Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə38/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   128

DE LECTIÓNE EVANGÉLICA


13. Ramórum distributióne perácta, et ábaco remóto, célebrans lavat manus, nihil dicens; deínde, ascéndens altáre, osculátur illud in médio, et ponit incénsum in thuríbulum, more sólito. Diáconus defert librum evangeliórum ad altáre eúmque depónit super illud et fiunt ómnia ut in Missa quando Evangélium decantándum est.

13a . Célebrans ómnia péragat, ut álias de more, quando sacérdos solus Missam célebrat in cantu.

14. + Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 21, 1-9

IN illo témpore: Cum appropinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: « Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam, et pullum cum ea: sólvite, et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid díxerit, dícite quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos ». Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est per prophétam, dicéntem: Dícite fíliæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subjugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt sicut præcépit illis Jesus. Et adduxérunt ásinam et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére fecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: « Hosánna fílio David: benedíctus qui venit in nómine Dómini ».

15. Evangélio finíto, subdiáconus defert librum osculándum celebránti, qui non incensátur a diácono.

DE PROCESSIÓNE

CUM RAMIS BENEDÍCTIS


16. His peráctis, célebrans ponit incénsum in thuríbulum, more sólito. Deínde diáconus, vertens se ad pópulum, dicit:

V/. Procedámus in pace.

Respóndent omnes:

R/. In nómine Christi. Amen.

Et íncipit procéssio. Præcédit thuriferárius cum thuríbulo fumigánte, deínde alter subdiáconus parátus, vel acólythus, aut unus ex ministrántibus, déferens crucem non velátam, médius inter duos acólythos, vel ministrántes, cum candelábris accénsis; séquitur clerus per órdinem, último célebrans cum diácono et subdiácono, post eos fidéles, ramos benedíctos mánibus gestántes.

17. Procéssio dirigátur, si fíeri potest, extra ecclésiam, per áliquam viam longiórem. Sícubi vero habeátur áltera ecclésia, in qua ramórum benedíctio cómmode péragi possit, nihil ímpedit, quóminus benedíctio eórum ibi fiat, et deínde procéssio pergat ad ecclésiam principálem.

18. Incipiénte processióne, cantári possunt antiphónæ sequéntes, omnes, vel áliquæ, pro opportunitáte.

Antiphóna 1 Occúrrunt turbæ cum flóribus et palmis Redemptóri óbviam: et victóri triumphánti digna dant obséquia: Fílium Dei ore gentes prǽdicant: et in laudem Christi voces tonant per núbila: « Hosánna ».

Antiphóna 2 Cum ángelis et púeris fidéles inveniámur, triumphatóri mortis clamántes: « Hosánna in excélsis ».

Antiphóna 3 Turba multa, quæ convénerat ad diem festum, clamábat Dómino: « Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis ».

Antiphóna 4 Lucas 19, 37 et 38 Cœpérunt omnes turbæ descendéntium gaudéntes laudáre Deum voce magna, super ómnibus quas víderant virtútibus, dicéntes: « Benedíctus qui venit Rex in nómine Dómini; pax in terra, et glória in excélsis ».

19. Progrediénte processióne, cantátur sequens hymnus, pópulo, si fíeri potest, duos primos versus contínuo repeténte, ut infra notátur.

Hymnus ad Christum Regem

Chorus Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Chorus Israël es tu Rex, Davídis et ínclita proles,

Nómine qui in Dómini, Rex benedícte, venis.

Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Chorus Cœtus in excélsis te laudat cǽlicus omnis,

Et mortális homo, et cuncta creáta simul.

Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Chorus Plebs Hebrǽa tibi cum palmis óbvia venit;

Cum prece, voto, hymnis, ádsumus ecce tibi.

Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Chorus Hi tibi passúro solvébant múnia laudis;

Nos tibi regnánti pángimus ecce melos.

Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Chorus Hi placuére tibi, pláceat devótio nostra:

Rex bone, Rex clemens, cui bona cuncta placent.

Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,

Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Antiphóna 5 Omnes colláudant nomen tuum, et dicunt: « Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis ».

Psalmus 147

LAUDA, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.

Qui pósuit fines tuos pacem, * et ádipe fruménti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.

Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.

Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?

Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.

Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.

Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Et repétitur antiphóna Omnes colláudant nomen tuum, et dicunt: « Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis ».

Antiphóna 6 Fulgéntibus palmis prostérnimur adveniénti Dómino: huic omnes occurrámus cum hymnis et cánticis, glorificántes et dicéntes: « Benedíctus Dóminus ».

Antiphóna 7 Ave, Rex noster, Fili David, Redémptor mundi, quem prophétæ prædixérunt Salvatórem dómui Israël esse ventúrum. Te enim ad salutárem víctimam Pater misit in mundum, quem exspectábant omnes sancti ab orígine mundi, et nunc: « Hosánna Fílio David. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis ».

20. Nihil ímpedit, quóminus cantétur a fidélibus hymnus Christus vincit, vel álius cantus in honórem Christi Regis.

21. Intránte processióne in ecclésiam, dum célebrans per valvas ecclésiæ transit, íncipitur última antiphóna.

Antiphóna 8 Ingrediénte Dómino in sanctam civitátem, Hebræórum púeri resurrectiónem Vitæ pronuntiántes,

Cum ramis palmárum: « Hosánna, clamábant, in excélsis ».

Cum audísset pópulus, quod Jesus veníret Jerosólymam, exiérunt óbviam ei

Cum ramis palmárum: « Hosánna, clamábant, in excélsis ».

22. Célebrans, cum ad altáre advénerit, facta débita reveréntia, illud ascéndit cum minístris sacris, et, stans médius inter illos, versus pópulum, clérico librum tenénte, dicit, in tono oratiónis feriális, oratiónem ad compléndam processiónem, mánibus junctis.

22a . Ministrántes sérviunt ad librum, et ómnia fiunt, ut supra dictum est.

V/. Dóminus vobíscum.

Omnes R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Orátio

DÓMINE Jesu Christe, Rex ac Redémptor noster, in cujus honórem, hos ramos gestántes, solémnes laudes decantávimus: concéde propítius; ut, quocúmque hi rami deportáti fúerint, ibi tuæ benedictiónis grátia descéndat, et, quavis dǽmonum iniquitáte vel illusióne profligáta, déxtera tua prótegat, quos redémit. Qui vivis et regnas.

23. Oratióne finíta, célebrans et minístri, facta débita altári reveréntia, depónunt paraménta rúbea, assuméntes, pro Missa, violácea.

24. Rami non tenéntur mánibus, dum in Missa história passiónis Dómini cantátur vel légitur.

1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət