Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə10/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   ...   128

RUBRICÆ GENERALES MISSALIS


MISSA quotídie dícitur secúndum Órdinem Officii: de Festo Dúplici, vel Semidúplici, vel Símplici: de Domínica, vel Féria, vel Vigília, vel Octáva: et extra Órdinem Officii, Votíva, vel pro Defunctis.

I - De Dúplici

MISSA dícitur de Dúplici illis diébus, quibus in Kalendario ponitur hæc nota Duplex, et in Festis mobilibus, quandocumque Offícium est Duplex. In Duplicibus dícitur una tantum Orátio, nisi áliqua Commemorátio fíeri debeat. Alia ómnia dicúntur, ut in própriis Missis assignátum est. Quando dici debeat Glória in excélsis Deo et Credo, inferius ponitur in própriis Rúbricis.

II - De Semidúplici et Símplici

MISSA de Semidúplici dícitur, quando in Kalendario ponitur hæc vox Semíduplex. Præterea in Domínicis, et diébus infra Octávas. In Semiduplicibus tam Festis, quam Domínicis, et infra Octávas, dicúntur plures Oratiónes, ut inf ra dicetur in Rúbrica de Oratiónibus. Infra Octávam dícitur Missa sicut in die Festi, nisi própriam Missam habuerit: in Domínicis vero, sicut in própriis locis assignátur. De Símplici dícitur Missa sicut de Semidúplici, ut suis locis ponitur.

III - De Fe ria et Vigília

MISSA de Féria dícitur, quando non occurrit Festum, vel Octáva, vel Sábbatum, in quo fiat Offícium beatæ Mariæ. In Fériis tamen Quadragesimæ, Quatuor Témporum, Rogationum et Vigiliarum, etiamsi Duplex vel Semíduplex Festum, vel Octáva occúrrat, in Ecclesiis Cathedrálibus et Collegiatis cantántur duæ Missæ: una de Festo post Tértiam, ália de Féria post Nonam. Missæ autem Feriarum majorum occurrentium celebrari possunt étiam in Festis Semiduplicibus.

2 In Vigíliis autem et Fériis Quatuor Témporum, vel Féria II Rogationum, quæ véniunt infra Octávam, Missa dícitur de Vigília, vel Fériis supradictis, cum Commemoratióne Octávæ: prætérquam infra Octávam Corporis Christi, in qua in Ecclesiis Cathedrálibus et Collegiatis cantántur duæ Missæ: una de Octáva post Tértiam, ália de Vigília post Nonam; in Missis autem privátis dícitur Missa de Octáva cum Commemoratióne Vigíliæ. Si autem in die Vigíliæ vel prædictis Fériis fiat Offícium de aliquo Festo, tunc dícitur Missa de Festo cum Commemoratióne Octávæ et Vigíliæ, vel Feriarum prædictarum. Quod si Vigília occúrrat in die alicujus Festi ex majóribus primæ classis, in Missa non fit Commemorátio de ea, sicut nec in Offício.

3 Si Festum habens Vigíliam celebrétur Féria secúnda, Missa Vigíliæ dícitur in Sábbato, sicut étiam de ea fit Offícium, excepta Vigília Nativitátis Dómini, et Epiphaníæ.

4 Missa Vigíliæ in Advéntu occurrentis dícitur cum Commemoratióne Fériæ Advéntus, licet de ea non sit factum Offícium, Vigília Nativitátis excepta.

5 Si in Quadragésima et Quatuor Tempóribus occúrrat Vigília, dicátur Missa de Féria, cum Commemoratióne Vigíliæ.

6 Témpore Pascháli non dícitur Missa de Vigília, nisi in Vigília Ascensiónis, quæ tamen non jejunátur, sicut nec Vigília Epiphaníæ.

IV - De Missis votívis S. Mar iæ et áliis

IN Sabbatis non impeditis Festo Dúplici vel Semidúplici, Octáva, Vigília, Féria Quadragesimæ vel Quatuor Témporum, vel Offício alicujus Domínicæ, quæ supersit, in præcedens Sábbatum translato, dícitur Missa de sancta María secúndum varietatem témporum, ut in fine Missalis ponitur.

2 In Advéntu autem, licet Offícium non fiat de sancta María in Sábbato, dícitur tamen Missa principalis de ea, cum Commemoratióne de Advéntu, nisi fúerint Quatuor Tempora, vel Vigília, ut supra.

3 Aliis diébus infra Hebdómadam, quando Offícium fit de Féria et non est resuménda Missa Domínicæ præcedéntis, quæ fúerit impedíta (excéptis Fériis Advéntus, Quadragesimæ, Quatuor Témporum, Rogationum et Vigiliarum), dici potest áliqua ex Missis Votívis, étiam in principali Missa, quæ vocátur Conventualis, secúndum órdinem dierum in fine Missalis assignátum, cum Commemoratióne Fériæ, de qua factum est Offícium. Quæ tamen Missæ et omnes aliæ Votivæ, in Missis privátis dici possunt pro arbitrio Sacerdotum, quocumque die Offícium non est Duplex aut Domínica, cum Commemoratióne ejus de quo factum est Offícium, et Commemoratióne item festi Símplicis, si de aliquo occúrrat eo die fíeri Commemoratiónem in Offício. Id vero passim non fiat, nisi rationabili de causa. Et quoad fíeri potest, Missa cum Offício conveniat.

V - De Missis Defunctorum

PRIMA die cujusque mensis (extra Advéntum, Quadragésimam et Tempus Paschále) non impedíta Offício Dúplici vel Semidúplici, dícitur Missa principalis generáliter pro Defunctis Sacerdotibus, Benefactóribus et áliis. Si vero in ea f uerit Festum Simplex, vel Féria quæ própriam habeat Missam, aut resuménda sit Missa Domínicæ præcedéntis, quæ fuit impedíta, et infra Hebdómadam non occúrrat álius dies in quo resumi possit: in Ecclesiis Cathedrálibus et Collegiatis dicántur duæ Missæ: una pro Defunctis, ália de Festo Símplici vel Féria prædicta. Sed in Ecclesiis non Cathedrálibus nec Collegiatis dicátur Missa de die cum Commemoratióne generáliter pro Defunctis.

2 Præterea Féria secúnda cujusque Hebdómadæ, in qua Offícium fit de Féria, Mi ssa principalis dici potest pro Defunctis. Si autem fúerit própria Missa de Féria, vel de Festo Símplici, vel resuménda sit Missa Domínicæ præcedéntis, ut supra, in Missa de die fiat Commemorátio (ut dictum est) pro Defunctis. Excipitur tamen Quadragésima, et totum Tempus Paschále, et quando per annum Offícium est Duplex vel Semíduplex, quibus tempóribus non dícitur Missa Conventualis pro Defunctis (nisi in die Depositiónis Defuncti, et in Anniversario pro Defunctis), neque pro eis fit Commemorátio. Missæ autem privatæ pro Defunctis quocumque die dici possunt, prætérquam in Festis Duplicibus et Domínicis diébus. Missæ privatæ pro Defunctis ut in die Obitus seu Depositiónis étiam in Duplicibus celebrari possunt præsente, insepulto, vel étiam sepulto non ultra biduum cadavere; excéptis Duplicibus primæ classis, diébus Duplicia primæ classis excludéntibus, et Festis de præcepto.

3 Una tantum Orátio dicénda est in Missis ómnibus quæ celebrántur in die Commemoratiónis Ómnium Fidélium Defunctorum, die et pro die O bitus seu Depositiónis, atque étiam in Missis cantatis vel lectis, permittente ritu, diébus Tertio, Septimo, Trigesimo et die Anniversario alicujus Defuncti necnon quandocumque pro Defunctis Missa solemniter celebrátur, nempe sub ritu qui Dúplici responde t, uti in Offício quod recitátur post acceptum nuntium de alicujus obitu, et in Anniversariis late sumptis.

4 In Missis quotidianis quibuscumque sive lectis, sive cum cantu, plures sunt dicéndæ Oratiónes, quarum prima est pro Defuncto vel Defunctis certo designátis, pro quibus sacrificium offertur, ex iis quæ infra in Missali habentur, secúnda ad líbitum, ultima pro ómnibus Defunctis. Si vero pro Defunctis in genere Missa celebrétur, Oratiónes sunt dicéndæ, quæ pro Missis quotidianis in hoc Missali prostant, eodemque ordine quo sunt inscriptæ. Quod si in iísdem quotidianis Missis plures Oratiónes Celebranti placuerit recitare, ut de Fériis et Simplicibus dicetur infra in Rúbrica de Oratiónibus, id fíeri potest tantum in Missis lectis, impari cum áliis præscriptis servato numero, et Orationi pro ómnibus Defunctis postremo loco assignato.

5 Sequéntia pro Defunctis dícitur in die Commemoratiónis Ómnium Fidélium Defunctorum et Depositiónis Defuncti, in quibusvis cantatis Missis, uti étiam in lectis quæ diébus ut supra privilegiatis fiunt: in reliquis autem Missis vel recitari vel omitti potest ad líbitum Celebrantis.

VI - De Translatióne Festorum

IN dicéndis Missis servetur Ordo Breviarii de Translatióne Festorum Duplicium, quando majori aliquo Festo, seu Domínica impediúntur. In Ecclesiis autem ubi Titulus est Ecclésiæ, vel concursus pópuli ad celebrandum Festum quod transferri debet, possunt cantari duæ Missæ, una de die, ália de Festo: excepta Domínica, I Advéntus, Féria IV Cínerum, Domínica I Quadragesimæ, Domínica Passiónis, Domínica Palmarum cum tota Hebdomada majori, Domínica Resurrectiónis cum sequénti biduo, Domínica in Albis, Domínica Pentecóstes cum duabus sequéntibus Fériis, Domínica Sanctissimæ Trinitatis, die Nativitátis Dómini, Epiphaníæ, Ascensiónis et Festo Corporis Christi.

VII - De Commemoratiónibus

COMMEMORATIÓNES in Missis fiunt sicut in Offício. De Festo Dúplici aut Semidúplici, cujus facta est Commemorátio per modum Símplicis in Offício, étiam in Missa fit Commemorátio, non excepta Missa solémni in Festis Duplicibus II cl assis, sed excepta Domínica Palmarum ac Vigília Pentecóstes. De Festo Símplici fit Commemorátio in Missa, quando de eo in Offício facta est Commemorátio in primis Vesperis. Quando autem de eo fit Commemorátio tantum ad Laudes, in Missa solémni non fit Comm emorátio de eo, sed in Missis tantum privátis. Excipitur páriter Domínica Palmarum et Vigília. Pentecóstes, in quibus nulla fit Commemorátio étiam in Missis privátis de Festo Símplici occurrente, licet facta sit in Offício. De Domínica fit Commemorátio qu ándo in ea agitur de Festo Dúplici. De Octáva fit Commemorátio quando infra Octávam celebrátur áliquod Festum, nisi illud Festum fúerit de exceptuatis in Rúbrica Breviarii de Commemoratiónibus. Item quando infra Octávam fit de Domínica.

2 De Féria fit Comme morátio in Advéntu, Quadragésima, Quatuor Tempóribus, Rogatiónibus et Vigíliis, quando Missa dicénda est de Festo illis tempóribus occurrente. Sed in Ecclesiis Cathedrálibus et Collegiatis, ubi plures sacerdotes quotídie celebrant, in Fériis, Rogatiónibus et Vigíliis prædictis, quæ habent Missas proprias, dicúntur duæ Missæ, una de Festo, ália de Féria, Rogatiónibus et Vigília, absque ulla utrorumque Commemoratióne; in Festis tamen majóribus I classis nihil fit de Vigília occurrente, ut dictum est supra.

3 Quando infra Hebdómadam dicúntur Missæ Votivæ, post primam Oratiónem semper dicátur Orátio ejus, de quo fit Offícium, ut supra explicátum est in própria Rúbrica.

4 Quando fit Commemorátio de Féria Quatuor Témporum, pro Fériæ Commemoratióne dícitur prima Orátio, quæ concordat cum Offício.

5 In faciéndis Commemoratiónibus servetur ordo ut in Breviário. Primo loco illæ Commemoratiónes præponúntur quæ ad Offícium cujuscumque ritus pertinent; excéptis illis, quæ ab Offício, de quo agitur, numquam separántur. Deínde: 1 de Domínica privilegiáta, 2 de die Octáva, 3 de Dúplici majori, 4 de Dúplici minori ad instar Simplicium redacto, 5 de Domínica commúni, 6 de die infra Octávam Corporis Christi, 7 de Semidúplici, 8 de die infra Octávam communem ad simplicem ritum páriter redacto, 9 de Féria majori vel Vigília, 10 de Símplici: de Festo Símplici fiat Commemorátio ante Oratiónes quæ secundo vel tertio loco dicéndæ assignántur; et hæ dicántur ante Oratiónes votivas; in quibus votívis servetur deínde dignitas Oratiónum, ut de Ssma Trinitáte, de Spíritu Sancto, de Ssmo Sacraménto, de S. Cruce ante votivam de B. María, et de Angelis, de S. Joánne Baptista et S. Joseph ante Apóstolos, et simíliter in áliis.

6 Si faciénda sit Commemorátio pro Defunctis, semper ponitur penúltimo loco. In Missis autem Defunctorum nulla fit Commemorátio pro vivis, étiam si Orátio esset commúnis pro vivis et defunctis.

7 Quando dicúntur plures Oratiónes, prima tantum et ultima cum sua conclusione terminántur: et ante primam et secúndam Oratiónem tantum dícitur Orémus, ante primam dícitur étiam Dóminus vobíscum.

8 Cum vero dicúntur plures Oratiónes et una Orátio eadem sit cum ália ibídem dicénda, Orátio hujusmodi, illa scílicet quæ eadem est, non aliæ, commutetur cum ália de Commúni, vel proprio, quæ sit diversa. Idem servetur in Secretis, et Oratiónibus post Communiónem.

VIII - De Introitu, Kýrie eléison, et Glória in excélsis

INTRÓITUS semper eódem modo dícitur cum Glória Patri, ut in Ordinario, prætérquam Témpore Passiónis et in Missis Defunctorum, ut étiam ibi adnotátum est.

2 Kýrie, eléison dícitur novies post Intróitum, alternatim cum ministro, idest, ter Kýrie, eléison, ter Christe, eléison, ter Kýrie, eléison.

3 Glória in excélsis dícitur quandocumque in Matutino dictus est Hymnus Te Deum, prætérquam in Missa Fériæ V in Cœna Dómini et Sabbati Sancti, in quibus Glória in excélsis dícitur, quamvis in Offício non sit dictus Hymnus Te Deum.

4 In Missis Votívis Glória in excélsis non dícitur, étiam Témpore Pascháli vel infra Octávam, nisi in Missa beatæ Mariæ in Sábbato, et Angelorum: et nisi Missa Votíva solemniter dicénda sit pro re gravi, vel pro publica Ecclésiæ causa, dummodo non dicátur Missa cum paramentis violaceis. Neque dícitur in Missis Defunctorum.

IX - De Oratiónibus

IN Festis Duplicibus dícitur una tantum Orátio, nisi faciénda sit áliqua Commemorátio, ut dictum est supra.

2 In Festis Semiduplicibus occurréntibus ab Octáva Pentecóstes usque ad Advéntum, et a Purificatióne usque ad Quadragésimam, dícitur secúnda Orátio A cunctis, tértia ad líbitum.

3 In Festis Semiduplicibus occurréntibus ab Octáva Epiphaníæ usque ad Purificatiónem, dícitur secúnda Orátio Deus, qui salútis, tértia Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa Deus, ómnium fidélium.

4 In Festis Semiduplicibus a Féria IV Cínerum usque ad Domínicam Passiónis, secúnda Orátio de Féria, tértia A cunctis.

5 In Semiduplicibus a Domínica Passiónis usque ad Domínicam Palmarum, secúnda Orátio de Féria, tértia Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa.

6 In Festis Semiduplicibus ab Octáva Paschæ usque ad Ascensionem, secúnda Orátio de sancta María Concéde nos, tértia Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa.

7 In Festis Semiduplicibus infra Octávas occurréntibus, secúnda Orátio dícitur de Octáva, tértia, quæ secundo loco infra Octávam ponitur.

8 Infra Octávas Paschæ et Pentecóstes in Missa de Octáva dicúntur duæ tantum Oratiónes, una de die; ália Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa.

9 Infra álias Octávas, et in Vigíliis quæ jejunántur (excepta Vigília Nativitátis Dómini et Pentecóstes), dicúntur tres Oratiónes, una de die, secúnda de sancta María, tértia Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa. Sed infra Octávas sanctæ Mariæ, et in Vigília et infra Octávam Ómnium Sanctórum, secúnda Orátio dícitur de Spíritu Sancto Deus, qui corda, tértia Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa.

10 In Domínicis infra Octávas occurréntibus dicúntur duæ Oratiónes, una de Domínica, secúnda de Octáva: et in die Octáva dícitur una tantum Orátio, nisi faciénda sit áliqua Commemorátio.

11 In Domínicis dicúntur tres, ut in Ordinario assignántur, quibusdam excéptis, ut suis étiam locis notátur.

12 In Festis Simplicibus et Fériis per annum, nisi áliter in própriis locis notetur, dicúntur tres, ut in Semiduplicibus, aut quinque: possunt étiam dici septem ad líbitum.

13 In Fériis Quatuor Témporum, et ubi plures legúntur Lectiónes, hujusmodi plures Oratiónes dicúntur post ultimam Oratiónem ante Epístolam, ut suis locis in Proprio Missarum de Témpore.

14 In Missis Votívis, quando solemniter dicúntur pro re gravi, vel pro publica Ecclésiæ causa, dícitur una tantum Orátio: sed in Missa pro g ratiarum actióne additur ália Orátio, ut in proprio loco notátur. In áliis autem dicúntur plures, ut in Festis Simplicibus.

15 In Votívis beatæ Mariæ secúnda Orátio dícitur de Offício illíus diei, et tértia de Spíritu Sancto: sed in Sábbato, quando de ea factum est Offícium, secúnda Orátio erit de Spíritu Sancto, tértia Ecclésiæ tuæ, vel pro Papa. In Votívis de Apostolis, quando ponitur Orátio A cunctis, ejus loco dícitur Orátio de sancta María Concéde nos.

16 Si, cum plures dicúntur Oratiónes, occúrrat fíeri Commemoratiónem alicujus Sancti, ea ponitur secundo loco, et tértia Orátio dícitur, quæ álias secundo loco dicénda erat.

17 In conclusione Oratiónum hic modus servátur. Si Orátio dirigátur ad Patrem, concluditur Per Dóminum nostrum, etc. Si ad Filium, Qui vivis et regnas cum Deo Patre, etc. Si in principio Oratiónis fiat mentio Filii, concluditur Per eúmdem Dóminum nostrum, etc. Si in fine Oratiónis ejus fiat mentio, Qui tecum vivit, etc. Si facta sit mentio Spiritus Sancti, in conclusione dícitur: In unitáte ejúsdem Spíritus Sancti, etc. Alia quoque in dicéndis Oratiónibus serventur, quæ superius in Rúbrica de Commemoratiónibus dicta sunt.

X - De Epístola, Graduáli, Allelu ja, et Tractu, ac de Evangélio

POST ultimam Oratiónem dícitur Epístola: qua finita a Minístris respondétur Deo grátias. Et simíliter quando legúntur plures Lectiónes, post singulas dícitur Deo grátias, prætérquam in fine quintæ Lectiónis Danielis in Sabbatis Quatuor Témporum, et in fine Lectionum Fériæ sextæ in Parasceve et Sabbati Sancti.

2 Post Epístolam dícitur Graduále, quod semper dícitur, prætérquam Témpore Pascháli, cujus loco tunc dicúntur duo Versus, ut habétur in Rúbrica in Sábbato in Albis.

3 Post Graduále dicúntur duo Allelúja, deínde Versus, et post Versum unum Allelúja. Témpore Pascháli, quando non dícitur Graduále, dícitur aliud Allelúja, post secúndum Versum: et quando dícitur Sequéntia, non dícitur post ultimum Versum, sed post Sequentiam.

4 A Septuagésima usque ad Sábbatum Sanctum non dícitur Allelúja, neque dícitur in Missa de Féria in Advéntu, Quatuor Tempóribus, et Vigíliis quæ jejunántur, excéptis Vigília Nativitátis Dómini si vénerit in Domínica, et Vigília Paschæ et Pentecóstes, ac Quatuor Tempóribus Pentecóstes. Nec dícitur in Festo sanctórum Innocentium, nisi vénerit in Domínica.

5 A Septuagésima usque ad Pascha, ejus loco dícitur Tractus: qui Tractus prædicto témpore in aliquibus Fériis non dícitur, ut suis locis ponitur, nec dícitur in Fériis a Septuagésima usque ad Quadragésimam, quando repétitur Missa Domínicæ.

6 Dicto Graduáli, seu Allelúja, seu Tractu, dícitur Evangélium. Et in principio Evangelii dícitur: Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. Deínde: Sequéntia sancti Evangélii secúndum N. R/. Glória tibi, Dómine. In fine Evangelii a Ministro respondétur: Laus tibi, Christe, quod étiam dícitur in fine illíus partis Passiónis, quæ légitur in tono Evangelii, prætérquam in Parasceve. Póstea, si dicendum est, dícitur Credo.

XI - De Symbolo

SYMBOLUM dícitur post Evangélium in ómnibus Domínicis per annum, etiamsi in illis fiat de Festo, in quo álias non diceretur, vel Domínica vacet. In tribus Missis de Nativitáte Dómini, et deínceps usque ad Octávam S. Joánnis Apóstoli inclusíve. In Festo Ssmi Nominis Jesu. In Epiphanía, et per Octávam. Féria V in Cœna Dómini. In Paschate Resurrectiónis, et per Octávam. In Ascensione Dómini, et per Octávam. In Pentecoste, et per Octávam. In Festis Corporis Christi ac Cordis Jesu et per Octávas. In ómnibus Festis beatæ Mariæ, et per Octávas. In Festis duódecim Apostolorum, et Evangelistarum, et per Octávas. In utraque Cathedra S. Petri, et in Festo S. Petri ad Vincula. In Festis Conversiónis et Commemoratiónis S. Pauli Apóstoli. In Festo S. Joánnis ante Portam Latinam. In Festo S. Barnabæ Apóstoli. In Festis Inventiónis et Exaltatiónis S. Crucis. In Festo Pretiosissimi Sanguinis, et in Transfiguratióne Dómini. In Festis Angelorum. In Festis S. Joseph Sponsi B. M. V. In Festo S. Mariæ Magdalenæ. In Festis Quatuor Doctorum, videlicet, Gregorii, Ambrosii, Augustini et Hieronymi: additis Festis S. Hilarii, S. Francisci Salesii, S. Petri Damiani, S. Thomæ de Aquino, S. Isidori, S. Leonis I papæ, S. Anselmi, S. Petr i Canisii, S. Roberti Bellarmino, S. Bedæ Venerabilis, S. Alberti Magni, S. Antonii de Padua, S. Bonaventuræ, S. Alfonsi Mariæ de Ligorio, S. Bernardi, S. Joánnis a Cruce et S. Petri Chrysologi. Item in Festis Ss. Doctorum Athanasii, Basilii, Cyrilli Alexandrini, Cyrilli Hierosolymitani, Ephræm, Gregorii Nazianzeni, Joánnis Chrysostomi et Joánnis Damasceni. In die Octáva S. Joánnis Baptistæ et S. Laurentii. In Festo Ómnium Sanctórum et per Octávam. In Dedicatióne Archibasilicæ Ssmi Salvatoris, et Ss. Apostolorum Petri et Pauli. In Anniversario Dedicatiónis propriæ Ecclésiæ, et per Octávam. In die Consecratiónis Ecclésiæ, vel Altáris. In Festis Sanctórum quibus dedicata est Ecclesia, et ubi habétur Corpus, vel insignis Reliquia Sancti, de quo agitur. In die C reatiónis, et Coronatiónis Summi Pontíficis, et in Anniversario ejusdem diei. In die, et in Anniversario Electiónis et Consecratiónis Epíscopi. Item in ómnibus Festis, quæ in Domínicis, et infra Octávas celebrántur: in quibus ratióne Domínicæ et Octávæ dici debet. Item in Festo Patroni alicujus loci, vel Tituli Ecclésiæ (non autem alicujus Capellæ, vel Altáris), et in Festis principálibus Ordinum et per eorum Octávas, in Ecclesiis tantum illíus Ordinis.

Item dícitur Credo in Missis Votívis, quæ solemniter pro re gravi, vel pro publica Ecclésiæ causa celebrántur, etiamsi dicántur in paramentis violaceis in Domínica.

XII - De Offertorio, Secretis, Præfatiónibus et Canone

POST Symbolum, vel, si non sit dicendum, post Evangélium, dícitur: Dóminus vobíscum. Orémus; deínde Offertórium; póstea fit oblátio cum Oratiónibus, ut in Ordine Missæ. Qua oblatióne facta, dicúntur Oratiónes secretæ, secúndum numerum Oratiónum, quæ clara voce in principio dictæ sunt; sed ante primam Oratiónem non dícitur Dóminus vobíscum, nec aliquid aliud, sed dicto Suscípiat Dóminus sacrifícium, absolúte dicúntur: neque étiam ante secúndam Oratiónem dícitur Orémus. Terminántur autem prima et ultima Orátio, ut dictum est supra in Rúbrica de Oratiónibus: et secréto dicúntur usque ad illa verba in conclusione: Per ómnia sǽcula sæculórum, quæ clara voce proferúntur, et incipitur Præfátio.

2 Præfatiónes autem dicúntur, ut in Ordine Missæ adnotátum est: et quæ in Quadragésima, Témpore Passiónis, et Pascháli, et infra Octávas propriæ assignántur, dicúntur étiam in Domínicis, et Festis, quæ illis tempóribus celebrántur: nisi illa Festa própriam Præfatiónem habeant.

3 Si infra Octávam alicujus Festi, quod habet Præfatiónem própriam, occúrrat Festum ex majóribus non habens própriam Præfatiónem, dícitur Præfátio de Octáva, quamvis de ea nulla fiat Commemorátio in Missa.

4 In Missis Votívis dícitur étiam Præfátio própria, si própriam habeant: si vero non habuerint, dícitur Præfátio de Témpore, vel Octáva, infra quam contigerit hujusmodi Missas celebrari: alioquin, Præfátio commun is. Et quando áliqua Missa Votíva pro causa publica solemniter celebrátur, dícitur in cantu solémni, ut in Duplicibus. In Missis Defunctorum quocumque témpore semper dícitur Præfátio Defunctorum.

5 In Domínicis per annum, quando non habeátur Præfátio própria, dícitur Præfátio de Trinitáte, ut adnotátum jam est in Ordine Missæ.

6 Post Præfatiónem incipitur Canon Missæ secréto: in quo serventur ómnia, ut in Ordine Missæ. Ubi vero infra actiónem Communicántes, et Hanc ígitur, vel ália variari contingit, suo loco in própriis Missis adnotátur.

XIII - De Communióne, Oratiónibus post Communiónem, Ite, Missa est, vel Benedica mus Dómino, de Benedictióne, et Evangélio S. Joánnis

EXPLETO Canone, et áliis ómnibus usque ad Communiónem, ea peracta, dícitur Commúnio, et Oratiónes post Communiónem eódem modo et ordine, ut in principio Missæ: et repetito Dóminus vobíscum, dícitur: Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino, pro Témporis ratióne. Ite, Missa est, dícitur quandocumque dictum est Glória in excélsis. Cum non dícitur, ejus loco dícitur Benedicámus Dómino. R/. Deo grátias. In Missis Defunctorum dícitur: Requiéscant in pace. R/. Amen.

2 Dicto Pláceat, datur Benedíctio: quæ a Celebránte semper datur in Missa, prætérquam in Missis Defunctorum. Deínde légitur Evangel ium S. Joánnis In princípio, præmisso Dóminus vobíscum, et Inítium, ut moris est: quod Evangélium numquam prætermíttitur in Missa, nisi quando fit de Festo in áliqua Domínica, vel Féria, quæ habet Evangélium próprium, quod légitur ejus loco. Excipitur Domínica IV Advéntus, cujus Evangélium non légitur in fine Missæ, quando in ea occurrit Vigília Nativitátis Dómini, quia nec in Offício lectum est. In tértia Missa de die Nativitátis Dómini légitur in fine Evangélium de Epiphanía Cum natus esset Jesus. Et in Domínica Palmarum in Missis privátis légitur Evangélium, quod ponitur in benedictióne Palmarum, quod étiam lectum est in Offício. In Vigíliis, quæ occurrunt in Quadragésima vel Quatuor Tempóribus, non légitur Evangélium Vigíliæ in fine Missæ. Et simíliter in Missis Votívis numquam légitur in fine aliud Evangélium, nisi S. Joánnis.

XIV - De ordinánda

Missa ex supradictis Rúbricis

SUPRADICTIS Rúbricis cognitis, si quis velit ordinare Missam diei, recurrat ad Ordinarium Missarum de Témpore, vel de Sanctis, secúndum qualitatem Officii. Si próprium non habeat, recurrat ad Commune Sanctoru m. Si de Féria agendum sit, et própria Missa non fúerit de Féria, dicátur Missa præcedéntis Domínicæ, omíssis Glória in excélsis, et Symbolo: prætérquam Témpore Pascháli, in quo semper dícitur Glória in excélsis, ut supra, excepta Missa Rogationum; et in Advéntu prætermíttitur Allelúja post Graduále, cum suo Versu. Si dicénda sit Missa Votíva, requirátur post Commune Sanctórum suo loco. Si plures Oratiónes dicéndæ sint, requirántur post Missas Votivas suo loco de singulis rebus singulæ. Si pro Defunctis dicénda sit Missa, habétur post Missas Votivas, cum collectis diversis circa finem Missalis. Ordo totius Missæ, cum Præfatiónibus, Canone, et áliis dicéndis, habétur suo loco, cum Proprio Missarum de Témpore.

XV - De Hora celebrandi Missam

MISSA privata saltem post Matutinum et Laudes ab una hora ante auroram usque ad unam horam post meridiem dici potest.

2 Missa autem Conventualis et solémnis sequénti ordine dici debet. In Festis Duplicibus et Semiduplicibus, in Domínicis, et infra Octávas, dicta in Chor o Hora Tértia. In Festis Simplicibus et in Fériis per annum, dicta Sexta. In Advéntu, Quadragésima et Quatuor Tempóribus, étiam infra Octávam Pentecóstes, et Vigíliis quæ jejunántur, quamvis sint dies solemnes, Missa de Témpore debet cantari post Nonam.

3 Missa autem Defunctorum dici debet post Primam diei: ubi vero dicúntur eorum Vigíliæ mane post Matutinum diei, dictis hujusmodi Vigíliis cum Laudibus, immediáte dici potest Missa pro Defunctis. Sed in die Commemoratiónis Ómnium Fidélium Defunctorum Missa Conventualis dícitur post Nonam, quia eo die est principalis. In die autem Depositiónis Defuncti, vel Tertio, Septimo, Trigesimo aut Anniversario solémni, in quo fit concursus pópuli, poterit simíliter dici último loco post Nonam.

4 Excipiúntur ab hoc ordine dicéndi Missam Conventualem, Missæ in Nativitáte Dómini, quarum prima dícitur post mediam noctem, finíto Te Deum laudámus in Matutino: secúnda in aurora, dictis Laudibus et Prima: tértia vero in die post Tértiam, vel ubi áliter ex dispensatióne Apostolica disponátur.

5 Missæ Votivæ, quia non correspóndent Offício, si solemniter celebrentur pro re gravi, vel publica Ecclésiæ causa, cum pópuli frequéntia, dicántur post Nonam.

XVI - De his quæ clara voce, aut secréto dicénda sunt in Missa

IN Missa privata, clara voce dicúntur Antiphóna et Psalmus ad Intróitum, Confessio et quæ sequúntur, excepta Oratióne Aufer a nobis, et Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, etc. Item Intróitus, Kýrie, eléison, Glória in excélsis, Dóminus vobíscum, Orémus, Flectámus génua, Leváte, Oratiónes, Prophetiæ, Epístola, Graduále, Versus, Tractus, Sequéntia, Evangélium, Credo, Offertórium, Oráte, fratres, solum hæc duo verba, Præfátio, Nobis quoque peccatóribus, solum hæc tria verba. Item, Per ómnia sǽcula sæculórum, etc. cum Pater noster, Per ómnia sǽcula sæculórum, cum Pax Dómini, Agnus Dei, Dómine, non sum dignus, hæc quatuor verba tantum, Commúnio, Orátio vel Oratiónes post Communiónem, Humiliáte cápita vestra Deo, Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino, vel Requiéscant in pace, Benedíctio et Evangélium In princípio, vel aliud Evangélium. Alia ómnia dicúntur secréto.

2 Sacérdos autem máxime curare debet, ut ea quæ clara voce dicénda sunt, distíncte et apposite proferat, non admodum festinanter, ut advertere possit quæ legit, nec nimis morose, ne audiéntes tædio afficiat; neque étiam voce nimis elata, ne perturbet álios, qui fortasse in eadem ecclesia tunc témporis celebrant; neque tam submissa, ut a circumstántibus audiri non possit, sed mediocri et gravi: quæ et devotiónem moveat, et audiéntibus ita sit accommodata, ut quæ legúntur intelligant. Quæ vero secréto dicénda sunt, ita pronuntiet, ut et ipsemet se audiat, et a circumstántibus non audiátur.

3 In Missa solémni, quando dici debent, a Celebránte Glória in excélsis et Credo intonántur; et cantántur Dóminus vobíscum et Oratiónes ante Epístolam, Dóminus vobíscum, Orémus ante Oratiónes, et ante Offertórium, Præfátio, Per ómnia sǽcula sæculórum cum Pater noster, Per ómnia sǽcula sæculórum cum Pax Dómini, et Oratiónes post Communiónem. Alia quæ in Missa privata dicúntur clara voce, in Missa solémni a Celebránte dicúntur submissa voce.

XVII - De Ordine genuflectendi, sedendi, et standi in Missa privita et solémni

IN Missa privata Sacérdos genuflectit, quando legit Evangélium S. Joánnis In princípio, ad illa verba: Et Verbum caro factum est, et in Evangélio Epiphaníæ Cum natus esset Jesus, ad illa verba: Et procidéntes adoravérunt eum. Item in Evangélio Fériæ IV post Domínicam IV Quadragesimæ, ad illa verba in fine: Et prócidens adorávit eum. Item genuflectit in Domínica Palmarum, et in Missis de Cruce ad illa verba in Epístola: In nómine Jesu omne genu flectátur, etc.; et quando légitur Passio ad illa verba: Exspirávit, vel Emísit spíritum, ut suis locis notátur. Item genuflectit, cum dicit: Flectámus génua. Item quando in Quadragésima dicit in Tractu V/. Adjuva nos, Deus, etc. et in ómnibus Missis de Spíritu Sancto, cum dicit V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum, etc. Item quando Sacraméntum in Altári discoopertum apparet, genuflectit quóties ante illud transit in médio Altáris, et quandocumque in Ordine Missæ et in ritu servándo in celebratióne Missæ notátur quod debeat genuflectere.

2 Circumstántes autem in Missis privátis semper genua flectunt, étiam Témpore Pascháli, prætérquam dum légitur Evangélium.

3 In Missa solémni Célebrans genuflectit ad ómnia supradicta, prætérquam ad Flectámus génua, et tunc ipse solus stat, Diáconus vero et Subdiáconus et omnes álii genuflectunt. Ad Versum vero Adjuva nos, Deus, etc. et ad Versum: Veni, Sancte Spíritus, etc. genuflectit usque ad finem. Item genuflectit in die Annuntiatiónis B. Mariæ et in tribus Missis Nativitátis Dómini, quan do cantátur in Choro V/. Et incarnátus est, etc. Aliis diébus, si sedeat cum cantántur ea verba, non genuflectit, sed caput tantum profunde inclinat apertum; si non sedet, genuflectit.

4 Minístri semper genuflectunt cum Celebránte, prætérquam Subdiáconus tenens librum ad Evangélium, et Acólythi tenéntes candelabra, qui tunc non genuflectunt. Et cum Diáconus cantat illa verba ad quæ est genuflectendum, ipse versus librum, Célebrans et omnes álii versus Altáre genuflectunt.

5 In Choro semper genufléctitur ab iis, qui non sunt Prælati, ad Confessionem cum suo Psalmo. In Missis autem Feriarum Advéntus, Quadragesimæ, Quatuor Témporum et Vigiliarum quæ jejunántur, ac in Missis Defunctorum, genuflectunt omnes étiam ad Oratiónes, et dicto per Celebrántem Sanctus usque ad Pax Dómini, et ad Oratiónes post Communiónem et Super pópulum, excepta Vigília Paschæ et Pentecóstes ac Nativitátis Dómini, et Quatuor Tempóribus Pentecóstes. Et simíliter ab ómnibus genufléctitur, quando elevátur Sacraméntum.

6 In Missa item solémni Célebrans medius inter Diaconum et Subdiaconum sedere potest a cornu Epístolæ juxta Altáre, cum cantántur Kýrie, eléison, Glória in excélsis et Credo: alio témpore stat ad Altáre, vel genuflectit, ut supra.

7 In Choro non sedent qui actu cantant, reliqui autem possunt sedere quando Célebrans sedet, et præterea dum cantántur Epístola et Prophetiæ, Graduále, Tractus vel Allelúja cum Versu ac Sequéntia; et ab Offertorio usque ad incensatiónem Chori, et, si non incensátur, usque ad Præfatiónem, et ad Antiphonam quæ dícitur Commúnio. Ad ália stant vel genuflectunt, ut supra.

XVIII - De Colóribus Paramentorum

PARAMÉNTA Altáris, Celebrantis et Ministrorum debent esse colóris convenientis Offício et Missæ diei, secúndum usum Romanæ Ecclésiæ: quæ quinque colo ribus uti consuevit, Albo, Rubeo, Viridi, Violaceo et Nigro.

2 Albo colore utitur a Vesperis Vigíliæ Nativitátis Dómini usque ad Octávam Epiphaníæ inclusíve, excéptis Festis Mártyrum quæ infra eam véniunt. In Festo Ssmi Nominis Jesu, Féria V in Cœna Dómini et Sábbato Sancto in Offício Missæ, et ab illo die usque ad Sábbatum in Vigília Pentecóstes ad Nonam in Offício de Témpore, prætérquam in Missa Litaniarum et Rogationum. In Festo Ssmæ Trinitatis. In Festo Corporis Christi. In Festo Cordis Jesu. In Festo D. N. Jesu Christi Regis. In Festo Transfiguratiónis Dómini. In Festis beatæ Mariæ Vírginis, prætérquam in benedictióne Candelarum et Processióne, quæ fit in Festo Purificatiónis ejusdem. In Festis Angelorum. In Nativitáte S. Joánnis Baptistæ. In principali Festo S. Joánnis Evangelístæ, quod celebrátur infra Octávam Nativitátis Dómini. In utraque Cathedra S. Petri. In Festo S. Petri ad Vincula. In Conversione S. Pauli. In Festo Ómnium Sanctórum. In Festis Confessorum Pontíficum, et non Pontíficum, et Doctorum. In Festis Ss. Vírginum non Mártyrum, et nec Vírginum nec Mártyrum. In Dedicatióne et Consecratióne Ecclésiæ vel Altáris, ac in Consecratióne Summi Pontíficis, et in Anniversario Creatiónis et Coronatiónis ejusdem, et Electiónis et Consecratiónis Epíscopi. Item per Octávas prædictorum Festorum, quæ Octávas habent, quando dícitur Missa de Octáva, et in Domínicis infra eas occurréntibus, quando in eis fit Offícium de Domínica; prætérquam in illis Domínicis, quibus tributus est color violaceus. In Missis Vo tivis supradictorum Festorum, quocumque témpore dicántur: et in Missa D. N. Jesu Christi Summi et Æterni Sacerdotis, et in Missa pro Sponso et Sponsa.

3 Rubeo colore utitur a Vigília Pentecóstes in Missa usque ad Sábbatum sequens finita Nona et Missa. In Festis S. Crucis et Pretiosissimi Sanguinis Dómini. In Decollatióne S. Joánnis Baptistæ. In Natali Ss. Apostolorum Petri et Pauli, et in Festis aliorum Apostolorum (excéptis Festo principali S. Joánnis Evangelístæ post Nativitatem Dómini, et Festis Conversiónis S. Pauli, et Cathedræ S Petri, et ejus Vinculorum) . In Festo S. Joánnis ante Portam Latinam. In Commemoratióne S. Pauli Apóstoli. In Festis Mártyrum, excépto Festo Ss. Innocentium, quando non vénerit in Domínica; si autem in Domínica vénerit, utitur rubeo, in ejus vero die Octáva semper utitur rubeo, quocumque die occúrrat. In Festis Ss. Vírginum Mártyrum, et Mártyrum non Vírginum. Item per Octávas prædictorum Festorum, quæ Octávas habent, quando fit de Octáva, et in Domínicis infra eas Octávas occurréntibus, eódem modo, ut dictum est supra de colore albo. Item in Missis votívis supradictorum Festorum, et in Missa pro eligendo Summo Pontifice.

4 Viridi colore utitur ab Octáva Epiphaníæ usque ad Septuagésimam, et ab Octáva Pentecóstes usque ad Advéntum exclusive, in Offício de Témpore, excepta Domínica Trinitatis, ut supra, ac excéptis Domínicis infra Octávas occurréntibus, in quibus color Octavarum servátur; excéptis étiam Vigíliis et Quatuor Tempóribus, ut infra.

5 Violaceo colore utitur a prima Domínica Advéntus in primis Vesperis usque ad Missam Vigíliæ Nativitátis Dómini inclusíve: et a Septuagésima usque ad Sábbatum Sanctum ante Missam inclusíve, in Offício de Témpore, excepta Féria V in Cœna Dómini, in qua utitur albo: et Féria VI in Parasceve, in qua utitur nigro, ut infra: et benedictióne Cerei in Sábbato Sancto, in qua Diáconus, illíus Præfatiónem dicens, solus utitur albo: ea autem finita, violaceo, ut prius. Item in Vigília Pentecóstes ante Missam a prima Prophetia usque ad benedictiónem Fontis inclusíve. In Quatuor Tempóribus, et Vigíliis quæ jejunántur, excéptis Vigília et Quatuor Tempóribus Pentecóstes. In Missa Litaniarum in die S. Marci Evangelístæ, et Rogationum, et in Processiónibus, quæ his diébus fiunt. In Festo Ss. Innocentium, quando non vénerit in Domínica. In benedictióne Candelarum in die Purificatiónis B. Mariæ, et in benedictióne Cínerum, ac Palmarum, et in ipsa Domínica in Palmis, et in earúmdem, ac generáliter in ómnibus Processiónibus: excéptis Processiónibus sanctissimi Sacraménti, et quæ fiunt in diébus solemnibus, vel pro gratiarum actióne. In Missis de Passióne Dómini, pro quacumque necessitate, pro remissione peccatorum, ad postulandam gratiam bene moriendi, ad tollendum schisma, contra paganos, témpore belli, pro pa ce, pro vitánda mortalitate, pro iter agéntibus, et pro infirmis.

6 Nigro colore utitur Féria VI in Parasceve, et in ómnibus Officiis et in Missis Defunctorum.

XIX - De Qualitate Paramentorum

IN Offício Missæ, Célebrans semper utitur Planeta super Albam.

2 Si autem, sit Episcopus, sive Abbas habens usum Mitræ et Baculi ac ceterorum Pontificalium, et solemniter celebret, super Dalmaticam et Tunicellam.

3 Pluviáli utitur in Processiónibus, et Benedictiónibus quæ fiunt in Altári. Item in Offício Laudum et Vesperarum, quando solemniter dicúntur. Eódem utitur Assistens Celebranti in Missa Pontificali. Item quando Célebrans post Missam Defunctorum facit in fine Absolutiónem.

4 Cum Célebrans utitur Pluviáli, semper deponit Manipulum, et ubi Pluviále haberi non potest, in Benedictiónibus quæ fiunt in Altári, Célebrans stat sine Planeta cum Alba et Stola.

5 Dalmatica et Tunicella utúntur Diáconus et Subdiáconus in Missa solémni, et Processiónibus, et Benedictiónibus, quando Sacerdoti ministrant.

6 In diébus vero jejuniorum (prætérquam in Vigíliis Sanctórum), et in Domínicis et Fériis Advéntus et Quadragesimæ, ac in Vigília Pentecóstes ante Missam (excéptis Domínica Gaudéte, e tiam si ejus Missa infra Hebdómadam repetátur, et Domínica Lætáre, Vigília Nativitátis Dómini, Sábbato Sancto in benedictióne Cerei et in Missa, ac in Quatuor Tempóribus Pentecóstes), item in benedictióne Candelarum et Processióne in die Purificatiónis B. Mariæ, et in benedictióne Cínerum, ac benedictióne Palmarum et Processióne: in Cathedrálibus et præcipuis Ecclesiis utúntur Planetis plicatis ante pectus: quam Planetam Diáconus dimittit cum lecturus est Evangélium, eaque tunc super sinistrum humerum super Stolam complicátur: aut ponitur aliud genus Stolæ latioris in modum Planetæ plicatæ; et facta Communióne resumit Planetam, ut prius. Simíliter Subdiáconus dimittit eam cum lecturus est Epístolam, quam legit in Alba, et ea finita, osculataque Celebrantis manu, Planetam resumit, ut prius.

7 In minóribus autem Ecclesiis, prædictis diébus jejuniorum Alba tantum amicti ministrant: Subdiáconus cum Manipulo, Diáconus étiam cum Stola ab humero sinistro pendente sub dexterum.

XX - De Præ paratióne Altáris, et Ornaméntum ejus

ALTÁRE, in quo sacrosanctum Missæ sacrificium celebrandum est, debet esse lapideum, et ab Episcopo, sive ab Abbate facultatem a Sede Apostolica habente, consecrátum; vel saltem ara lapidea, simíliter ab Episcopo, vel Abbate, ut supra, consecrata, in eo inserta, quæ tam ampla sit, ut Hóstiam et majórem partem Calicis capiat. Hoc Altáre operiátur tribus mappis seu tobaleis mundis, ab Episcopo vel alio habente potestatem benedictis, superiori saltem oblonga, quæ usque ad terram pertingat, duabus áliis brevióribus, vel una duplicata. Pallio quoque ornetur colóris, quoad fíeri potest, diei Festo vel Offício convenientis. Super Altáre collocetur Crux in médio, et Candelabra saltem duo cum candelis accensis hinc et inde in utroque ejus latére. Ad Crucis pedem ponátur Tabella Secretarum appellata. In cornu Epístolæ cussinus supponendus Missali: et ab eadem parte Epístolæ paretur cereus ad elevatiónem Sacraménti accendendus, parva campanula, ampullæ vitreæ vini et aquæ cum pelvicula et manutergio mundo, in fenestella seu in parva mensa ad hæc præparata. Super Altáre nihil omnino ponátur, quod ad Missæ sacrificium vel ipsíus Altáris ornátum non pertineat.



1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət