Ana səhifə

Rituale romanum 1944


Yüklə 2.47 Mb.
səhifə30/45
tarix25.06.2016
ölçüsü2.47 Mb.
1   ...   26   27   28   29   30   31   32   33   ...   45

CAPUT 26
RITUS BENEDICENDI ET IMPONENDI PRIMARIUM LAPIDEM PRO ECCLESIA ÆDIFICANDA


1. Nulla ecclesia ædificetur sine expresso Ordinarii loci consensu scriptis dato, quem tamen Vicarius Generalis præstare nequit sine mandato speciali.

Si Sacerdos, ejus ædificationis primarium lapidem benedicendi potestatem habens ab Ordinario, ejusmodi functionem peragat, hunc ritum servabit.

2. Pridie quam primarius lapis benedicatur, ligneam Crucem in loco ubi debet esse Altare, figat ipse, vel alius Sacerdos. Sequenti vero die lapis in ecclesisæ fundatione ponendus qui debet esse quadratus, et angularis, benedicatur hoc modo.

3. Sacerdos indutus amictu, alba, cingulo, stola et pluviali albi coloris, adhibitis aliquot Clericis, sal et aquam benedicit, nisi prius in promptu habeat aquam jam benedictam, ordinaria benedictione, ut supra (pag. 127), et interim, dum cantatur a Clericis Antiphona cum Psalmo sequenti, aspergit locum, ubi Crux posita est, aqua benedicta.



Antiphona

Psalmus 83

Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.

Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.

Etenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.

Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.

Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.

Beátus vir, cujus est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.

Etenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.

Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Jacob.

Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:

Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.

Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.

Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.

Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.

Glória Patri.

4. Finito Psalmo, Sacerdos versus ad locum a se aspersum, dicit :

Orémus. Oratio



Dómine Deus, qui licet cælo et terra non capiáris, domum tamen dignáris habére in terris, ubi nomen tuum júgiter invocétur: locum hunc, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti N. (nominando Sanctum vel Sanctam, in cujus honorem ac nomen fundabitur ecclesia), omniúmque Sanctórum intercedéntibus méritis, seréno pietátis tuæ intúitu visita, et per infusiónem grátiæ tuæ ab omni inquinaménto purífica, purificatúmque consérva; et qui dilécti tui David devotiónem in fílii sui Salomónis ópere complevísti, in hoc ópere desidéria nostra perfícere dignéris, effugiántque omnes hinc nequítiæ spirituáles. Per Dóminum.

R. Amen.

5. Postea stans benedicit primarium lapidem, dicens:

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Sit nomen Dómini benedíctum.

R. Ex hoc nunc et usque in sǽculum.

V. Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes.

R. Hic factus est in caput ánguli.

V. Tu es Petrus.

R. Et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Orémus. Oratio



Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui es verus omnípotens Deus, splendor, et imágo ætérni Patris, et vita ætérna: qui es lapis anguláris de monte sine mánibus abscíssus, et immutábile fundaméntum: hunc lápidem collocándum in tuo nómine confírma; et tu, qui es princípium et finis, in quo princípio Deus Pater ab inítio cuncta creávit, sis, quǽsumus, princípium, et increméntum, et consummátio ipsíus óperis, quod debet ad laudem et glóriam tui nóminis inchoári: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

6. Tunc aspergit lapidem ipsum aqua benedicta, et, accepto cultro, per singulas partes sculpit in eo signum crucis, dicens:

In nómine Pa † tris, et Fí † lii, et Spíritus † Sancti.

R. Amen.

Quo facto dicit:

Orémus. Oratio

Béne † dic, Dómine, creatúram istam lápidis, et præsta per invocatiónem sancti tui nóminis: ut, quicúmque ad hanc ecclésiam ædificándam pura mente auxílium déderint, córporis sanitátem, et ánimæ medélam percípiant. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

7. Postea dicantur Litaniæ ordinariæ (pag. 74) sine Orationibus in fine positis: quibus dictis, parato cæmento, et cæmentario assistente, Sacerdos inchoat, Clericis prosequentibus, Antiphonam:

Antiphona

Psalmus 126

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.

Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.

Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri.

8. Quo dicto, Sacerdos stans ponit ipsum primarium lapidem in fundamento, vel saltem ilium tangit, dicens:

In fide Jesu Christi collocámus lápidem istum primárium in hoc fundaménto, in nómine Pa † tris, et Fí † lii, et Spíritus † Sancti: ut vígeat vera fides hic, et timor Dei, fratérnaque diléctio; et sit hic locus destinátus oratióni, et ad invocándum, et laudándum nomen ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

9. Interim cæmentarius aptat ipsum lapidem cum cæmento: postea Sacerdos spargit super lapidem aquam benedictam, dicens:

Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Deinde dicitur totus Psalmus Miserére mei, Deus (pag. 72), cum G1ória Patri.

Quo dicto, Sacerdos spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta: si vero non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta ecclesiæ designata, hoc modo. Incipiens aspergere, inchoat, Clero prosequente, Antiphonam:
Psalmus 86

Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.

Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.

Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.

Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?

Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.

Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.

Glória Patri.

10. Interim aspergendo procedit usque ad fundamenta aperta, sou designata, et repetita Antiphona a Clero, Sacerdos stans dicit: Orémus.

Ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

Sacerdos: Oratio

Omnípotens et miséricors Deus, qui Sacerdótibus tuis tantam præ céteris grátiam contulísti, ut quidquid in tuo nómine digne, perfectéque ab eis ágitur, a te fíeri credátur: quǽsumus imménsam cleméntiam tuam; ut, quidquid modo visitatúri sumus, vísites, et quidquid benedictúri sumus, bene † dícas: sitque ad nostræ humilitátis intróitum, Sanctórum tuórum méritis, fuga dǽmonum, Angeli pacis ingréssus. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.



Deus, qui ex ómnium cohabitatióne Sanctórum ætérnum majestáti tuæ condis habitáculum: da ædificatióni tuæ increménta cæléstia; ut, quod te jubénte fundátur, te largiénte perficiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.


1   ...   26   27   28   29   30   31   32   33   ...   45


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət