Ana səhifə

Nome e cognome classe 2C data 25/5/2005


Yüklə 0.62 Mb.
tarix25.06.2016
ölçüsü0.62 Mb.
47. LA CITTÀ DI SIRACUSA
Urbem Syracusas pulcherrimam omnium urbium fuisse notum est. | Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus constare videatur. | Quorum una est quae "Insula" appellatur | Ibi sunt etiam aedes sacrae complures, sed duae longe ceteris antecellunt. | In extrema parte Insulae est fons aquae dulcis, plenissima piscium, | qui fluctu totus operiri videtur, | sed munitione ac mole lapidum a mari disiunctus est. | Altera urbs est illa cui nomen Achradina est. | Tertia illa urbs est quae Tycha nominata est quod in ea Fortunae fanum antiquum fuit. | Quarta denique est quae Neapolis appellant. In ea theatrum maximum admirari possumus.
cicerone



nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

48. ISTITUZIONE DELLA DITTATURA


Nono anno post reges exactos | cum gener Tarquinii ingentem collegisset exercitum, | nova Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus. | Eodem anno etiam magister equitum factus est. | Neque quicquam similius potest dici quam dictatura huic imperii potestati, | quam nunc tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavianus, sub dictaturae nomine atque honore regnaverit. | Dictator autem Romae primus fuit T. Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius. | Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit. | Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios defensores creavit, | per quos contra senatum et consules tutus esse posset.
eutropio


nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005
48. ISTITUZIONE DELLA DITTATURA
Nono anno post reges exactos | cum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, | nova Romae dignitas est creata maior quam consulatus. | Eodem anno etiam magister equitum factus est. | Neque quicquam similius potest dici quam dictatura huic imperii potestati, | quam nunc tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavianus, de quo postea dicemus, sub dictaturae nomine regnaverit. | Dictator autem Romae primus fuit T. Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius. | Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit. | Tum et ipse sibi tribunos plebis creavit, | per quos contra senatum et consules tutus esse posset.
eutropio


nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

49. MALVAGITÀ DI VERRE


Carcer ille, qui a crudelissimo tyranno Dionysio factus est Syracusis, | quae lautumiae vocantur, domicilium civium Romanorum fuit. | Ut quisque istius animum offenderat, in lautumias statim coniciebatur. | Indignum hoc video videri omnibus: | vos enim putatis oportere retineri (che siano mantenuti) iura libertatis non modo hic, | ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, | sed, ubicumque violatum sit ius civium Romanorum, | statuitis id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis. | In praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? | Numquam tibi populi Romani dignitas, numquam species ipsa huiusce multitudinis in oculis animoque versata est?
cicerone


nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

49. MALVAGITÀ DI VERRE


Carcer ille, qui a crudelissimo tyranno Dionysio factus est Syracusis, | quae lautumiae vocantur, in Verris imperio, domicilium civium Romanorum fuit. | Ut quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias coniciebatur. | Indignum hoc video videri omnibus: | vos enim putatis oportere retineri (che siano mantenuti) iura libertatis non modo hic, | ubi tribuni plebis sunt, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, | sed, ubicumque violatum sit ius civium Romanorum, | statuitis id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis. | At quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? | Nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem.

cicerone





nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

50. GLORIA DELL'ANTICA ROMA


Urbem Romam, sicuti ego accepi, condiderunt atque habuerunt initio Troiani, | qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, | cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. | Hi postquam in una moenia convenerunt, dissimili lingua, alii alio more viventes, | incredibile memoratu est quam facile coaluerint: | ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. | Sed postquam res eorum, civibiis moribus agris aucta, | satis prospera videbatur, invidia ex opulentia orta est. | Igitur reges populique finitimi bello temptaverunt, pauci ex amicis auxilio (di aiuto) fuerunt: | nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
sallustio


nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005
50. GLORIA DELL'ANTICA ROMA
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condiderunt atque habuerunt initio Troiani, | qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, | cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine imperio, liberum atque solutum. | Hi postquam in una moenia convenerunt, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, | incredibile memoratu est quam facile coaluerint: | ita brevi multitudo dispersa atque vaga civitas facta erat. | Sed postquam res eorum, civibiis moribus agris aucta, | satis prospera satisque pollens videbatur, invidia ex opulentia orta est. | Igitur reges populique finitimi bello temptaverunt, pauci auxilio (di aiuto) fuerunt: | nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
sallustio



nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

51. BATTAGLIA EQUESTRE


Opere instituto, fit equestre proelium in ea planitie. Summa vi ab utrisque contenditur. | Laborantibus nostris Caesar equites submittit legionesque pro castris constituit, | ne qua irruptio ab hostium peditatu subito fiat. | Praesidio legionum addito, nostris animus augetur; | hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustis portis coacervantur. | Germani acriter usque ad munitiones sequuntur. | Fit magna caedes; nonnulli, relictis equis, maceriam transcendere conantur. | Caesar legiones, quas pro vallo constituerat, paulum promoveri iubet. | Non minus Galli, qui intra munitiones erant, perturbantur; | nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. | Multis interfectis, compluribus equis captis, Germani sese recipiunt.
cesare


nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

52. SEGNALI DI DEFEZIONE


Caesar, nondum hieme confecta, de improviso in fìnes Nerviorum contendit | et, prius quam illi aut convenire aut profugere possent, | magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa, vastatisque agris, | in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. | Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. | Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, | cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, | initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, | ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. | eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
cesare



nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

53. PERCHÉ MILZIADE FU CONDANNATO


Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, civium suorum potentiam extimescebant. | Miltiades, multum in imperiis versatus, non videbatur posse esse privatus, | praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. | Nam omnes illos annos perpetuam obtinuerat dominationem | tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. | Omnes autem habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. | Sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, | ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret; | magna auctoritas apud omnes civitates, laus rei militaris maxima. | Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
cornelio nepote



nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

53. PERCHÉ MILZIADE FU CONDANNATO


Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, omnium civium potentiam extimescebant. | Miltiades, multum in imperiis versatus, non videbatur posse esse privatus, | praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. | Nam omnes illos annos obtinuerat dominationem | tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. | Non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate. | Omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. | Sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, | ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret; | Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
cornelio nepote



nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005

54. LA LEGGENDA DEL RE HERLA


Fabulae dicunt Herlam (Herla) regem antiquissimorum Britonum (Bretoni), positum (esse) ad rationem (fosse stato contattato) ab altero rege, | qui pigmaeus videbatur, modica statura, quae non excedebat simiam. Sic pigmeus locutus est: | «Ego rex multorum regum et principum, missus ab iis ad te libenter venio. | Sit foedus aeternum inter nos, quod tuis primum intersim nuptiis, et tu meis consimili die post annum». | His dictis, se rapuit ab oculis eius. | Et solemniter ad nuptias, ecce pigmaeus, cum tanta multitudine sibi consimilium. | Regiam implent aurea suppellectile, totum de proprio effundunt. | Rex igitur eorum in mediis Herlam regem alloquitur: | «Rex optime, veni iuxta pactum nostrum in nuptiis vestris». | His dictis, responso non exspectato, subitus inde se recepit».
walter map


nome e cognome ……………………………………………………….. classe 2C data 25/5/2005


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət