ea. Ambulávit pes meus iter rectum, a juventúte mea investigábam eam. Inclinávi módice aurem meam, et excépi illam. Multam invéni in meípso sapiéntiam, et multum proféci in ea. Danti mihi sapiéntiam, dabo glóriam. Consiliátus sum enim ut fácerem illam: zelátus sum bonum, et non confúndar. Colluctáta est ánima mea in illa, et in faciéndo eam confirmátus sum. Animam meam diréxi ad illam, et in agnitióne invéni eam. Possédi cum ipsa cor ab inítio: propter hoc non derelínquar. Vidéte óculis vestris quia módicum laborávi, et invéni mihi multam réquiem.

Graduále Sap. 4, 13-14 Consummátus in brevi explévit témpora multa. V/. Plácita enim erat Deo ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.

Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 16 Condémnat autem justus mórtuus vivos ímpios, et juvéntus celérius consummáta longam vitam injústi. Allelúja.


¶ In Missis votívis post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 70, 17 Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque nunc pronuntiábo mirabília tua. V/. Ps. 118, 103 et 101 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, super mel ori meo! V/. Ab omni via mala prohíbui pedes meos: ut custódiam verba tua.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 118, 106 Jurávi, et státui custodíre judícia justítiæ tuæ. Allelúja. V/. Ibid., 74 Qui timent te vidébunt me, et lætabúntur: quia in verba tua supersperávi. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 19, 16-21

IN illo témpore: Ecce unus accédens ad Jesum, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam ut hábeam vitam ætérnam? Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Honóra patrem tuum, et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut teípsum. Dicit illi adoléscens: Omnia hæc custodívi a juventúte mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.

Offertórium Ps. 115, 16-17 O Dómine, quia ego servus tuus: ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ: dirupísti víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis.

Secréta

RÉSPICE, miséricors Deus, dona quæ offérimus, recoléntes ánimo caritátem: qua beátus Joánnes inter hæc mystéria flagrábat. Per Dóminum.

Commúnio Cant. 6, 2; 3, 4 Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília. Invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam.

Postcommúnio

CÆLÉSTI épulo reféctis præsta nobis, quǽsumus, miséricors Deus: ut, beáti Joánnis vestígia sequéntes, viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum.
Die 27 Novémbris

S. ALBERTI


Epíscopi et Mártyris

Duplex
Missa Sacerdótes Dei, de Commúni uníus Mártyris Pontíficis 2 loco, præter Oratiónem sequéntem:

Orátio

DEUS, qui beátum Albértum Pontíficem martýrii coróna decorásti, et ecclesiásticæ libertátis constituísti defensórem: ejus méritis nobis concéde; ut per hujus vitæ tribulatiónes ad promíssam perveníre valeámus felicitátem. Per Dóminum nostrum.


MISSÆ PRÓPRIÆ SANCTÓRUM ECCLÉSIÆ CATHEDRÁLIS ET DIŒCÉSIS LEODIÉNSIS

COMMUNE PLÚRIUM

CONFESSÓRUM PONTÍFICUM


Intróitus Ps. 131, 16-17

SACERDÓTES Sion índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt, dicit Dóminus: illuc prodúcam cornu David, parávi lucérnam Christo meo. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui nos beatórum N. et N. Confessórum tuórum atque Pontíficum confessiónibus gloriósis circúmdas et prótegis: da nobis, et eórum imitatióne profícere, et intercessióne gaudére. Per Dóminum.



Alia Orátio

ECCLÉSIAM tuam, Dómine, beatórum N. et N. Confessórum tuórum atque Pontíficum contínua protectióne custódi: ut, sicut illos pastorális sollicitúdo gloriósos réddidit; ita nos eórum intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.

Hebr. 13, 7-17

FRATRES: Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. Jesus Christus heri, et hódie: ipse et in sǽcula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis, quæ non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini ejus. Beneficéntiæ autem, et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obedíte præpósitis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.

Graduále Ps. 106, 22 et 32 Sacríficent Dómino sacrifícium laudis: et annúntient ópera ejus in exsultatióne. V/. Et exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.

Allelúja, allelúja. V/. 2 Paral. 6, 41 Sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 131, 8-10 Surge, Dómine, in réquiem tuam: tu et arca sanctificatiónis tuæ. V/. Sacerdótes tui induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. V/. Propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. 2 Paral. 6, 41 Sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis. Allelúja. V/. Jerem. 31, 14 Ego Dóminus inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine: et pópulus meus bonis meis adimplébitur. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 13, 33-37

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vidéte, vigiláte, et oráte: nescítis enim quando tempus sit. Sicut homo, qui péregre proféctus relíquit domum suam, et dedit servis suis potestátem cujúsque óperis, et janitóri præcépit ut vígilet. Vigiláte ergo, (nescítis enim quando dóminus domus véniat: sero, an média nocte, an galli cantu, an mane) ne cum vénerit repénte, invéniat vos dormiéntes. Quod autem vobis dico, ómnibus dico: Vigiláte.

Offertórium Ps. 105, 3 Beáti, qui custódiunt judícium, et fáciunt justítiam in omni témpore. (T. P. Allelúja.)

Secréta

MÚNERA nostra, Dómine, sacris altáribus offeréntes, quǽsumus cleméntiam tuam: ut éadem, suffragántibus beatórum N. et N. Pontíficum méritis, et suprémam tibi glóriam operéntur, et ubérrimam nobis grátiam assequántur. Per Dóminum.

Alia Secréta

HANC nostræ oblatiónis hóstiam, Deus, gratam óculis tuæ majestátis effíciant beatórum N. et N. Pontíficum expetíta suffrágia: qui digne in hoc sǽculo sacrifícia tibi, ac preces in salútem pópuli obtulérunt. Per Dóminum.

Commúnio Marc. 13, 34 Homo péregre proféctus relíquit domum suam, et dedit servis suis potestátem cujúsque óperis, et janitóri præcépit ut vígilet. (T. P. Allelúja.).

Postcommúnio

REFECTIÓNE sacra enutrítos, fac nos, omnípotens Deus, vestígiis beatórum N. et N. Pontíficum semper insístere: qui studuérunt pérpeti devotióne te cólere, et indeféssa ómnibus caritáte profícere. Per Dóminum.

Alia Postcommúnio

MENSA cæléstis, omnípotens Deus, intercedéntibus beatórum N. et N. Pontíficum méritis, supérnas in ómnibus vires firmet et áugeat: ut et fídei donum íntegrum custodiámus, et per osténsum salútis trámitem ambulémus. Per Dóminum.

COMMUNE PLÚRIUM

CONFESSÓRUM NON PONTÍFICUM


Intróitus Ps. 144, 10-11

CONFITEÁNTUR tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et sancti tui benedícant tibi: glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Exaltábo te, Deus meus Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. V/. Glória Patri.

Orátio

CONCÉDE, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ad meliórem vitam beatórum N. et N. Confessórum tuórum exémpla nos próvocent; quátenus, quorum memóriam ágimus, étiam actus imitémur. Per Dóminum.



Alia Orátio

DEUS, qui nos beatórum N. et N. Confessórum tuórum méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eos benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 2, 7-13

METUÉNTES Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus: et non deflectátis ab illo ne cadátis. Qui timétis Dóminum, crédite illi: et non evacuábitur merces vestra. Qui timétis Dóminum, speráte in illum: et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia. Qui timétis Dóminum, dilígite illum: et illuminabúntur corda vestra. Respícite, fílii, natiónes hóminum: et scitóte quia nullus sperávit in Dómino, et confúsus est. Quis enim permánsit in mandátis ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et despéxit illum? Quóniam pius et miséricors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta: et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.

Graduále Ps. 30, 24-25 Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam. V/. Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 9, 11 Sperent in te qui novérunt nomen tuum: quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 33, 9-11 Gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus: beátus vir, qui sperat in eo. V/. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: quóniam non est inópia timéntibus eum. V/. Dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 9, 11 Sperent in te qui novérunt nomen tuum: quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. Allelúja. Ps. 139, 14 Justi confitebúntur nómini tuo, Dómine: et habitábunt recti cum vultu tuo. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 35-40

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit, et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertórium Ps. 67, 4 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei, et delecténtur in lætítia. (T. P. Allelúja.)

Secréta

HÓSTIAS ad altáre tuum offeréntibus, Dómine, da nobis illum pietátis afféctum, quem beátis N. et N. Confessóribus tuis infudísti: ut pura mente ac férvido corde rei sacræ attendámus, et sacrifícium tibi plácitum nobísque profícuum immolémus. Per Dóminum.

Alia Secréta

MÚNERA, Dómine, obláta sanctífica: et intercedéntibus beátis N. et N. Confessóribus tuis, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Commúnio Luc. 12, 37 Beáti servi illi, quos, cum vénerit Dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

TRÍBUAT nobis, omnípotens Deus, suffragántibus beatórum N. et N. Confessórum tuórum précibus, reféctio sacra subsídium: ut et castitátis mundítiam observémus in córpore, et lumen veritátis exhibeámus in ópere. Per Dóminum.

Alia Postcommúnio

SÚPPLICES te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedéntibus beátis N. et N. Confessóribus tuis, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas deservíre. Per Dóminum.

COMMUNE PLÚRIUM VÍRGINUM

I

Pro Virgínibus et Martýribus


Intróitus Ps. 17, 31

DEUS meus, impollúta via ejus: elóquia Dómini igne examináta: protéctor est ómnium sperántium in se. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2-3 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. V/. Glória Patri.

Orátio

DA nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, beatárum N. et N. Vírginum et Mártyrum tuárum palmas incessábili devotióne venerári: ut, quas digna mente celebráre non póssumus, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum.



Alia Orátio

OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui beátas N. et N. virginitátis et martýrii glória decorásti: da nobis eárum précibus ita córporis et mentis serváre puritátem; ut nec blandítiis carnis, nec malórum acerbitáte vincámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2 Cor. 4, 6-11 et 16-17

FRATRES: Deus illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur: persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus: semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli. Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur: tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.

Graduále Ps. 43, 8-9 Salvásti enim nos, Deus, de affligéntibus nos: et odiéntes nos confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die: et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Allelúja, allelúja. V/. Apoc. 12, 11 Vicérunt dracónem propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 144, 5-7 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ, Dómine, loquéntur: et mirabília tua narrábunt. V/. Et virtútem terribílium tuórum dicent: et magnitúdinem tuam narrábunt. V/. Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: et justítia tua exsultábunt.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Apoc. 12, 11 Vicérunt dracónem propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui. Allelúja. V/. Sap. 4, 1 et 2 Casta generátio in perpétuum coronáta triúmphat, incoinquinatórum certáminum prǽmium vincens. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 25, 1-13

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpadas suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem, neque horam.

Offertórium Ps. 88, 16-17 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: et in justítia tua exaltabúntur. (T. P. Allelúja.)

Secréta

INTÉNDE, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro beatárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. honóre propósita: ut, sicut per hæc sacra mystéria illis glóriam contulísti, ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.

Alia Secréta

HÓSTIA nómini tuo, Dómine, reverénter exhíbita, glorióso beatárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. suffrágio commendétur: quæ se tibi gratas pudóris et fídei víctimas immolárunt. Per Dóminum.

Commúnio Matth. 25, 4 et 6 Prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

PRÆSTA nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus beátis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

Alia Postcommúnio

CÆLÉSTIA sacraménta, quǽsumus, Dómine, suffragántibus beátis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N., sua nos virtúte commúniant: ut, quarum pie venerámur in fídei confessióne victóriam, imitémur in morum puritáte constántiam. Per Dóminum.

COMMUNE PLÚRIUM VÍRGINUM

II

Pro Virgínibus tantum


Intróitus Ps. 148, 12-14

VÍRGINES laudent nomen Dómini, quia exaltátum est nomen ejus solíus: conféssio ejus super cælum et terram. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Laudáte Dóminum de cælis: laudáte eum in excélsis. V/. Glória Patri.

Orátio

CONCÉDE, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui beatárum Vírginum N. et N. puritátem húmili venerámur obséquio; étiam piæ conversatiónis imitémur exémplum. Per Dóminum.



Alia Orátio

FIDÉLES tuos, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus beátis Virgínibus N. et N., ita córpore et mente purífica: ut a nóxiis delectatiónibus elongéntur, ac tua júgiter suavitáte pascántur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 7, 25-34

FRATRES: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint: et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta, et virgo cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduále Ps. 44, 3 et 10 Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis. V/. Fíliæ regum in honóre tuo: ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

Allelúja, allelúja. V/. Sap. 4, 1 O quam pulchra est casta generátio cum claritáte: immortális est enim memória illíus. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Ps. 44, 14-16 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, in fímbriis áureis, circumamícta varietátibus. V/. Adducéntur Regi vírgines post eam, próximæ ejus afferéntur tibi. V/. Afferéntur in lætítia et exsultatióne, adducéntur in templum Regis.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Sap. 4, 1 O quam pulchra est casta generátio cum claritáte: immortális est enim memória illíus. Allelúja. V/. Isai. 56, 5 Ego Dóminus dabo eis nomen mélius a fíliis et filiábus: nomen sempitérnum dabo eis, quod non períbit. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 25, 1-13

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpadas suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem, neque horam.

Offertórium Ps. 33, 6 Accédite ad Dóminum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur. (T. P. Allelúja.)

Secréta

MUNÉRIBUS tibi, Dómine, pro beatárum Vírginum N. et N. honóre dicátis, benedictiónem tuam propitiátus effúnde: ut per éadem, et a vítiis ómnibus emundémur, et cæléstibus delíciis impleámur. Per Dóminum.

Alia Secréta

OFFERÉNTES tibi hóstiam laudis, miséricors Deus, apud majestátem tuam beatárum Vírginum N. et N. suffrágio commendémur: quæ cónsonis opéribus in sua virginitáte jucúndum tibi habitáculum præparárunt. Per Dóminum.

Commúnio Matth. 25, 10 Venit sponsus: et vírgines, quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. (T. P. Allelúja.)

Postcommúnio

SUMPTA mystéria, quǽsumus, Dómine, suffragántibus beatárum Vírginum N. et N. méritis, íncitent nos júgiter et illústrent: ut digne advéntum Fílii tui præstolémur, et ad supérnas ejus núptias admittámur. Per eúmdem Dóminum.

Alia Postcommúnio

CÓRPORIS et sánguinis tui sacra libátio, Dómine, intercedéntibus beátis Virgínibus N. et N., ab ómnibus nos cadúcis rebus avértat: ut valeámus tui et sincéra in terris caritáte profícere, et perpétua in cælis visióne gaudére: Qui vivis.


Styles


Titres

Titre de grande partie: titre 1

Titre de rubrique : titre 2

Titre de grande fête: 0004 (titre 2)


Titre de grande fête secondaire: 0013 (titre 2)

Præfátio: 0006 (titre 3)


Psaume: Ps. 42, 1-5.: 0007

Titre de rubrique générale, majuscules (provisoirement petites majuscules) petits caractères: 0008



Titre de partition: 0009

Ad primam missam: 0010 (titre 4)

Titre de la Messe: 0011 (Titre 3)

Mois, titre dans le propre des Saints: 0012 (Titre 2)


Sous-titre

Indulgence: 0101

Station: 0102

Référence des lectures: 0103

Jour de la fête (die): 0104

divers sous-titre rouge (voir 2 novémbris): 0105



niveau de Fête noire: 0106

niveau de Fête rouge: 0107



qualité du Saint: 0108

in nocte: 0109

Jour de la Fête (rouge): 0110

Indication du jour

1001: Féria V post Festum Ssmæ Trinitatis

1002: in festo - Infra octávam

1003: Duplex I classis cum Octáva privilegiáta II Ordinis

Dans la Messe

2001: Intróitus Ps. 80, 17

2002: Orátio

2003: Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2004: séquence

2005: Annonce Évangile

2006: référence Évangile

2007: Annonce lecture autre que l’Évangile (centrée)



2008: Orátio (italique)

2009: de S. María Orátio (italique et tabulation)

sr: Séquence, premier vers de la strophe

2011: Séquence, vers suivants
Tabulations

orátio orátio

oremus: Orémus. Orátio

Rubrique

401: Rubrique normale

rub: rubrique normale

rsr: rubrique sans retrait

rn: rubrique noire
rp: petite rubrique

petite rubrique centrée: 0002

rpc: rubrique petite centrée
Interlignes

300 + nb de pt.

3001: 7pt

Normal

5002: retrait


Source

s: justifié sans retrait

sr: justifié avec retrait

sp: source petit caractère


Lettrines


9


001

l001: rouge gras

l002: rouge gras (pour petits caractère)

Divers

mois dans le calendrier en introduction: km

Caractères

cn: noire

cn: noire 12

cn14: noire 14

cr: rouge

cr12: rouge 12

cvr: pour ℣.


Styles

Titres

Titre de grande fête: 0004


Sous-titre

Indulgence: 0101

Station: 0102

Référence des lectures: 0103



Indication du jour

1001: Féria V post Festum Ssmæ Trinitatis

1002: in festo

1003: Duplex I classis cum Octáva privilegiáta II Ordinis

Rubricæ generales

Titre 2 : PIUS EPISCOPUS


g101 : SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

g102 : De anni correctióne, ejusque necessitate

g102t : Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables - Titre des tables -

g103 : Titre de rubrique générale gras

g104 : Titre de rubrique générale plus élévé que 0001: 0003



Dans les cases

rnsr


Kalendrier et tables

ktitre : titre dans le calendrier perpétuel

ktp : dans les cases des tables pascales et des fêtes mobiles

km : mois

k003 : nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête - nom de la fête -

k004 : pour les colonnes de nombres

Rubriques

401: Rubrique normale

rub

rsr : rubrique sans retrait



rg : rubrique grande taille de caractère

rc : rubrique centrée

petite rubrique centrée: 0002

rn : rubrique noire

rnsr : rubrique noire sans retrait

Petites

rnp : rubrique noire petite

rnpsr : rubrique noire petite sans retrait

Notes

rnnotes : notes dans les rubriques noires



Dans la Messe

2001: Intróitus Ps. 80, 17

2002: Orátio

2003: Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.



Interlignes


300 + nb de pt.

3001: 7pt



Normal


5002: retrait

Lettrines



9
001


Calendrier

mois dans le calendrier en introduction : km

Rubrique de calendrier 1 : kr001

pour les tables : ktp

titre des tables : ktpt


caractères

cn: noire

cn14: noire 14

cr: rouge



1   ...   120   121   122   123   124   125   126   127   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət