Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə34/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   30   31   32   33   34   35   36   37   ...   128

DOMÍNICA TÉRTIA IN QUADRAGÉSIMA


I classis Semíduplex

Státio ad S. Lauréntium extra muros


Intróitus Ps. 24, 15-16

OCULI mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri.

Orátio

Quǽsumus, omnípotens Deus, vota humílium réspice: atque ad defensiónem nostram, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.

Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut supra. (Vide post benedictiónem cínerum.)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 5, 1-9

FRATRES: Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi: et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem, et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. Hoc enim scitóte intelligéntes, quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ. Nolíte ergo éffici partícipes eórum. Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte.

Graduále Ps. 9, 20 et 4 Exsúrge, Dómine, non præváleat homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo. V/. In converténdo inimícum meum retrórsum, infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.

Tractus Ps. 122, 1-3 Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cælis. V/. Ecce sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum. V/. Et sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri. V/. Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 14-28

IN illo témpore: Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmoniórum éjicit dæmónia. Et álii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ejus? quia dícitis, in Beélzebub me ejícere dæmónia. Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia: fílii vestri in quo ejíciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens, dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et cum vénerit, ínvenit eam scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Factum est autem, cum hæc díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.

Credo.

Offertórium Ps. 18, 9, 10, 11 et 12 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.



Secréta

HÆC hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Præfátio de Quadragésima.

Commúnio Ps. 83, 4-5 Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus: beáti qui hábitant in domo tua, in sǽculum sǽculi laudábunt te.

Postcommúnio

A CUNCTIS nos, quǽsumus, Dómine, reátibus et perículis propitiátus absólve: quos tanti mystérii tríbuis esse partícipes. Per Dóminum.




FÉRIA SECÚNDA POST DOMÍNICAM III IN QUADRAGÉSIMA


Simplex

Státio ad S. Marcum


Intróitus Ps. 55, 5

IN Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperábo, non timébo quid fáciat mihi homo. Ps. ibid., 2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me. V/. Glória Patri.

Orátio

CÓRDIBUS nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut, sicut ab escis carnálibus abstinémus; ita sensus quoque nostros a nóxiis retrahámus excéssibus. Per Dóminum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut supra. (Vide post benedictiónem cínerum.)

Léctio libri Regum.

4 Reg. 5, 1-15

IN diébus illis: Náaman princeps milítiæ regis Sýriæ erat vir magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus. Porro de Sýria egréssi fúerant latrúnculi, et captívam dúxerant de terra Israël puéllam párvulam, quæ erat in obséquio uxóris Náaman, quæ ait ad dóminam suam: Utinam fuísset dóminus meus ad prophétam, qui est in Samaría: profécto curásset eum a lepra quam habet. Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum, et nuntiávit ei, dicens: Sic et sic locúta est puélla de terra Israël. Dixítque ei rex Sýriæ: Vade, et mittam lítteras ad regem Israël. Qui cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex míllia áureos, et decem mutatória vestimentórum, détulit lítteras ad regem Israël in hæc verba: Cum accéperis epístolam hanc, scito quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. Cumque legísset rex Israël lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occídere possim, et vivificáre, quia iste misit ad me, ut curem hóminem a lepra sua? animadvértite, et vidéte quod occasiónes quærat advérsum me. Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Israël vestiménta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidísti vestiménta tua? véniat ad me, et sciat esse prophétam in Israël. Venit ergo Náaman cum equis, et cúrribus, et stetit ad óstium domus Eliséi: misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: Vade, et laváre sépties in Jordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis. Irátus Náaman recedébat, dicens: Putábam quod egrederétur ad me, et stans invocáret nomen Dómini Dei sui, et tángeret manu sua locum lepræ, et curáret me. Numquid non melióres sunt Abana et Pharphar, flúvii Damásci, ómnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertísset se, et abíret indígnans, accessérunt ad eum servi sui, et locúti sunt ei: Pater, si rem grandem dixísset tibi prophéta, certe fácere debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Laváre, et mundáberis? Descéndit, et lavit in Jordáne sépties, juxta sermónem viri Dei, et restitúta est caro ejus, sicut caro púeri párvuli, et mundátus est. Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit cora m eo, et ait: Vere scio, quod non sit álius Deus in univérsa terra, nisi tantum in Israël.

Graduále Ps. 55, 9 et 2 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo. V/. Miserére mei, Dómine, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.

Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genufléctitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 4, 23-30

IN illo témpore: Dixit Jesus pharisǽi: Utique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice, cura teípsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte dico vobis, multæ víduæ erant in diébus Elíæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus, et ménsibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: et ad nullam illárum missus est Elías, nisi in Saréphta Sidóniæ, ad mulíerem víduam. Et multi leprósi erant in Israël sub Eliséo prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus. Et repléti sunt omnes in synagóga ira, hæc audiéntes. Et surrexérunt, et ejecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad supercílium montis, supra quem cívitas illórum erat ædificáta, ut præcipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat.

Offertórium Ps. 54, 2-3 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me, et exáudi me.

Secréta

MUNUS, quod tibi, Dómine, nostræ servitútis offérimus, tu salutáre nobis pérfice sacraméntum. Per Dóminum.

Præfátio de Quadragésima.

Commúnio Ps. 13, 7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.

Postcommúnio

PRÆSTA, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

Super pópulum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Orátio


SUBVÉNIAT nobis, Dómine, misericórdia tua: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári. Per Dóminum.

1   ...   30   31   32   33   34   35   36   37   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət