Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə120/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   116   117   118   119   120   121   122   123   ...   128

FESTA OCTÓBRIS


Die 1 Octóbris

S. GREGÓRII


Epíscopi majóris Arméniæ et Mártyris
Extra Tempus Paschále Missa Státuit, de Commúni uníus Mártyris 1 loco, præter Oratiónem sequéntem.

Témpore autem Pascháli Missa Protexísti, de Commúni Mártyrum 1 loco, cum Oratiónibus ut infra.

Orátio

DEUS, qui per beátum Gregórium Pontíficem et Mártyrem tuum Arméniæ gentis pópulum, regémque veræ fídei lucem recípere tribuísti: da Ecclésiæ tuæ de tantis gaudére triúmphis, et apud te méritis ejúsdem et précibus adjuvári. Per Dóminum.



Secréta

HÓSTIAS tibi, Dómine, beáti Gregórii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Postcommúnio

REFÉCTI participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Gregório Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.


MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 16 Octóbris

PURITÁTIS B. MARÍÆ VÍRGINIS


Intróitus Sedúlius

SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.

Orátio

DA, quǽsumus, omnípotens ætérne Deus: ut puríssimæ Vírginis Maríæ integérrimam Virginitátem festíva celebritáte venerántes, ejus intercessióne, puritátem mentis et córporis consequámur. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Cant. 2, 10-14

EN diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.

Graduále Cant. 2, 2 et 16 Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. V/. Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília.

Allelúja, allelúja. V/. Cant. 6, 9 Quæ est ista, quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta? Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Judith 13, 23 Benedícta es tu, Virgo María, a Dómino Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. V/. Ibid. 15, 10 Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. V/. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Judith 15, 10 Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Allelúja. V/. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-35

IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi.

Credo.


Offertórium Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Secréta


UNIGÉNITI tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Puritátis ejus solémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus Dóminus noster: Qui tecum vivit.

Præfátio de beáta María Vírgine Et te in Festivitáte.

Commúnio Benedícta et venerábilis es, Virgo María, quæ sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris.

Postcommúnio

SUMPTIS, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, puríssimæ Vírginis Maríæ patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS


Die 23 Octóbris

SANCTÍSSIMI REDEMPTÓRIS


Intróitus Isai. 61, 10

GAUDENS gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis: et induménto justítiæ circúmdedit me. Ps. 88, 2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui Unigénitum tuum mundi Redemptórem constituísti, et per eum, devícta morte, nos misericórditer ad vitam reparásti: concéde; ut, hæc benefícia recoléntes, tibi perpétua caritáte adhærére et ejúsdem redemptiónis fructum percípere mereámur. Per eúmdem Dóminum nostrum.



Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 1, 3-9

BENEDÍCTUS Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo, sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte. Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus, quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia, et prudéntia: ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo.

Graduále Ps. 85, 9-10 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: et glorificábunt nomen tuum. V/. Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: tu es Deus solus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 73, 12 Deus autem Rex noster ante sǽcula: operátus est salútem in médio terræ. Allelúja.
Post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Isai. 53, 4-5 Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit. V/. Et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. V/. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra. V/. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obédiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansuétus ad occisiónem. Allelúja. V/. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 3, 13-18

IN illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Nemo ascéndit in cælum, nisi qui descéndit de cælo, Fílius hóminis, qui est in cælo. Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto; ita exaltári opórtet Fílium hóminis: ut omnis, qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Sic enim Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei.

Credo.


Offertórium Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Deus in perpétuum, (allelúja).

Secréta


SÚSCIPE, quǽsumus, Dómine, oblátum redemptiónis ætérnæ mystérium: et præsta; ut, unigéniti Fílii tui gloriósis méritis intercedéntibus, vivíficet nos semper, et múniat. Per eúmdem Dóminum.

Præfátio de Cruce.

Commúnio Ps. 106, 8 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum, (allelúja).

Postcommúnio

CÓRPORIS tui sacri, ac pretiósi sánguinis, quo redémpti sumus, Dómine Jesu Christe, partícipes effécti: quǽsumus; ut in nobis tua múnera tueáris, atque a præséntis vitæ malis eréptos, ad bona perdúcas sempitérna: Qui vivis.

MISSÆ PRO ALÍQUIBUS LOCIS

1   ...   116   117   118   119   120   121   122   123   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət