Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə38/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   45

CAPUT 9
DE PROCESSIONE TEMPORE PENURIÆ ET FAMIS


Aguntur omnia, ut supra in Litaniis majoribus (pag. 156), usque ad finem Litaniarum, in quibus bis dicitur:

Ut fructus terræ dare, et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.

In fine autem dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 22

Dóminus regit me, etc., ut supra (pag. 110). In fine Glória Patri.

V. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.

R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.

V. Oculi ómnium in te sperant, Dómine.

R. Et tu das illis escam in témpore opportúno.

V. Meménto congregatiónis tuæ.

R. Quam possedísti ab inítio.

V. Dóminus dabit benignitátem.

R. Et terra nostra dabit fructum suum.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Ineffábilem nobis, Dómine, misericórdiam tuam cleménter osténde: ut simul nos et a peccátis ómnibus éxuas, et a pœnis, quas pro his merémur, erípias.

Da nobis, quǽsumus, Dómine, piæ supplicatiónis efféctum, et famem propitiátus avérte: ut mortálium corda cognóscant, et te indignánte tália flagélla prodíre, et te miseránte cessáre.

Pópulum tibi súbditum pro peccátis suis fame laborántem ad te, Dómine, convérte propítius; qui quæréntibus regnum tuum ómnia adjiciénda esse dixísti: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, etc.

R. Amen.


CAPUT 10
DE PROCESSIONE TEMPORE MORTALITATIS ET PESTIS


Aguntur omnia, ut supra in Litaniis majoribus (pag. 156), usque ad finem Litaniarum, in quibus bis dicitur:

A peste, fame et bello, líbera nos, Dómine. Et cum dictum fuerit Ut ómnibus fidélibus defúnctis, etc., bis dicitur:

Ut a pestiléntiæ flagéllo nos liberáre dignéris, te rogámus, audi nos.

In fine autem dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalm. 6 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, ut supra (pag. 70).

V. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.

R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.

V. Adjuva nos, Deus, salutáris noster.

R. Et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.

V. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum.

R. Cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis.

V. Ora pro nobis, sancte Sebastiáne.

R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Exáudi nos, Deus, salutáris noster: et intercedénte beáta et gloriósa Dei Genitríce María semper Vírgine, et beáto Sebastiáno Mártyre tuo, et ómnibus Sanctis, pópulum tuum ab iracúndiæ tuæ terróribus líbera, et misericórdiæ tuæ fac largitáte secúrum.

Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris: et animárum et córporum medére languóribus: ut remissióne percépta, in tua semper benedictióne lætémur.

Da nobis, quǽsumus, Dómine, piæ petitiónis efféctum: et pestiléntiam mortalitatémque propitiátus avérte; ut mortálium corda cognóscant, et te indignánte tália flagélla prodíre, et te miseránte cessáre. Per Dóminum.

R. Amen.


CAPUT 11
DE PROCESSIONE TEMPORE BELLI


Peractis omnibus, ut supra in Litaniis majoribus (pag. 156), ad finem Litaniarum dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 45

Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.

Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.

Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.

Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.

Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.

Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.

Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.

Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.

Glória Patri.

V. Exsúrge, Dómine, ádjuva nos.

R. Et líbera nos propter nomen tuum.

V. Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

R. Deus meus, sperántem in te.

V. Fiat pax in virtúte tua.

R. Et abundántia in túrribus tuis.

V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci,

V. Arcum cónteret, et confrínget arma.

R. Et scuta combúret igni.

V. Mitte nobis, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére nos.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio



Deus, qui cónteris bella, et impugnatóres in te sperántium poténtia tuæ defensiónis expúgnas: auxiliáre fámulis tuis, implorántibus misericórdiam tuam; ut, inimicórum suórum feritáte depréssa, incessábili te gratiárum actióne laudémus.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla.

Hóstium nostrórum, quǽsumus, Dómine, elíde supérbiam: et eórum contumáciam déxteræ tuæ virtúte prostérne. Per Dóminum.

R. Amen.

2. Si vero bellum sit contra inimicos sanctæ Ecclesiæ, in Litaniis bis dicatur:

Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.

In fine autem dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 78

Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.

Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.

Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Jerúsalem: * et non erat qui sepelíret.

Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.

Usquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?

Effúnde iram tuam in Gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:

Quia comedérunt Jacob: * et locum ejus desolavérunt.

Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.

Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:

Ne forte dicant in Géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.

Ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.

Secúndum magnitúdinem bráchii tui, * pósside fílios mortificatórum.

Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.

Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum.

In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.

Glória Patri.

V. Salvos fac servos tuos.

R. Deus meus, sperántes in te.

V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci.

V. Nihil profíciat inimícus in nobis.

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.

V. Hóstium nóminis tui, Dómine, elíde supérbiam.

R. Et eórum contumáciam déxteræ tuæ virtúte prostérne.

V. Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti.

R. Et Angelus Dómini persequátur eos.

V. Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt.

R. Et in regna, quæ nomen tuum non invocavérunt.

V. Mitte nobis, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére nos.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio



Da, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus: ut Sancto Spíritu congregáta, hostíli nullátenus incursióne turbétur.

Deus, qui culpa offénderis, pœniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.

Omnípotens, sempitérne Deus, in cujus manu sunt ómnium potestátes, et ómnium jura regnórum: réspice in auxílium Christianórum; ut hostes nostri, qui in sua feritáte confídunt, déxteræ tuæ poténtia conterántur. Per Dóminum.

R. Amen.

V. Exáudiat nos Dóminus.

R. Amen.


1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət