Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə37/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   33   34   35   36   37   38   39   40   ...   45

CAPUT 6
DE PROCESSIONE AD PETENDAM PLUVIAM


Aguntur omnia, ut supra in Litaniis majoribus (pag. 156), usque ad finem Litaniarum, in quibus, cum dictum fuerit Ut ómnibus fidélibus defúnctis, etc., bis dicitur:

Ut congruéntem plúviam fidélibus tuis concédere dignéris, te rogámus, audi nos.

In fine autem dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 146

Laudáte Dóminum quóniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit jucúnda, decóraque laudátio.

Ædíficans Jerúsalem Dóminus: * dispersiónes Israélis congregábit.

Qui sanat contrítos corde: * et álligat contritiónes eórum.

Qui númerat multitúdinem stellárum: * et ómnibus eis nómina vocat.

Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus: * et sapiéntiæ ejus non est númerus.

Suscípiens mansuétos Dóminus: * humílians autem peccatóres usque ad terram.

Præcínite Dómino in confessióne: * psállite Deo nostro in cíthara.

Qui óperit cælum núbibus: * et parat terræ plúviam.

Qui prodúcit in móntibus fœnum: * et herbam servitúti hóminum.

Qui dat juméntis escam ipsórum: * et pullis corvórum invocántibus eum.

Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: * nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.

Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus.

Glória Patri.

Sicut erat.

Quo finito, dicuntur Preces:

V. Óperi, Dómine, cælum núbibus.

R. Et para terræ plúviam.

V. Ut prodúcat in móntibus fœnum.

R. Et herbam servitúti hóminum.

V. Riga montes de superióribus tuis.

R. Et de fructu óperum tuórum satiábitur terra.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Deus, in quo vívimus, movémur, et sumus: plúviam nobis tríbue congruéntem; ut, præséntibus subsídiis sufficiénter adjúti, sempitérna fiduciálius appetámus.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus, contra advérsa ómnia tua semper protectióne muniámur.

Da nobis, quǽsumus, Dómine, plúviam salutárem: et áridam terræ fáciem fluéntis cæléstibus dignánter infúnde. Per Dóminum.

R. Amen.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Benedicámus Dómino,

R. Deo grátias.

V. Exáudiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.


CAPUT 7
DE PROCESSIONE AD POSTULANDAM SERENITATEM


Aguntur omnia, ut supra in Litaniis majoribus (pag. 156), usque ad finem Litaniarum, in quibus, cum dictum fuerit Ut ómnibus fidélibus defúnctis, etc., bis dicitur:

Ut fidélibus tuis áëris serenitátem concédere dignéris, te rogámus, audi nos.

In fine autem dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 66

Deus, misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.

Ut cognoscámus in terra viam tuam, * in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Confiteántur tibi pópuli, Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.

Læténtur et exsúltent gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.

Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.

Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri.

Sicut erat.

V. Adduxísti, Dómine, spíritum tuum super terram.

R. Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.

V. Cum obdúxero núbibus cælum.

R. Apparébit arcus meus, et recordábor foéderis mei.

V. Illústra fáciem tuam, Dómine, super servos tuos.

R. Et bénedic sperántes in te.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio



Deus, qui culpa offénderis, pœniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracundiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.

Ad te nos, Dómine, clamántes exáudi: et áëris serenitátem nobis tríbue supplicántibus; ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, misericórdia tua præveniénte, cleméntiam sentiámus.

Quǽsumus, omnípotens Deus, cleméntiam tuam: ut inundántiam coérceas ímbrium, et hilaritátem vultus tui nobis impertíri dignéris. Per Dóminum.

R. Amen.


CAPUT 8
DE PROCESSIONE AD REPELLENDAM TEMPESTATEM


Pulsantur campanæ, et iis qui adesse possunt, in ecclesiam convocatis, dicuntur Litaniæ (pag. 156) in quibus bis dicitur:

A fúlgure et tempestáte, líbera nos, Dómine.

In fine autem dicitur:

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 147

Lauda, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.

Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.

Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?

Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.

Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.

Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri.

Sicut erat.

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

R. Et salutáre tuum da nobis.

V. Adjuva nos, Deus, salutáris noster.

R. Et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.

V. Nihil profíciat inimícus in nobis.

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.

V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.

R. Quemádmodum sperávimus in te.

V. Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

R. Et bénedic hereditáti tuæ.

V. Non privábis bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.

R. Dómine, Deus virtútum: beátus homo, qui sperat in te.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio

Deus, qui culpa offénderis, pœniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.

A domo tua, quǽsumus, Dómine, spiritáles nequítiæ repellántur: et aëreárum discédat malígnitas tempestátum.

Omnípotens, sempitérne Deus, parce metuéntibus, propitiáre supplícibus: ut post nóxios ignes núbium, et vim procellárum in matériam tránseat laudis comminátio tempestátum.

Dómine Jesu, qui imperásti ventis et mari, et facta fuit tranquíllitas magna: exáudi preces famíliæ tuæ, et præsta; ut hoc signo sanctæ Cru † cis omnis discédat sævítia tempestátum.

Omnípotens et miséricors Deus, qui nos et castigándo sanas, et ignoscéndo consérvas: præsta supplícibus tuis; ut et tranquillitátibus hujus optátæ consolatiónis lætémur, et dono tuæ pietátis semper utámur. Per Dóminum.

R. Amen.

Aspergatur aqua benedicta.

1   ...   33   34   35   36   37   38   39   40   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət