Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə29/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   25   26   27   28   29   30   31   32   ...   128

FÉRIA SEXTA QUATUOR TÉMPORUM QUADRAGÉSIMÆ


Simplex

Státio ad Ss. duódecim Apóstolos


Intróitus Ps. 24, 17 et 18

DE necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri.

Orátio

ESTO, Dómine, propítius plebi tuæ: et, quam tibi facis esse devótam, benígno réfove miserátus auxílio. Per Dóminum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut supra. (Vide post benedictiónem cínerum.)

Léctio Ezechiélis Prophétæ.

Ezech. 18, 20-28

HÆC dicit Dóminus Deus: Anima, quæ peccáverit, ipsa moriétur: fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii: justítia justi super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum. Si autem ímpius égerit pœniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit judícium et justítiam: vita vivet, et non moriétur. Ómnium iniquitátum ejus, quas operátus est, non recordábor: in justítia sua, quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis, et vivat? Si autem avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes justítiæ ejus, quas fécerat, non recordabúntur: in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: Non est æqua via Dómini. Audíte ergo domus Israël: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem, moriétur in eis: in injustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit judícium et justítiam: ipse ánimam suam vivificábit. Consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas operátus est, vita vivet, et non moriétur, ait Dóminus omnípotens.

Graduále Ps. 85, 2 et 6 Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. V/. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam.

Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genufléctitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 5, 1-15

IN illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi, trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovísset quia jam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri? Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula. Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Dicébant ergo Judǽi illi qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum, et ámbula. Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum et ámbula? Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat. Abiit ille homo, et nuntiávit Judǽis, quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

Offertórium Ps. 102, 2 et 5 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus: et renovábitur, sicut áquilæ, juvéntus tua.

Secréta

SÚSCIPE, quǽsumus, Dómine, múnera nostris obláta servítiis: et tua propítius dona sanctífica. Per Dóminum.

Præfátio de Quadragésima.

Commúnio Ps. 6, 11 Erubéscant, et conturbéntur omnes inimíci mei: avertántur retrórsum, et erubéscant valde velóciter.

Postcommúnio

PER hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.

Super pópulum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Orátio


EXÁUDI nos, miséricors Deus: et méntibus nostris grátiæ tuæ lumen osténde. Per Dóminum.


SÁBBATO QUATUOR TÉMPORUM QUADRAGÉSIMÆ


Simplex

Státio ad S. Petrum


Intróitus Ps. 87, 3

INTRET orátio mea in conspéctu tuo: inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine. Ps. ibid., 2 Dómine, Deus salútis meæ: in die clamávi, et nocte coram te. V/. Glória Patri.

Post Kýrie, eléison, dícitur: Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Orátio

PÓPULUM tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: atque ab eo flagélla tuæ iracúndiæ cleménter avérte. Per Dóminum.



Léctio libri Deuteronómii.

Deut. 26, 12-19

IN diébus illis: Locútus est Móyses ad pópulum, dicens: Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: Abstuli quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud levítæ, et ádvenæ, et pupíllo, ac víduæ, sicut jussísti mihi: non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui. Obedívi voci Dómini Dei mei, et feci ómnia sicut præcepísti mihi. Réspice de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo, et bénedic pópulo tuo Israël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut jurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti. Hódie Dóminus Deus tuus præcépit tibi, ut fácias mandáta hæc atque judícia: et custódias, et ímpleas ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua. Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis ejus, et custódias cærimónias illíus, et mandáta atque judícia, et obédias ejus império. Et Dóminus elégit te hódie, ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta illíus: et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus, quas creávit in laudem, et nomen, et glóriam suam: ut sis pópulus sanctus Dómini Dei tui, sicut locútus est.

Graduále Ps. 78, 9 et 10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Orátio

PROTÉCTOR noster áspice, Deus: ut, qui malórum nostrórum póndere prémimur, percépta misericórdia, líbera tibi mente famulémur. Per Dóminum.



Léctio libri Deuteronómii.

Deut. 11, 22-25

IN diébus illis: Dixit Móyses fíliis Israël: Si custodiéritis mandáta, quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, adhæréntes ei, dispérdet Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ majóres et fortióres vobis sunt. Omnis locus quem calcáverit pes vester, vester erit. A desérto, et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare Occidentále, erunt términi vestri. Nullus stabit contra vos: terrórem vestrum et formídinem dabit Dóminus Deus vester super omnem terram, quam calcatúri estis, sicut locútus est vobis Dóminus Deus vester.

Graduále Ps. 83, 10 et 9 Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos. V/. Dómine Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Orátio

ADÉSTO, quǽsumus, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut esse, te largiénte, mereámur et inter próspera húmiles, et inter advérsa secúri. Per Dóminum.



Léctio libri Machabæórum.

2 Mach. 1, 23-26 et 27

IN diébus illis: Oratiónem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium. Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine, Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus es bonus rex, solus præstans, solus justus, et omnípotens, et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo, qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos: áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam, et sanctífica: ut sciant gentes, quia tu es Deus noster.

Graduále Ps. 89, 13 et 1 Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V/. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Orátio

PRECES pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória misericórditer liberémur. Per Dóminum.



Léctio libri Sapiéntiæ.

Eccli. 36, 1-10

MISERÉRE nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: et immítte timórem tuum super gentes, quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Alleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Innova signa, et immúta mirabília. Glorífica manum, et bráchium dextrum. Excita furórem, et effúnde iram. Tolle adversárium, et afflíge inimícum. Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua, Dómine, Deus noster.

Graduále Ps. 140, 2 Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. V/. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Orátio

ACTIÓNES nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Dóminum.



Léctio Daniélis Prophétæ.

Dan. 3, 47-51

IN diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldǽis minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:

Hic non respondétur Deo grátias.

Hymnus Dan. ibid., 52-56

BENEDÍCTUS es, Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula.

Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.

Benedícant te cæli, terra, mare et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in sǽcula.

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Hic dícitur V/. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

Orémus. Orátio

DEUS, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut supra. (Vide post benedictiónem cínerum.)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

1 Thess. 5, 14-23

FRATRES: Rogámus vos, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, patiéntes estóte ad omnes. Vidéte ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes. Semper gaudéte. Sine intermissióne oráte. In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis. Spíritum nolíte exstínguere. Prophetías nolíte spérnere. Omnia autem probáte: quod bonum est tenéte. Ab omni spécie mala abstinéte vos. Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.

Tractus Ps. 116, 1-2 Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. V/. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 17, 1-9

IN illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt, nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Offertórium Ps. 87, 2-3 Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi, et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Secréta


PRÆSÉNTIBUS sacrifíciis, quǽsumus, Dómine, jejúnia nostra sanctífica: ut, quod observántia nostra profitétur extrínsecus, intérius operétur. Per Dóminum.

Præfátio de Quadragésima.

Commúnio Ps. 7, 2 Dómine Deus meus, in te sperávi: líbera me ab ómnibus persequéntibus me, et éripe me.

Postcommúnio

SANCTIFICATIÓNIBUS tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant. Per Dóminum.

Super pópulum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Orátio

FIDÉLES tuos, Deus, benedíctio desideráta confírmet: quæ eos, et a tua voluntáte numquam fáciat discrepáre, et tuis semper indúlgeat benefíciis gratulári. Per Dóminum.




1   ...   25   26   27   28   29   30   31   32   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət