Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə11/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   128

ADDITIÓNES ET VARIATIÓNES IN RÚBRICIS MISSALIS AD NORMAM BULLÆ « DIVÍNO AFFLATU » ET SUBSEQUENTIUM S. R. C. DECRETORUM


I - De Féria et de Vigília

IN ómnibus Fériis Quadragesimæ post diem Cínerum, ac Passiónis ante Domínicam Palmarum, in Fériis Quatuor Témporum extra Octávam Pentecóstes, et in Vigíliis communibus, si occúrrat Offícium Duplex aut Semíduplex, in Ecclesiis in quibus adest obligátio Chori, duæ dicúntur Missæ conventuales: una de Offício diei, sine Commemoratióne Fériæ aut Vigíliæ, sed cum áliis Commemoratiónibus forte occurréntibus; altera de Féria aut Vigília, sine Commemoratióne Officii diei. Harum tamen una tantum dícitur in Choro, cum assistentia Choralium; altera vero, sine hujusmodi assistentia, légitur extra Chorum. Missa porro in Choro dicénda cum assistentia Choralium, in Duplicibus I et II classis et per Octávas privilegiatas II ordinis, est Missa de Offício currénti; in reliquis Duplicibus et Semiduplicibus, Missa de Féria aut Vigília. In Duplicibus tamen I classis nihil umqu am fit de Vigília non privilegiáta, juxta Rúbricas. De die item infra Octávam priviligiatam III ordinis aut de die infra Octávam communem, si in Fériis aut Vigíliis supra recensitis occúrrat, non dícitur Missa conventualis, sed fit tantum Commemorátio in Missa de Féria vel Vigília. Missæ autem privatæ ómnibus his diébus ad líbitum Celebrantium dici possunt aut de Féria vel Vigília, cum Commemoratióne Officii diei; aut de Offício diei, cum Commemoratióne Fériæ vel Vigíliæ. Si tamen Offícium occurrens sit Duplex I aut II classis, aut Octáva privilegiáta II ordinis, Missa privata de Féria vel Vigília non permíttitur.

2 Si qua ex dictis Fériis et Vigília simul occurrant, Missa conventualis dícitur de Féria, cum Commemoratióne Vigíliæ; et Missæ privatæ dici pos sunt aut de Féria aut de Vigília, cum Commemoratióne alterius. At, si fiat Offícium Duplex vel Octávæ privilegiatæ, vel Festi Semidúplicis, duæ dicúntur Missæ conventuales, ut supra: una de Offício diei, sine Commemoratióne Fériæ et Vigíliæ, sed cum áliis Commemoratiónibus forte occurréntibus, altera de Féria, cum Commemoratióne Vigíliæ; et Missæ privatæ dici possunt aut de Féria, aut de Vigília, aut de Offício diei, cum Commemoratióne de eis de quibus non dícitur Missa.

3 Item in Féria II Rogationum, si occúrrat Offícium Duplex, vel Octávæ privilegiatæ, vel Festi Semidúplicis, duæ dicúntur Missæ conventuales, ut supra, num. 1; sed, ubi fiat Processio, occurrente Dúplici I aut II classis, in Choro dícitur tum Missa de Offício diei, tum Missa de Rogationib us, ut supra. In reliquis vero diébus Litaniarum, tam majorum quam minorum, in quibus occúrrat Offícium Duplex, aut Semíduplex, aut diei Octávæ vel Festi Símplicis, aut Vigíliæ Ascensiónis: 1) Si non fiat Processio, dícitur unica Missa conventualis de eódem Offício, cum Commemoratióne Rogationum. Dícitur étiam unica Missa conventualis de Rogatiónibus in Féria III Rogationum, si Offícium fúerit de Féria currénti; et uni ca páriter Missa conventualis, de Vigília Ascensiónis, cum Commemoratióne Octávæ ac Rogationum, si ipsa Vigília in Offício diei infra Octávam communem commemorata fúerit. At, si eadem Vigília ab Offício vel Dúplici, quod non sit I classis, vel Octávæ privilegiatæ, vel Festi Semidúplicis fúerit impedíta, duæ dicúntur Missæ conventuales, ut supra, num. 1, cum Commemoratióne Rogationum in Missa Vigíliæ. 2) Si vero fiat Processio, in Choro dícitur Missa de Rogatiónibus, et extra Chorum, præter Missam de Vigília commemorata Ascensiónis in Féria IV Rogationum, étiam Missa de Offício diei, ut supra, num. 1; nisi Offícium fúerit Duplex I vel II classis, aut de Octáva Paschatis, quo in casu Missa conventualis tam de Offício diei quam de Rogatiónibus dícitur in Choro, ut supra. Attamen non dícitur Missa conventualis, sed fit tantum Commemorátio, in Feri a quidem III Rogationum, de Offício diei infra Octávam communem, ac diei Octávæ Símplicis vel Festi Símplicis, in Missa Rogationum; in Féria autem IV Rogationum, de Offício ipsíus diei infra Octávam, in Missa Vigíliæ Ascensiónis. Missæ porro privatæ de Rogatiónibus, permittúntur tantum in Féria II Rogationum, si Duplex I vel II classis non occúrrerit; et in Féria III Rogationum, si Offícium fúerit de Féria currénti. In ómnibus autem Litaniarum diébus, fit Commemorátio Rogationum in ómnibus Missis privátis, quæ non sint Defunctorum; et étiam in Missis cantatis et conventuálibus, nisi celebrétur Missa in cantu vel conventualis de Rogatiónibus.

4 In Ecclesiis autem in quibus una tantum habeátur Missa conventualis, quóties occúrrat áliqua ex Fériis vel Vigili is num. 1 et 2 recensitis, et, si non fiat Processio, in Féria II Rogationum, ipsa Missa conventualis, in Duplicibus I et II classis et per Octávas privilegiatas II ordinis, dícitur de Offício diei, cum Commemoratióne Fériæ, et, extra Duplicia I classis, Vigíliæ. In Duplicibus vero majóribus vel minóribus, et in Semiduplicibus, eadem Missa dícitur de Féria aut Vigília, cum Commemoratióne Officii diei; et, si Féria ac Vigília simul occurrant, de Féria, cum Commemoratióne Officii diei ac Vigíliæ, et áliis Co mmemoratiónibus forte occurréntibus. Item in diébus Litaniarum, tam majorum quam minorum, si fiat Processio, et in Ecclesia habeátur unica Missa, ea dícitur de Rogatiónibus, cum Commemoratióne Officii diei; nisi hoc fúerit Duplex I classis, quo in casu dícitur Missa de Festo, cum Commemoratióne Rogationum.

5 In Sabbatis Quatuor Témporum et in Sábbato infra Hebdómadam IV Quadragesimæ, Missa, in qua Ordines conferántur, semper dícitur de Sábbato; et in ea, si ália ibi non habeátur Missa cantata vel conventu alis, fit Commemorátio de Offício currénti, étiam Dúplici I aut II classis, cum áliis Oratiónibus quæ occurrant.

6 Si Missa alicujus Domínicæ (non tamen Domínicæ in die 5 Januárii repositæ, nec Domínicæ post Epiphaníam aut Pentecósten in Sábbato anticipatæ) sua die ab Offício nobiliori impediátur, et nulla infra Hebdómadam subsequéntem occúrrat dies, in qua fíeri valeat Offícium de Féria Missam própriam non habénti; tunc ipsa Domínicæ Missa (inclusa étiam Missa Domínicæ tum infra Octávam Nativitátis, tum infra Octávam Epiphaníæ Dómini, si juxta peculiares Rúbricas intra respectivam Octávam celebrari nequeat) resúmitur prima infra Hebdómadam die, in qua unum e sequéntibus persolvátur Officiis, selecto quidem Offício, si suppetat, juxta hunc órdinem minus nobili, scílicet: 1) de Festo Símplici; 2) de sancta María in Sábbato; 3) de die Octáva Símplici; 4) de die infra Octávam communem, vel, hac deficiénte, de die infra Octávam privilegiatam pro particulari tantummodo Ecclesia concessam; excepta tamen die i n quam simul inciderit Féria Missam própriam habens, aut quælibet Vigília; 5) denique de die infra Octávam in universali Ecclesia privilegiatam, dummodo agátur de Domínica infra respectivam Octávam occurrénti, et non de ália Domínica ante eam Octávam impe dita, et nulla item occúrrat Vigília. In hujusmodi porro resumptiónis die dícitur unica Missa conventualis de ipsa Domínica, et in eadem Missa fit Commemorátio de Offício diei, cum áliis Oratiónibus quæ occurrant. Missæ autem privatæ dici possunt aut de Offício diei, cum Commemoratióne Domínicæ, aut de ipsa Domínica, cum Commemoratióne Officii diei; additis in utraque Missa áliis Commemoratiónibus, ut supra.

II - De Missis Votívis

IN ómnibus Officiis Duplicibus, in Domínicis, licet anticipátis, vel, étiam quoad Offícium, repósitis, per Octávas privilegiatas, in Fériis Quatuor Témporum, in Fériis Advéntus a die 17 ad 23 Decémbris inclusíve occurréntibus, in Fériis Quadragesimæ a die Cínerum, et Passiónis ad Fériam IV Majóris Hebdómadæ inclusíve, in Féria II Rogationum, in Vigíliis, et in diébus Octavis Simplicibus, étiam si de eis Commemorátio tantum facta fúerit in Offício, necnon diébus in quibus primo resumen da sit Missa Domínicæ impedíta, prohibentur Missæ votivæ privatæ sine cantu; quæ proinde legi tantum possunt, ex rationabili tamen causa, in Festis Semiduplicibus, diébus infra Octávas commúnes, Féria VI post Octávam Ascensiónis, et in ómnibus Officiis ritus Símplicis superius non excéptis.

2 Missa votíva pro Sponsis, cum própria benedictióne, permíttitur quotídie per annum extra tempus clausum; et étiam témpore clauso, quóties Ordinarius loci ex justa causa benedictiónem nuptialem permiserit. Excipiúntur Domínicæ, Festa de præcepto, licet suppressa, Duplicia I et II classis, Octávæ privilegiatæ I et II ordinis, Fériæ ac Vigíliæ privilegiatæ. In his autem cásibus excéptis dícitur Missa de die, in eaque additur Orátio pro Sponsis, sub unica conclusione cum prima, atque datur benedíctio pro eis própria. Attamen in die Commemoratiónis Ómnium Fidélium Defunctorum prohibentur et Missa et Orátio, necnon benedíctio. Item hæc benedíctio numquam dari potest extra Missam, si tum Missa pro Sponsis, tum ejus Commemorátio, ideoque benedíctio locum habere nequeat, si Sponsi non sint præséntes, vel si uterque aut alteruter álias benedictiónem acceperit; servata nihilominus, sicubi vigeat, consuetudine benedictiónis, ut supra impertiéndæ, si hanc vir tantum obtinuerit. Quod si nuptiæ témpore clauso contractæ fue rint, non concessa a loci Ordinario venia benedictiónis Nuptiarum, Missa cum própria benedictióne differtur ad diem in qua, extra tempus clausum, Missa pro Sponsis vel ejus Commemorátio permíttitur.

3. Singulis diébus, extra Dominicas I classis, Vigilias Nativitátis Dómini et Pentecóstes, Férias privilegiatas, Duplicia I classis, et Commemoratiónem Ómnium Fidélium Defunctorum, permíttitur pro re gravi et publica simul causa Missa votíva solémnis, quæ scílicet de mandato vel consensu Ordinarii loci, pro qualibet vice obtinendo, in cantu celebrátur cum concursu pópuli. Hæc tamen Missa cani nequit die in qua fiat Offícium aut Commemorátio, vel occúrrat Vigília aut dies infra Octávam, quamvis Simplicem, de identico Dómini Mysterio, vel de eádem Sancti Persona, de qua esset canénda Missa; tunc enim, loco Missæ votivæ, canitur Missa Offício vel Commemorationi, Vigíliæ aut Octávæ conveniens, cum Commemoratiónibus, quæ in ipsa Missa votíva faciéndæ essent, ut infra, tit. V, nu m. 3, habétur. Aliis vero diébus in quibus hujusmodi Missa ut supra, vel ut infra, num. 11, impediátur, sed ejus Commemorátio, juxta eumdem tit. V, num. 3, non vetetur, in Missa cantata diei currentis, etsi conventuali, sub unica conclusione additur Orátio de Missa votíva impedíta, et fiunt tantummodo Commemoratiónes quæ huic Missæ conveniant.

4 In Anniversariis Electiónis et Coronatiónis Summi Pontíficis, in ómnibus Missis, juxta normas numero proxime sequénti statuendas, additur Orátio pro Papa. Missa vero votíva, quæ pro iísdem Anniversariis in Missali assignátur, modo privato celebrari nequit.

5 In Anniversariis autem Electiónis, vel, si Episcopus ex ália Sede translatus fúerit, Translatiónis, et Consecratiónis Epíscopi, in Ecclesiis Cathedrálibus et Collegiatis Diœcesis, præter Missam de die vel áliam, ut supra, accedente quidem Epíscopi mandato, in Choro canitur étiam Missa de ipso Anniversario; dummodo non occúrrat Offícium Missas votivas pro re gravi impediens, quo in casu de Anniversario fit tantum Commemorátio, ut supra, num. 3, dictum est. Hæc Missa modo privato celebrari nequit. At in ómnibus Ecclesiis, étiam Regularium, dummodo saltem Commemorátio Missæ votivæ, juxta tit. V, num. 3, non prohibeátur, ad omnes Missas cantatas et conventuales, si Missa de ipso Anniversario non canátur, et ad omnes Missas privatas, præter quam Defunctorum, último loco post Oratiónes a Rúbricis præscriptas additur Orátio pro Episcopo.

6 Quod si hujusmodi Anniversaria Summi Pontíficis pro tota Ecclesia, vel Epíscopi pro tota Diœcesi respective, in perpetuum a Dúplici I classis, aut a Vigília Nativitátis Dómini, aut a Commemoratióne Ómnium Fidélium Defunctorum impediántur, fixe reponúntur in proximiori sequénti die, in Kalendario universali vel diœcesano respective libera a Festo Dúplici I classis. Et simíliter in proximiori sequénti die libera fixe reponitur Anniversarium Epíscopi, si eadem die occúrrat cum alterutro Anniversario Summi Pontíficis.

7 In ipsa die Dedicatiónis Ecclésiæ, etsi ejus Offícium ab Offício nobiliori impeditum fúerit, celebrátur Missa de Dedicatióne, ad modum votivæ solémnis pro re gravi, ut num. 3 disponitur; et in ea, sub unica conclusione cum prima Oratióne, additur Commemorátio Mysterii vel Sancti, in cujus honorem Ecclesia dedicátur. Hæc tamen Missa prohibetur in Duplicibus I classis Dómini primariis universalis Ecclésiæ, et in Domínica Palmarum; quibus diébus Commemorátio tantum Dedicatiónis et Titularis additur in Missa diei, ut supra, num. 3.

8 Simíliter in ipsa die consecratiónis Altáris dícitur Missa de Dedicatióne, et fit Commemorátio Mysterii vel Sancti, in cujus honorem Altáre dedicátur; sed, si occúrrat Offícium Missas votivas pro re gravi excludens, dícitur Missa diei, cum Commemoratióne Dedicatiónis ac Titularis, ut supra, num. 3 et 7.

9 In benedictióne primarii lapidis et in benedictióne solémni alicujus Ecclésiæ, dícitur Missa de Mysterio vel Sancto, in cujus honorem Ecclesia fundátur vel benedicitur; dummodo páriter non occúrrat dies Missas votivas pro re gravi excludens, quo in casu in Missa diei additur Commemorátio Titularis, ut supra, num. 3.

10 Singulis diébus liberis ab Offício Dúplici, a Domínica quavis, licet anticipata, vel, étiam quoad Offícium, reposita, et ab áliqua ex Fériis, Vigíliis aut Octavis privilegiatis, permittúntur Missæ votivæ in cantu, quamvis non sint pro re gravi et publica simul causa.

11 Attamen Missæ omnes superius indicatæ, excéptis Missis num. 7-9 comprehensis, sicut et Missæ inferius, tit. IV, num. 1-5, recenséndæ, quamvis eas ritus diei currentis ali oquin permitteret, prohibentur in Ecclesiis ubi cujuslibet Missæ conventualis onus urgeat, cui per álios Sacerdotes satisfíeri nequeat; et, in Ecclesiis unam tantum Missam habéntibus, prohibentur étiam die 2 Februarii, si fiat benedíctio Candelarum, et in Litaniis majóribus et minóribus, si fiat Processio.

III - De Missis Defunctorum

IN Commemoratióne Ómnium Fidélium Defunctorum tres Missæ pro Defunctis permissæ sunt.

2 Prima die cujusque mensis, extra Advéntum, Quadragésimam et Tempus Paschále, in qua Offícium fiat de Féria, in Choro, loco Missæ de Offício d iei, dícitur Missa conventualis de Requie pro defunctis Sacerdotibus, Benefactóribus et áliis; et in ómnibus Missis privátis, quæ non sint Defunctorum, étiam in iis Ecclesiis aut Oratoriis in quibus non adsit obligátio Chori, pe núltimo loco inter omnes Oratiónes, comprehensis iis quæ ad Celebrantis líbitum sint dicéndæ, additur Orátio Fidélium, non omissa ob eam ulla ex Oratiónibus pro diversitáte Témporum assignátis. Hæc autem Missa omíttitur mense Novembri, in quo Ómnium Fidélium Defunctorum Commemoratiónem universa celebrat Ecclesia. Quod si prima die libera mensis, ut supra, occúrrat Féria Quatuor Témporum, aut áliqua Vigília, aut primo resuménda sit Missa Domínicæ præcedéntis impedíta, eadem Missa conventualis pro Defunctis et Orátio Fidélium dicántur in proximiori sequénti die simíliter non impedíta.

3 Præterea Féria II cujusque Hebdómadæ, extra Quadragésimam et Tempus Paschále, in qua Offícium fiat de Féria, dummodo áliqua Vigília non occúrrat, aut primo resuménda non sit Missa Domínicæ præcedéntis impedíta, in Choro, loco Missæ conventualis de die, dici potest Missa pro Defunctis. Si vero Missa conventualis celebrétur de Féria currénti vel votíva de Ssma Trinitáte, penúltimo loco, ut supra, num. 2, additur Orátio Fidélium pro Defunctis. Quæ item Orátio, étiam in iis Ecclesiis aut Oratoriis in quibus non adsit obligátio Chori, additur insuper in ómnibus Missis privátis, quæ non sint Defunctorum.

4 In Ecclesia in qua agitur exsequiale funus alicujus Defuncti, étiam absente rationabilem ob causam vel jam sepulto cadavere, permíttitur unica Missa cantata, vel étiam, pro pauperibus, lecta pro die obitus. Hæc vero prohibetur in Duplicibus I classis primariis universalis Ecclésiæ, excéptis Fériis II et III post Pascha et Pentecósten in quibus permíttitur, in Festis Dedicatiónis ac Tituli Ecclésiæ ipsíus in qua funus agi deberet, necnon Patroni principalis loci, et, pro Religiosis Institutis, in Festis Tituli aut Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregatiónis; dummodo hæc Festa non fúerint eo anno quoad solemnita tem translata, quo in casu prohibetur in Domínicis in quibus agitur solemnitas externa Festorum hujusmodi. Quóties autem a Rúbricis, ut supra, hæc Missa impediátur, transferri potest in proximiorem sequéntem diem, simíliter non impeditam. Quod si in die Co mmemoratiónis Ómnium Fidélium Defunctorum agátur funus alicujus Defuncti, sumátur prima Missa, et in Ecclesiis et Oratoriis ubi prima Missa solemniter celebrata fúerit, aut pro Offício diei distíncte sit dein celebránda, dicátur secúnda, aut demum tértia Missa; addita tamen in ipsa Missa exsequiali, sub unica conclusione, Oratióne pro eódem Defuncto, ut pro die obitus.

5 Item in Ecclesia, aut Oratorio publico, ubi funus Defuncti solemniter agitur, dummodo sacrificium pro ipso Defuncto applicetur, ipsa die dici possunt Missæ privatæ de Requie pro die obitus, ut supra, nisi occúrrat Offícium Missas Defunctorum sequénti numero indicatas impediens. Missæ hujusmodi privatæ páriter celebrari possunt unica die ad líbitum, ab obitu usque ad depositiónem Defuncti, i n Oratoriis semipublicis, quæ, deficiénte Ecclesia vel Oratorio publico, horum locum teneant; necnon quotídie per idem tempus in Oratoriis semipublicis, quæ locum non teneant Ecclésiæ aut Oratorii publici, et in Oratoriis stricte privátis domus Defuncti, dummodo cadaver sit physice præsens in domo, ubi erecta sunt ipsa Oratoria, et dies impedíta non occúrrat.

6 In die autem III, VII, XXX et anniversaria ab obitu vel depositióne Defunctorum, et opportuniori die post acceptum mortis nuntium, in qualibet Ecclesia permíttitur unica Missa pro Defuncto, cantata vel étiam lecta; dummodo non occúrrat Domínica, aut Festum de præcepto, licet suppressum, Commemorátio Ómnium Fidélium Defunctorum, Duplex I vel II classis, étiam translátum, aut áliqua ex Fériis, Vigilii s vel Octavis privilegiatis, quo in casu, hujusmodi Missa in proximiorem diem, páriter non impeditam anticipari, si anticipari valeat, aut transferri potest, dummodo in cantu celebrétur.

7 Idem servátur pro unica Missa cantata in anniversariis quæ extra diem obitus ex fundatióne celebrántur, vel quæ pro ómnibus Defunctis alicujus cœtus semel quólibet anno habentur. Idem quoque servátur pro Missis quæ per octiduum, a Commemoratióne Ómnium Fidélium Defunctorum inclusíve computandum, pro fidélium pietate páriter in cantu peragúntur; quæ tamen Missæ extra octiduum ipsum anticipari et transferri nequeunt.

8 Item, in Ecclesia vel Oratorio publico ac principali sepulcreti, immo et in quólibet Sacello sepulcreti rite erecto vel erigendo, Missæ quæ inibi celebrari permittúntur, possunt esse de Requie; dummodo non occúrrat Domínica, aut Festum de præcepto, licet suppressum, Duplex I vel II classis, étiam translátum, aut áliqua ex Fériis, Vigíliis vel Octavis privilegiatis. Hoc tamen privilegium non favet áliis Ecclesiis vel Capellis extra cœmeterium, subter quas, licet ad legitimam distantiam, alicujus Defuncti cadaver quiescit; neque Ecclesiis, Oratoriis publicis et Sacellis sepulcreti, in quo olim cadavera sepeliebántur, quod sepulcretum tamen qualibet ex causa der elictum est, ita ut Defuncti sepeliri in eo non amplius soleant; neque Ecclesiis, quæ, licet circumjacens habeant cœmeterium, tamen adjunctum chorale onus, aut curam animarum adnexam habent.

9 Missæ quotidianæ Defunctorum quæ celebrentur in cantu, permitt úntur singulis diébus in quibus non fiat Offícium Duplex, neque occúrrat Domínica, licet anticipata, vel, étiam quoad Offícium, reposita, aut áliqua ex Fériis, Vigíliis vel Octavis privilegiatis. Missæ vero quotidianæ Defunctorum sine cantu, iis tantum per mittúntur diébus in quibus fiat Festum Semíduplex, Offícium de die infra Octávam communem, de Féria VI post Octávam Ascensiónis, de Féria majori Advéntus, de sancta María in Sábbato, de Festo Símplici et de Féria minori per annum; dummodo Octávæ privilegiatæ, Fériæ Quatuor Témporum, Féria II Rogationum, Fériæ Antiphonarum majorum a die 17 ad 23 Decémbris inclusíve, áliqua Vigília, aut dies Octáva Simplex non occurrant, nec primo resuménda sit Missa alicujus Domínicæ impedíta. In Quadragésima, Missæ quotidianæ Defunctorum sine cantu permittúntur prima tantum die cujusque Hebdómadæ libera, in qua nempe, extra Quatuor Tempora et Vigilias, fiat de Festo Semidúplici aut de Féria non privilegiáta, juxta Kalendarium Ecclésiæ in qua Missa celebrátur.

10 In ómnibus Missis quæ num. 4-7 recensentur, et in Missis quæ respóndent Offício Defunctorum celebrato sub ritu Dúplici, una tantum dícitur Orátio; in reliquis tres dicúntur. Si Missa applicetur pro Defunctis in genere, dicúntur Oratiónes quæ in Missa quotidiana Defunctorum prostant; si vero applicetur pro Defunctis certo designátis, prima dícitur pro iísdem Defunctis (deficiénte vel ignorata designatióne, Orátio Deus, véniæ largítor), secúnda ad líbitum, tértia Fidélium pro ómnibus Defunctis. In ómnibus tamen quotidianis Missis lectis addere licet ad líbitum Sacerdotis álias Oratiónes, juxta Rubr. gen. Missalis, tit. V, num. 4, ac tit. IX, num. 12, dummodo último loco ponátur semper Orátio Fidélium.

11 Item in ómnibus Missis cum unica Oratióne, et in Missis quotidianis in cantu et conventuálibus, addénda est Sequéntia pro Defunctis; in áliis Missis quotidianis lectis dici vel omitti potest ad líbitum Celebrantis.

12 Quælibet tamen Missa Defunctorum, étiam in die aut pro die obitus, in Ecclesiis ubi habeátur expositio Ssmi Sacraménti, prohibetur toto expositiónis témpore, præter quam Missæ de Commemoratióne Ómnium Fidélium Defunctorum. Prohibetur insuper quóties urgeat obligátio Missæ cujuslibet conventualis vel parochialis, cui per álios Sacerdotes satisfíeri nequeat; item in Ecclesiis unam tantum Missam habéntibus prohibetur die 2 Februarii, Féria IV Cínerum, Domínica Palmarum et in Vigília Pentecóstes, si respective fiat benedíctio Candelarum, Cínerum, Palmarum, aut Fontis baptismalis, et in Litaniis majóribus et m inóribus, si fiat Processio.

IV - De Occurrentia et de Translatióne Festorum

SI Festum Patroni principalis, aut Tituli vel Dedicatiónis propriæ Ecclésiæ, aut étiam Tituli vel Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregatiónis, per accidens impediátur, de eo in sua die permíttitur una Missa in cantu, vel Commemorátio in Missa cantata diei currentis, quamvis conventuali, juxta ea quæ de Missis votívis solemnibus tit. II, num. 3, habentur.

2 Idem étiam servátur in Ecclesiis, ubi cum magno pópuli concursu, cujus rei judex est loci Ordinarius, ce lebrétur Festum quod transferri aut commemorari vel accidentáliter omitti debeat, aut de Mysterio, Sancto vel Beato, cujus mentio illa die fiat in Martyrologio, vel in ejus appendice pro respectivis Ecclesiis approbata. Hujusmodi tamen Missa dicénda est c um Commemoratiónibus, quæ respondeant ritui Dúplici I vel II classis, si sub hoc ritu Festum in proprio Kalendario fúerit inscriptum; secus cum ómnibus Commemoratiónibus ritui Dúplici majori et minori congruéntibus, juxta Rúbricas.

3 In Domínicis minóribus per annum, in Ecclesiis et Oratoriis publicis aut semipublicis, ubi reponátur solemnitas externa Festi Patroni principalis, aut Tituli vel Dedicatiónis propriæ Ecclésiæ, aut étiam Tituli vel Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregatiónis, quod infra præcedentem Hebdómadam occúrrerit, cani potest Missa de solemnitate translata, et de ea páriter legi potest unica Missa, nisi occúrrat Duplex I classis. Quod si solemnitas externa transferénda sit in Domínicam majórem, aut in Domínicam, ut supra, impeditam, Missæ de solemnitate externa prohibentur; sed in Missa cantata diei currentis, etsi conventuali, et in altera lecta fit Commemorátio de solemnitate externa, juxta normas pro Missis votívis solemnibus traditas tit. II, num. 3.

4 De Festis Duplicibus majóribus vel minóribus aut Semiduplicibus, quæ perpetuo vel accidentáliter impediántur, dici possunt Missæ étiam privatæ ad líbitum Sacerdotis; dummodo Offícium impediens non fúerit Duplex I vel II classis, Domínica quævis, licet anticipata, vel, étiam quoad Offícium, reposita, Octáva privilegiáta I et II ordinis, dies Octáva privilegiáta III ordinis, vel áliqua ex Fériis aut Vigíliis privilegiatis.

5 Singulis diébus, in quibus non occúrrat Offícium Duplex, Domínica quævis, étiam anticipata, vel, licet quoad solam Missam, primo reposita, Octáva privilegiáta, Féria Quadragesimæ a die Cínerum, Passiónis, Quatuor Témporum et II Rogationum, aut quælibet Vigília, dici possunt, ritu festivo, Missæ étiam privatæ de quovis Offício ad Laudes commemorato, aut de Mysterio, Sancto vel Beato, cujus mentio illa die fiat in Martyrologio, vel in ejus appendice pro respectivis Ecclesiis approbata; salvis amplióribus privilegiis, quæ in præsénti tit. IV, num. 1-4, ac tit. II, num. 10, sunt indicata.

6 Omnes et singuli Sacerdotes, tam sæculares quam regulares, Missas, etsi Regularium omnino proprias, celebrent juxta Kalendarium Ecclésiæ, vel Oratorii publici, in quo celebrant; exclusis tamen peculiaribus ritibus Ordinum et Ecclesiarum própriis. Idem servetur in Oratorio semipublico, sive in Capella principali Seminariorum, Collegiorum, piarum Communitátum, Hospitalium, Carcerum et similium. Si vero, juxta Kalendarium Ecclésiæ aut Oratoriorum præfatorum, Missæ votivæ vel aliæ permittántur, easdem celebrare valeant, servatis tamen Rúbricis et Decretis.

V - De Commemoratiónibus

IN Missa diei fiunt omnes Commemoratiónes quæ præscribúntur ad Laudes, juxta Kalendarium Ecclésiæ, aut Oratorii publici vel semipublici (ut supra, tit. IV, num. 6), in quo Missa celebrátur; excluso tamen Suffragio de ómnibus Sanctis, nisi Orátio A cunctis, pro diversitáte Témporum assignata, dicénda sit, et exclusa páriter Commemoratióne de Cruce infra Tempus Paschále. Excipiúntur étiam Vigíliæ commúnes in Fériis Advéntus, extra Quatuor Tempora, occurréntes; de q uibus, quamvis non sit factum Offícium neque Commemorátio, dícitur Missa, cum Commemoratióne Fériæ. Item excipiúntur Vigíliæ commúnes in Fériis Quadragesimæ et Quatuor Témporum (vel in Domínica quoad Offícium in Sábbato anticipata, aut in Vigília digniori) occurréntes, et Domínicæ, quoad Missam, juxta tit. I, num. 6, repositæ; de quibus ad Missam fit Commemorátio, quamvis facta non sit in Offício. Item excipiúntur dies Litaniarum, tam majorum quam minorum; de quibus fit Commemorátio ad Missam, quamvis, ex tra Fériam II Rogationum, nihil factum sit ad Laudes. E contra in Vigília Pentecóstes, et in Domínica Palmarum, nihil fit de quólibet Offício ad Laudes commemorato. Excipiúntur étiam dies Octáva commúnis, et Festum áliquod Duplex aut Semíduplex, in Duplic ibus I classis ad Laudes commemorata, sicut et dies Octáva Simplex vel Festum Simplex, in Duplicibus II classis páriter commemorata; de quibus Commemorátio fit tantum in Missis privátis, non vero in Missis cantatis vel conventuálibus. De Festis autem Dómini in quavis Domínica minore vel in Vigília Epiphaníæ occurréntibus fit Commemorátio étiam in Missis cantatis vel conventuálibus Duplicium I classis, si facta fúerit in Offício.

2 Idem servátur pro Missis votívis privátis, et pro Missis quæ celebrentur juxta tit. IV, num. 4-5; omissa tamen ea Commemoratióne, de qua dícitur Missa, et cauto ut, post Oratiónem Missæ própriam, de eo prima dicátur Orátio de quo celebrátum fúerit Offícium, nisi huic Orationi præmitténda sit Commemorátio a Missa inseparabilis, ut S. Pauli Ap. in Missa S. Petri Ap., et vicissim.

3 In Missis autem votívis solemnibus pro re gravi et publica simul causa aliisque Missis tit. II, num. 3-9, ac tit. IV, num. 1, recensitis, in Missis de Dúplici I classis impedito quod cum magno pópuli concu rsu, juxta eumdem tit. IV, num. 2, celebrétur, et in Missis de solemnitate externa Dúplicis item I classis in Domínicam, juxta ipsum tit. IV, num. 3, translata, fit tantum Commemorátio de Dúplici II classis, et, in ipsa die Dedicatiónis Ecclésiæ, étiam de Dúplici I classis occurrénti, de Domínica quavis, étiam anticipata, et, ante Commemoratiónem Domínicæ minoris vel Vigíliæ Epiphaníæ, de quólibet Festo Dómini occurrente, de Féria majori, de Rogatiónibus, et de áliqua ex Vigíliis aut Octavis privilegiatis; de áliis vero Officiis nihil fit. In Missa autem de Dúplici II classis impedito, quod cum magno pópuli concursu, juxta tit. IV, num. 2, celebrétur, et in Missis de solemnitate externa Dúplicis item II classis in Domínicam translata, fiunt omnes Commemora tiónes ea die occurréntes, præter quam de die infra Octávam communem, et, extra Missas privatas, de Festo vel die Octáva Símplici. Quóties tamen áliqua ex Missis, hujusmodi juxta superiores Rúbricas impediátur, in Missa diei currentis, quamvis cantata vel c onventuali, fíeri potest Commemorátio Missæ secus dicéndæ, sub unica conclusione cum prima Oratióne; nisi occúrrat Commemorátio Ómnium Fidélium Defunctorum, aut, pro Missis tit. II, num. 7-9 non comprehensis, Duplex I classis Dómini primarium universalis Ecclésiæ, præter quam Fériæ II et III Paschatis vel Pentecóstes, in quibus id permíttitur; aut nisi Offícium vel Commemorátio sit de identico Dómini Mysterio, vel de eádem Sancti Persona.

4 Attamen, si plures habeántur Missæ cantatæ aut conventuales, vel étiam aliæ habeántur Missæ in cantu præter conventualem, in quælibet ex eis, ad tramitem Rubr. gen. Missalis tit. VII, num. 2, nulla fit Commemorátio de áliis, neque dicúntur Præfátio aut aliæ partes quæ vel propriæ sint alterius Missæ, vel propriæ item alicujus Commemoratiónis in altera Missa factæ vel faciéndæ. Commemoratiónes nempe, quæ áliqua die occurrant, si plures Missæ in cantu vel conventuáliter dicántur, fiunt in Missa cujus indolem seu ratiónem participant. Itaque, si una tantum, vel nulla ex his Missis sit de currénti die, in Missa diei currentis, aut secus in prima ex Missis ea die in cantu vel conventuáliter celebratis, omnes fiant Commemoratiónes occurréntes; et in áliis Missis dicántur Oratiónes quæ Missis votívis conveniant. Si vero plures ita celebrentur Missæ ea die occurréntes, juxta Rúbricas, Commemorátio de Vigília fiat in Missa Fériæ, et de Octáva in Missa Festi, et vicissim. Oratiónes autem pro diversitáte Témporum assignátæ, si juxta Missæ et Commemoratiónis in ea faciéndæ ritum admittántur, sicut et Collectæ ab Ordinario imperatæ, in qualibet Missa dicúntur; ita tamen, ut Oratiónes quæ infra Octávam vel in Vigília áliter quam pro Témpore occurrénti fúerint præscriptæ, dicántur in Missis tantum de Octáva aut de Vigília, vel cum earum Commemoratióne celebratis, in ceteris vero Missis dicántur Oratiónes Tempori assignátæ.

5 Idem servátur quoad Præfatiónem de Octáva commúni, ac de Féria VI post Octávam Ascensiónis, étiam non commemoratis in Offício, necnon quoad Præfatiónem de Nativitáte Dómini a die 2 ad 4 Januárii inclusíve, ac Præfatiónem de Témpore Pascháli in Fériis communibus ejusdem Témporis; quæ páriter in una tantum ex Missis cantatis vel conventuálibus adhibentur, nempe in Missa própria, si dicátur, secus in Missa de Offício di ei, et, ea deficiénte, in prima ex Missis ea die, ut supra, in cantu vel conventuáliter celebratis.

VI - De Oratiónibus

IN Missis de Offício Semidúplici aut Símplici, extra Tempus Passiónis atque Octávas Paschatis et Pentecóstes, post Oratiónem diei, duæ dicúntur Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut infra. Altera tamen ex eis omíttitur, si qua Commemorátio fiat; et utraque, si duæ jam Commemoratiónes occurrerint. Idem servátur in Missis votívis, quæ in die ritus Semidúplicis aut Símplicis, pro re non gravi vel pro privata causa, juxta tit. II, num. 1 et 10, celebrentur; in quibus, addita semper secundo loco Commemoratióne Officii diei, nisi huic præponénda sit Commemorátio a Missa inseparabilis, ut supra, tit. V, num. 2, dícitur tertio loco prima ex Oratiónibus pro diversitáte Témporum assignátis, quóties ália Commemorátio non occúrrerit. A D ominica autem Passiónis usque ad Sábbatum in Albis inclusíve, et per Octávam Pentecóstes, unica additur Orátio pro diversitáte Témporum assignata; quæ páriter omíttitur, si qua fiat Commemorátio. Orationi tamen ad líbitum pro diversitáte Témporum assignátæ substitui potest Collecta, si quæ exstet, ab Ordinario imperata. Si autem Orátio ad líbitum præferátur, in Missis cantatis et conventuálibus eligitur ad líbitum Præfecti Capituli vel Superioris Communitatis; in Missis privátis vero, et, ubi Capitulum et Communitas desit, étiam in cantatis, ad líbitum Celebrantis. Oratiónes tamen hujusmodi omittúntur in Domínica Palmarum et in Vigília Pentecóstes; in quavis insuper Domínica, si fiat Commemorátio alicujus Octávæ; et in ómnibus Missis in quibus páriter agátur Commemorátio Dúplicis, aut Missæ votivæ pro re gravi et publica simul causa celebratæ, aut alicujus ex Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-3 recensitis.

Hujusmodi autem Oratiónes, pro diversitáte Témporum assignátæ, sunt sequéntes:

1) Per Advéntum, excéptis Missis de beáta María Vírgine, et iis in quibus de eádem fit Commemorátio, et excepta páriter Missa votíva de Omnibus Sanctis, 2a Orátio de sancta María, Deus, qui de beátæ, 3a contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa.

2) A Nativitáte Dómini usque ad diem 2 Februarii inclusíve, excéptis Missis de beáta María Vírgine, et iis in quibus de eádem fit Commemorátio, et excepta páriter Missa votíva de Omnibus Sanctis, 2a Orátio de sancta María, Deus, qui salútis, 3a contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa.

3) A die 3 Februarii usque ad Fériam III post Domínicam Quinquagesimæ, et a Domínica I post Pentecósten usque ad Sábbatum ante Domínicam I Advéntus inclusíve, excéptis tamen ómnibus Octavis et Vigíliis, si de eis fiat saltem Commemorátio; ite m excéptis Missis de beáta María Vírgine, et iis in quibus de eádem fit Commemorátio, et excepta páriter Missa votíva de Omnibus Sanctis, 2a Orátio ad poscénda suffrágia Sanctórum, A cunctis, 3a ad líbitum.

4) Per omnes Octávas, tam privilegiatas quam commúnes, et in diébus Octavis Simplicibus, quæ infra Tempus num. 3) descriptum incidant, et in Vigíliis, quæ infra idem Tempus vel in Quadragésima usque ad Sábbatum post Domínicam IV inclusíve occurrant, si de Octáva vel Vigília fiat saltem Commemorátio, et dummodo Octáva ipsa vel Vigília non sit de beáta María Vírgine aut de Omnibus Sanctis, 2a Orátio de sancta María, Concéde, 3a

contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa.

5) A Féria IV Cínerum usque ad Sábbatum post Domínicam IV Quadragesimæ inclusíve, except is Missis de beáta María Vírgine, et iis in quibus de eádem fit Commemorátio, et excéptis páriter Vigíliis ac Missa votíva de Omnibus Sanctis, ut num. 4) dictum est, 2a Orátio ad poscénda suffrágia Sanctórum, A cunctis, 3a pro vivis et defunctis, Omnípotens.

6) A Domínica Passiónis usque ad Sábbatum in Albis inclusíve, et per Octávam Pentecóstes, 2a tantum Orátio contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa.

7) A Domínica in Albis usque ad Fériam VI post Octávam Ascensiónis inclusíve, excéptis Missis de beáta María Vírgine, et iis in quibus de eádem fit Commemorátio, et excepta páriter Missa votíva de Omnibus Sanctis, 2a Orátio de sancta María, Concéde, 3a contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa.

8) In ómnibus Missis de beáta María Vírgine (ad quam refertur étiam Missa tum de Festo Circumcisiónis Dómini, tum de Festo Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph, et utriusque Festi Octáva, sicubi hæc celebrari debeat), necnon in Vigília et per Octávam atque in Missa votíva Ómnium Sanctórum, extra Tempus num. 6) descriptum, 2a Orátio de Spíritu Sancto, 3a contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa. Quod si de beáta María Vírgine, vel de Omnibus Sanctis, in horum Vigília et per Octávam, fiat tantum Commemorátio, 3a Orátio dícitur de Spíritu Sancto, si tértia Orátio de Témpore addénda sit.

2 In consecratióne Epíscopi et in collatióne Ordinum, in Missa de die dícitur, sub unica conclusione cum prima, Orátio própria quæ habétur inter Missas votivas.

3 In anniversario propriæ ordinatiónis sacerdotalis, a die fixa mensis computand o, si Vigília Nativitátis vel Pentecóstes, Domínica Palmarum aut Duplex I classis non occúrrerit, secus autem in proximiori sequénti die simíliter non impedíta, cuivis Sacerdoti licet, extra Missas Defunctorum, et post Oratiónes a Rúbricis præscriptas, addere Oratiónem pro seipso Sacerdote, ut inter Oratiónes diversas.

4 Oratiónes seu Collectæ ab Ordinario imperatæ numquam plures sint quam duæ; eæque ponúntur, et numquam sub unica conclusione cum Oratióne Missæ, último loco post Oratiónes a Rúbricis præscriptas, vel loco Oratiónis ad líbitum pro diversitáte Témporum assignátæ, quóties nempe tértia Orátio ad líbitum sit eligénda. Omitti tamen debent, propter respectivam Missam vel Commemoratiónem, in ómnibus Duplicibus I et II classis, in Domínicis majóribus, nisi loco Oratiónis ad líbitum prima ex iis eligátur, in Fériis, Vigíliis et Octavis privilegiatis, in Missis votívis pro re gravi et publica simul causa vel ad instar solemnium, ut supra, celebratis, et quóties in Missa, juxta Rúbricas, jam quatuor dic tæ sint Oratiónes; quinimmo Collectæ pro Defunctis (quæ, secus atque aliæ Collectæ, in Missis étiam de Requie tres admitténtibus Oratiónes, quovis anni Témpore, locum habent) omitti insuper debent Témpore Pascháli, et in ómnibus Missis quæ de Offício Dúplici vel Semidúplici aut cum alterutrius Commemoratióne celebrentur. Et, si jussa fúerit Orátio contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa, in diébus in quibus alterutra a Rúbricis præscribitur, unica Oratióne utrumque adimpletur præceptum. Si tamen, jubente Ordinario, hujusmodi Collectæ fúerint dicéndæ pro re gravi, omittúntur tantum in Vigíliis Nativitátis et Pentecóstes, in Domínica Palmarum, et in ómnibus Duplicibus I classis. Quod si expresse eæ ordinentur dicéndæ étiam in Duplicibus I classis, tunc omitt úntur tantum in Nativitáte Dómini, Epiphanía Dómini, Féria V in Cœna Dómini, Sábbato sancto, Domínica Resurrectiónis, Ascensione Dómini, Pentecoste, atque in Festis Ssmæ Trinitatis, Ssmi Corporis Christi, Sacratissimi Cordis Jesu et Dómini nostri Jesu Christi Regis.

5 Ordo autem in dicéndis hujusmodi Collectis, præter Collectam pro Defunctis, penúltimo semper loco inter Oratiónes étiam ad Celebrantis líbitum permissas collocandam, est sequens: Prius ponitur Collecta dicénda pro re gravi, si habeátur. Si vero ambæ Collectæ sint jusssæ pro re gravi aut non gravi, prius ponitur, juxta órdinem Litaniarum, Collecta de aliquo Mysterio vel Sancto, quæ præcepta fúerit; póstea quæ desuménda sit ex Missis votívis diversis vel ex Oratiónibus quæ in fine Missalis habentur, servato, si ambæ sint hujusmodi, eódem ordine quo in Missali prostant.

6 In ómnibus Missis lectis, Missa quidem conventuali excepta, quæ in die ritus Símplicis, extra Férias majores privilegiatas, vel de occurrénti Offício celebrentur, vel ex votívis pro re non gravi nec publica simul causa eligántur, plures, ut in Rubr. gen. Missalis, tit. IX, num. 12, dici possunt ad Celebrantis líbitum Oratiónes, et in iis, extra Tempus Paschále, étiam Orátio pro Defunctis apponi; cauto tamen semper ut Oratiónes hujusmodi: 1) Post Oratiónes a Rúbricis præscriptas et Collectas ab Ordinario imperatas locum habeant; et cum eis septenarium numerum non excedant, atque imparem præterea numerum retineant vel inducant. 2) Inter se illum órdinem servent qui supra, num. 5, pro duabus Collectis, cum ambæ sint pro re gravi aut non gravi, est præfinitus; et Orátio pro Defunctis penultimum semper locum inter álias occupet.

VII - De Hymno Angelico, de Sequéntia et de Symbolo

IN Missis Domínicæ anticipatæ, vel, étiam quoad Offícium, repositæ, semper dícitur Glória in excélsis; non vero in Missis de Domínica infra Hebdómadam resuméndis, nisi sit infra Octávas in universali Ecclesia privilegiatas aut Tempus Paschále, vel nisi agátur de Missa tum Domínicæ infra Octávam Nativitátis, tum Domínicæ infra Octávam Epiphaníæ respective post diem 1 et 13 Januárii resuménda. Item Glória in excélsis dícitur in Missis de quólibet Festo quæ infra ipsíus Octávam simplicem dicúntur; et in áliis Missis quæ ritu festivo, juxta tit. II, num. 3-9, ac tit. IV, num. 1-5, celebrántur, dummodo colorem violaceum non requirant.

2 Sequéntia, quæ aliquibus assignátur Festis, addénda est étiam in Missis in cantu et conventuálibus, quæ de Octáva eorumdem Festorum dicántur; in Missis autem privátis lectis de die infra Octávam, non autem de die Octáva, dici vel omitti potest ad líbitum Celebrantis. Excipiúntur tamen Octávæ Paschatis et Pentecóstes, in quibus Sequéntia semper dícitur.

3 In Missis festivis ritus Dúplicis vel Semidúplicis Credo dícitur quóties conveniat aut Missæ quæ celebrátur, aut alicui ex Commemoratiónibus occurréntibus. Itaque dícitur in Domínicis, licet anticipátis, vel, étiam quoad Offícium, repósitis, et in Vigília Epiphaníæ, etsi tantum commemoratis; in ómnibus Missis votívis quæ pro re gravi et publica simul causa solemniter celebrántur, et in áliis Missis quæ tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-3, recensentur; atque in Festis étiam secundariis Doctorum Ecclésiæ, principalium Patronorum loci, Titularium Ecclésiæ, ac Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregatiónis, si hæc Festa sub ritu saltem Dúplici celebrentur. Numquam autem dícitur in Missis Domínicæ infra Hebdómadam resuméndis, nisi agátur de Missis Domínicæ infra Octávas in universali Ecclesia privilegiatas occurrentis, quæ intra respectivæ Octávæ ambitum sint resuméndæ; neque additur in áliis Missis ritus Símplicis, etiamsi Credo alicui ex Commemoratiónibus occurréntibus conveniret.

VIII - De Præfatióne

IN qualibet Missa dícitur semper ejus Præfátio própria, si habeátur; secus própria Missæ sive Officii primo loco inter cetera, quæ Præfatiónem própriam habeant, commemorati; aut, ea deficiénte, salvisque semper normis ut supra, tit. V, num. 4-5, de Præfatióne in Missis cantatis et conventuálibus adhibénda, Præfátio de Octáva commúni, vel de Témpore; aut demum Præfátio commúnis. Pro Domínicis infra Octávas Nativitátis, Epiphaníæ et Ascensiónis censetur própria Præfátio Octávæ: item pro Domínica infra Octávam tam Corporis Christi quam Cordis Jesu, nisi Commemorátio Octávæ omitténda sit; in ceteris Domínicis Præfátio de Témpore, si habeátur; secus, étiam in Domínicis anticipátis, et, si Commemorátio Octávæ Corporis Christi vel Cordis Jesu sit omitténda, in Domínica II et III post Pentecósten, Præfátio de Trinitáte. Pro Missa denique Rogationum, étiam in Litaniis majóribus infra Octávam Paschatis (nisi addénda sit Commemorátio Octávæ, quo in casu dícitur: in hac potíssimum die), et pro Missa Vigíliæ Ascensiónis, censetur própria Præfátio de Témpore Pascháli in hoc potíssimum.

2 Excipiúntur ab hac regula Præfátio de Nativitáte Dómini, quæ infra Octávam ejusdem Nativitátis dícitur in ómnibus Missis, étiam in iis quæ secus Præfatiónem propri am haberent, dummodo in his et de ipsa Octáva vel de Domínica infra Octávam fiat Commemorátio, et ipsa Missa, aut Commemorátio prius habita, áliam de divínis Mysteriis vel Personis non exigant Præfatiónem; Præfátio Missæ sive Officii commemorati vel Octávæ, quæ non sint de aliquo Mysterio Dómini, et Præfátio de Témpore Quadragesimæ, quæ numquam adhibentur in Missis de Dedicatióne Ecclésiæ, vel de alio Festo Dómini alicubi celebrato, quod própria Præfatióne careat; et Præfátio de beáta María Vírgine, quæ numquam adhibetur in Missis de Témpore Advéntus.

IX - De Evangélio in fine Missæ

IN qualibet Missa in qua facta fúerit Commemorátio de Domínica, licet anticipata, vel, étiam quoad Offícium, reposita, de Féria Quadragesimæ a die Cínerum inclusíve, Tempori s Passiónis, Quatuor Témporum, et II Rogationum, de Vigília qualibet, de die Octáva Epiphaníæ, aut de die infra Octávam privilegiatam I ordinis, semper légitur Evangélium Domínicæ, Fériæ, Vigíliæ, aut Octávæ in fine, dummodo hoc (etsi tantum a principio) non sit idem Evangélium quod lectum fúerit in Missa.

2 Si autem Féria et Vigília, vel duæ Vigíliæ simul occurrant, de ea dícitur Evangélium de qua primo facta est Commemorátio. In Vigília tamen Nativitátis Dómini, si ipsa in Domínicam íncidat, et in Domínica quæ a die 2 ad 4 Januárii inclusíve occúrrat, non légitur Evangélium Domínicæ in fine; quod páriter non légitur cum fit Commemorátio de Missa Domínicæ primo infra Hebdómadam resuménda, ut supra, tit. I, num. 6.

3 Denique, si nullum Domínicæ, Fériæ, Vigíliæ, aut alicujus ex Octavis supra, num. 1, recensitis, Evangélium in fine Missæ fúerit legendum, dícitur ultimum páriter Evangélium Missæ sive Officii primo loco inter cetera, quæ Evangélium stricte próprium (et non appropriátum, vel ex aliquo Commúni assignátum, vel per Octávam e Festo repetitum) habeant, commemorati.

X - De Colore Paramentorum et de Cantu in Missa

MISSA quælibet semper retinet colorem próprium, præter Missas de Commemoratióne Ómnium Fidélium Defunctorum, témpore expositiónis Ssmi Sacraménti celebratas, quæ dicúntur in colore violaceo; ac præter Missam de Domínica infra Octávam tam Corporis Christi quam Cordis Jesu, in qua, nisi omitténda sit Commemorátio de Octáva, adhibetur color albus.

2 In qualibet Missa cantus servátur qui suo rit ui conveniat. In Missis autem votívis pro re gravi et publica simul causa celebratis, sicuti et in Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-4, recensitis, adhibetur cantus festivus; et in áliis votívis cantus feriális.


1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət