Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə13/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   128

DE DEFECTIBUS IN CELEBRATIÓNE MISSARUM OCCURRÉNTIBUS


I

SACÉRDOS celebratúrus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacraméntum Eucharistiæ conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiæ consecrandæ, et ex parte formæ adhibéndæ, et ex parte Minístri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scílicet materia débita, forma cum intentióne, et Ordo Sacerdotalis in conficiénte, non conficitur Sacraméntum. Et his exsisténtibus, quibuscumque áliis deficiéntibus, verita s adest Sacraménti. Alii vero sunt defectus, qui in Missæ celebratióne occurréntes, etsi veritatem Sacraménti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.

II - De defectibus Materiæ

DEFECTUS ex parte materiæ possunt contingere, si aliquid desit ex iis quæ ad ipsam requirúntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite: et ut hujusmodi materia consecránda, in actu consecratiónis, sit coram Sacerdote.

III - De defectu Panis

SI panis non sit triticeus, vel, s i triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacraméntum.

2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillatiónis, dubium est an conficiátur.

3 Si cœperit corrumpi, sed non sit corruptus; simíliter si non sit azymus, secúndum morem Ecclésiæ Latinæ, conficitur, sed conficiens graviter peccat.

4 Si Célebrans ante consecratiónem advertit Hóstiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa Hóstia, áliam ponat, et facta oblatióne, saltem mente concepta, prosequátur ab eo loco ubi desivit.

5 Si id adverterit post consecratiónem, étiam post illíus Hóstiæ sumptiónem, posita ália, faciat oblatiónem, ut supra, et a consecratióne incipiat, scílicet ab illis verbis: Qui prídie quam paterétur; et illam priorem si non sumpsit, sumat post sumptiónem Corporis et Sanguinis, vel álii sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia præceptum d e perfectióne Sacraménti, majóris est ponderis, quam quod a jejunis sumátur.

6 Quod si hoc contingat post sumptiónem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatióne, ut supra, Sacérdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui prídie; ac statim sumat utrumque, et prosequátur Missam, ne Sacraméntum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.

7 Si Hóstia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui prídie quam paterétur, facta ejus prius oblatióne, ut supra.

IV - De defectu Vini

SI vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non maturis expressum, vel ei admixtum tantum aquæ, ut vinum sit corruptum; non conficitur Sacraméntum.

2 Si vinum cœperit acescere, vel corrumpi, vel fúerit aliquantulum acre, vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fúerit admixta aqua, vel fúerit admixta aqua rosacea seu alteri us distillatiónis, conficitur Sacraméntum, sed conficiens graviter peccat.

3 Si Célebrans ante consecratiónem Sanguinis, quamvis post consecratiónem Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in Cálice; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatióne, ut supra, consecrare: incipiendo ab illis verbis: Símili modo, etc.

4 Si post verba consecratiónis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam; deposita aqua in áliquod vas, íterum vinum cum aqua ponat in Calice, et consecret, resumendo a verbis prædictis: Símili modo, etc.

5 Si hoc advertat post sumptiónem Corporis, vel hujusmodi aquæ, apponat áliam Hóstiam íterum consecrandam, et vinum cum aqua in Cálice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus. Vel, si Missa celebrétur in loco publico, ubi plures adsint, ad evitandum scandalum poterit apponere vinum cum aqua, et facta oblatióne ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera.

6 Si quis percipiat ante consecratiónem, vel post consecratiónem, totum vinum esse acetum, vel álias corruptum: idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in Cálice.

7 Si autem Célebrans ante consecratiónem Calicis advertat, non fuisse appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba consecratiónis. Si id advertat post consecratiónem Calicis: nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacraménti.

8 Si materia quæ esset apponénda, ratióne defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante consecratiónem Corporis, ulterius procedi non debet: si post consecratiónem Corporis, aut étiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera jam consecrata: tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvénda, ita tamen, ut prætermittántur verba et signa, quæ pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectándo aliquamdiu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum.

V - De defectibus Formæ

DEFECTUS ex parte formæ possunt contingere, si aliquid desit ex iis quæ ad integritatem verborum in ipsa consecratióne requirúntur. Verba autem consecratiónis, quæ sunt forma hujus Sacraménti, sunt hæc: Hoc est enim Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sánguinis mei, novi et ætérni testaménti: mystérium fídei: qui pro vobis et pro multis effundétur in remissiónem peccatórum. Si quis autem aliquid diminueret, vel immutaret de forma consecratiónis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatióne verba idem non significarent, non conficeret Sa craméntum. Si vero aliquid adderet, quod significatiónem non mutaret, conficeret quidem, sed gravissime peccaret.

2 Si Célebrans non recordetur se dixisse ea quæ in consecratióne communiter dicúntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omississe aliquid eorum quæ sunt de necessitate Sacraménti, id est, formam consecratiónis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequátur per órdinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse: iteret formam saltem su b tacita conditióne. Si autem non sunt de necessitate Sacraménti, non resumat, sed procedat ulterius.

VI - De defectibus Minístri

DEFECTUS ex parte Minístri possunt contingere quoad ea quæ in ipso requirúntur. Hæc autem sunt: In primis intentio, deínde dispositio animæ, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quæ in ipso possunt occurrere.

VII - De defectu Intentiónis

SI quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si áliquæ Hóstiæ ex oblivione remaneant in Altári, vel áliqua pars vini, vel áliqua Hóstia lateat, cum non intendat consecrare nisi quæ videt: item si quis habeat coram se undecim Hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit: in his cásibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat: nam tunc omnes erunt consecratæ: atque ideo quilibet Sacérdos talem semper intentiónem habere deberet, scílicet consecrandi eas omnes quas ante se ad consecrandum positas habet.

2 Si Sacérdos putans se tenere unam Hóstiam, post consecratiónem invénerit fuisse duas simul junctas, in sumptióne sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptiónem Corporis et Sanguinis aut étiam post ablutiónem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvæ sint sive magnæ, quia ad idem sacrificium spectant.

3 Si vero relicta sit Hóstia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum áliis reponat: si hoc fíeri nequit, sequénti Sacerdoti ibi celebraturo, in Altári supra Corporále decenter opertam, sumendam una cum altera quam est consecratúrus, relinquat: vel, si neutrum horum fíeri possit, in ipso Cálice seu Patena decenter conservet, quoúsque vel in Tabernaculo reponátur, vel ab altero sumátur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet sumere.

4 Si intentio non sit actualis in ipsa consecratióne propter evagatiónem mentis, sed virtualis, cum accedens ad Altáre intendat facere quod facit Ecclesia, conficitur Sacraméntum, etsi curare debet Sacérdos, ut étiam actualem intentiónem adhibeat.

VIII - De defectibus Dispositiónis Animæ

SI quis suspensus, excommunicatus, degradatus, irregularis, vel álias canonice impeditus celebret, conficit quidem Sacramentu m, sed gravissime peccat, tam propter Communiónem, quam indigne sumit, quam propter exsecutiónem Ordinum, quæ sibi erat interdicta.

2 Si quis habens copiam Confessóris celebret in peccato mortali, graviter peccat.

3 Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessóris, in peccato mortali absque contritióne celebret, graviter peccat. Secus, si conterátur: debet tamen, cum primum poterit, confiteri.

4 Si in ipsa celebratióne Missæ Sacérdos recordetur, se esse in peccato mortali, conterátur cum proposito confitendi, et satisfaciendi.

5 Si recordetur, se esse excommunicátum, vel suspensum, aut locum esse interdictum, simíliter conterátur cum proposito petendi absolutiónem. Ante consecratiónem autem in supradictis cásibus, si non timetur scandalum, debet Missam incoeptam deserere.

IX - De defectus Dispositiónis Corporis

SI quis non est jejunus post mediam noctem, non potest communicare nec celebrare, salvis cásibus a jure admissis, juxta Constitutiónem Apostolicam « Christus Dominus », die 6 Januárii 1953.

2 Si autem ante mediam noctem cibum aut potum sumpserit, etiamsi postmodum non dormierit, nec sit digestus, non peccat: sed ob perturbatiónem mentis, ex qua devotio tollitur, consulitur aliquándo abstinendum.

3 Si reliquiæ cibi remanéntes in ore transglutiántur, non impediunt Communiónem, cum non transglutiántur per modum cibi, sed per modum salivæ.

4 Si plures Missas in una die contínuo celebret, in unaquaque Missa abluat digitos in aliquo vase mundo, et in último tantum percipiat purificatiónem. Si plures Missas in una die cum intermissione celebret, potest in prióribus Missis, duas ablutiónes a rúbricis præscriptas sumere, sed tantum adhibita aqua.

Si vero Sacérdos, qui bis vel ter Missam celebrare debet, per inadvertentiam vinum quoque in ablutióne sumat, non vetátur quominus secúndam et tértiam Missam celebret.

5 Si præcesserit pollutio nocturna, quæ causata fúerit ex præcedénti cogitatióne, quæ sit peccátum mortale, vel evénerit propter nimiam crapulam, abstinendum est a Communióne et celebratióne, nisi aliud Confessario vide átur. Si dubium est, an in præcedénti cogitatióne fúerit peccátum mortale, consulitur abstinendum, extra tamen casus necessitatis. Si autem certum est, non fuisse in illa cogitatióne peccátum mortale, vel nullam fuisse cogitatiónem, sed evenisse ex natural i causa aut ex diabolica illusione, potest communicare et celebrare, nisi ex illa corporis commotióne tanta evénerit perturbátio mentis, ut abstinendum videátur.

X - De defectibus in Ministerio ipso occurréntibus

POSSUNT étiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit: ut, si celebrétur in loco non sacro, vel non deputato ab Episcopo, vel in Altári non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora ante auroram ad unam horam post meridiem communiter; si Célebrans saltem Matutinum cum Laudibus non dixerit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotálibus; si vestes sacerdotales et mappæ non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habente potestatem benedictæ; si non adsit Clericus, vel álius deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier; si non adsit Calix cum Patena convenien s, cujus cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non ærea vel vitrea; si Corporalia non sint munda, quæ debent esse ex lino, nec serico in médio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habente potestatem benedícta, ut étiam superius dictum est: si celebret capite cooperto sine dispensatióne: si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.

2 Si, Sacerdote celebránte, violetur Ecclesia ante Canonem, dimittátur Missa: si post Canonem, non dimittátur. Si timeátur incursus hostium, vel alluviónis, vel ruina loci ubi celebrátur, ante consecratiónem dimittátur Missa; post consecratiónem vero Sacérdos accelerare poterit sumptiónem Sacraménti, omíssis ómnibus áliis.

3 Si Sacérdos ante consecratiónem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriátur, prætermíttitur Missa. Si post consecratiónem Corporis tantum, ante consecratiónem Sanguinis, vel utroque consecrato id accidit, Missa per alium Sacerdotem expleátur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis étiam per non jejunum. Si autem non obierit, sed fúerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit ália Hóstia consecrata, Sacérdos qui Missam supplet, dividat Hóstiam, et unam partem præbeat infirmo, áliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma C orporis obiit Sacérdos, quia non est facta consecrátio, non est necesse ut Missa per alium suppleátur. Si vero obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequátur Missam, et super eumdem Cálicem repetat integram formam ab eo loco: Símili modo, postquam cenátum est; vel posset super alium Cálicem præparátum integram formam proferre, et Hóstiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se consecrátum sumere, ac deínde Cálicem relictum semiconsecrátum.

4 Si quis extra hujusmodi casus necessitatis integra Sacraménta non sumpserit, gravissime peccat.

5 Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in Cálicem ante consecratiónem, projiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Cálicem, misceat parum aquæ, offerat, ut supra, et prosequátur Missam: si pos t consecratiónem ceciderit musca aut aliquid ejusmodi, et fiat nausea Sacerdoti, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio hujusmodi in sacrarium projiciátur. Si autem non fúerit ei nausea nec ullum periculum timeat, su mat cum Sánguine.

6 Si aliquid venenosum ceciderit in Cálicem, vel quod provocaret vomitum, vinum consecrátum reponendum est in alio Cálice, et aliud vinum cum aqua apponendum denuo consecrandum; et, finita Missa, Sanguis repositus in panno lineo, vel stup pa tamdiu servetur, donec species vini fúerint desiccatæ, et tunc stuppa comburátur, et combustio in sacrarium projiciátur.

7 Si aliquid venenátum contigerit Hóstiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo, loco separato, donec species corrumpántur, et corruptæ deínde mittántur in sacrarium.

8 Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Cálice, digito ad labium Calicis eam adducat, et sumat ante purificatiónem, vel infundat vinum, et sumat.

9 Si Hóstia ante consecratiónem inveniátur fracta, nisi pópulo evidenter appareat, talis Hóstia consecretur: si autem scandalum pópulo esse possit, ália accipiátur et offerátur: quod si illíus Hóstiæ jam erat facta oblátio, eam post ablutiónem sumat. Quod si ante oblatiónem Hóstia appareat confracta, accipiátur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fíeri poterit.

10 Si propter frigus, vel negligentiam Hóstia consecrata dilabátur in Cálicem, propterea nihil est reiterandum; sed Sacérdos Missam prosequátur, faciendo cæremonias et signa consueta cum residua parte Hóstiæ quæ non est madefacta Sánguine, si cómmode potest. Si vero tota fúerit madefacta, non extrahat eam, sed ómnia dicat, omittendo signa, et sumat páriter Corpus et Sanguinem, signans se cum Cálice, et dicens: Corpus et Sanguis Dómini nostri, etc.

11 Si in hieme Sanguis congeletur in Cálice, involvátur Calix pannis calefactis: si id non proficeret, ponátur in fervénti aqua prope Altáre, dummodo in Cálicem non intret, donec liquefiat.

12 Si per negligentiam aliquid de Sánguine Christi ceciderit, si quidem super terram seu super tabulam, lingua lambátur, et locus ipse radátur quantum satis est, et abrasio comburátur; cinis vero in sacrarium recondátur. Si vero super lapidem Altáris ceciderit, sorbeat Sacérdos stillam, et locus bene abluátur, et ablutio in sacrarium projiciátur. Si super linteum Altáris et ad aliud linteum stilla pervénerit; si usque ad tertium: linteamina ter abluántur ubi stilla ceciderit, Cálice supposito, et aqua ablutiónis in sacrarium projiciátur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis Sacerdotálibus ceciderit, debet simíliter ablui, et ablutio in sacrarium projici. Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluátur, ut supra.

13 At si contingat totum Sanguinem post consecratiónem effundi, si quidem aliquid vel parum remansit, illud sumátur, et de effuso reliquo Sánguine fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat íterum vinum et aquam, et consecret ab eo loco: Símili modo, postquam cenátum est, etc. facta prius tamen Calicis oblatióne, ut supra.

14 Si Sacérdos evomat Eucharistiam, si species integræ appareant, reverenter sumántur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratæ caute separentur, et in aliquo loco sacro reponan tur, donec corrumpántur, et póstea in sacrarium projiciántur. Quod si species non appareant, comburátur vomitus, et cineres in sacrarium mittántur.

15 Si Hóstia consecrata, vel áliqua ejus particula dilabátur in terram, reverenter accipiátur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum abradátur, et pulvis seu abrasio hujusmodi in sacrarium immittátur. Si ceciderit extra Corporále in mappam, seu alio quovis modo in áliquod linteum, mappa vel linteum hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrari um effundátur.

16 Possunt étiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacérdos ignoret ritus et cæremonias ipsas in eo servandas, de quibus ómnibus in superióribus Rúbricis copiose dictum est.

1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət