Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə19/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   15   16   17   18   19   20   21   22   ...   128

IN EPIPHANÍA DÓMINI


Duplex I classis cum Octáva privilegiáta II Ordinis

Státio ad S. Petrum


Intróitus Mal. 3, 1; 1 Par. 29, 12

ECCE advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus, et potéstas, et impérium. Ps. 71, 1 Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúmdem Dóminum.



Léctio Isaíæ Prophétæ.

Isai. 60, 1-6

SURGE, illumináre Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce ténebræ opérient terram, et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis, et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.

Graduále Ibid. 6 et 1 Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. V/. Surge, et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est.

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 2, 2 Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 2, 1-12

CUM natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosólymam, dicéntes: Ubi est qui natus est rex Judæórum? Vídimus enim stellam ejus in Oriénte, et vénimus adoráre eum. Audiens autem Heródes rex, turbátus est, et omnis Jerosólyma cum illo. Et cóngregans omnes príncipes sacerdótum, et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis, ubi Christus nascerétur. At illi dixérunt ei: In Béthlehem Judæ: sic enim scriptum est per Prophétam: Et tu Béthlehem terra Juda, nequáquam mínima es in princípibus Juda: ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël. Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis: et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. Qui cum audíssent regem, abiérunt. Et ecce stella, quam víderant in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens, staret supra, ubi erat puer. Vidéntes autem stellam, gavísi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre ejus, (hic genufléctitur) et procidéntes adoravérunt eum. Et apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham. Et respónso accépto in somnis, ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam.

Credo.

Offertórium Ps. 71, 10-11 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.



Secréta

ECCLÉSIÆ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére: quibus non jam aurum, thus et myrrha profértur; sed quod eísdem munéribus declarátur, immolátur, et súmitur, Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat.

Præfátio et Communicántes própria: quæ dicúntur per totam Octávam, juxta Rúbricas.

Commúnio Matth. 2, 2 Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.

Postcommúnio

PRÆSTA, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ solémni celebrámus offício, purificátæ mentis intelligéntia consequámur. Per Dóminum.



Infra Octávam Missa dícitur ut in Festo, ádditis Oratiónibus pro diversitáte Témporum assignátis, 2a de S. María Deus, qui de salútis, 3a contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa.
Domínica infra Octávam Epiphaníæ

SANCTÆ FAMÍLIÆ JESU, MARÍÆ, JOSEPH


Duplex majus
Intróitus Prov. 23, 24 et 25

EXSÚLTAT gáudio pater Justi, gáudeat Pater tuus et Mater tua, et exsúltet quæ génuit te. Ps. 83, 2-3 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V/. Glória Patri.

Orátio

DÓMINE Jesu Christe, qui Maríæ et Joseph súbditus, domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cónsequi sempitérnum: Qui vivis.



Et fit Commemorátio Domínicæ infra Octávam Epiphaníæ.

Orátio


VOTA, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cælésti pietáte proséquere; ut et quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda quæ víderint, convaléscant. (Per Dóminum.)

Deínde Commemorátio Octávæ.

Orátio

DEUS, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúmdem Dóminum.



Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Col. 3, 12-17

FRATRES: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo, aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

Graduále Ps. 26, 4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ. V/. Ps. 83, 5 Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te.

Allelúja, allelúja. V/. Isai. 45, 15 Vere tu es Rex abscónditus, Deus Israël Salvátor. Allelúja.

¶ In Missis votívis post Septuagésimam, omíssis Allelúja et Versu sequénti, dícitur

Tractus Hebr. 10, 5 Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi. V/. Ps. 39, 7-8 Holocáustum et pro peccáto non postulásti: tunc dixi: Ecce vénio. V/. Hebr. 10, 7 In cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

Témpore autem Pascháli omíttitur Graduále, et ejus loco dícitur:

Allelúja, allelúja. V/. Prov. 8, 34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Allelúja. V/. Col. 3, 3 Vita nostra est abscóndita cum Christo in Deo. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 2, 42-52

CUM factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia, et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines.

Credo.

Offertórium Luc. 2, 22 Tulérunt Jesum paréntes ejus in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino.



Secréta

PLACATIÓNIS hóstiam offérimus tibi, Dómine, supplíciter deprecántes: ut, per intercessiónem Deíparæ Vírginis cum beáto Joseph, famílias nostras in pace et grátia tua fírmiter constítuas. Per eúmdem Dóminum.



Pro Domínica

Secréta


OBLÁTUM tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper, et múniat. (Per Dóminum.)

Deínde Commemorátio Octávæ.

Secréta

ECCLÉSIÆ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére: quibus non jam aurum, thus et myrrha profértur; sed quod eísdem munéribus declarátur, immolátur, et súmitur, Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat.

Præfátio de Epiphanía.

Infra Octávam tantum étiam Communicántes de eádem Epiphanía.

Commúnio Luc. 2, 51 Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.

Postcommúnio

QUOS cæléstibus réficis sacraméntis, fac, Dómine Jesu, sanctæ Famíliæ tuæ exémpla júgiter imitári: ut, in hora mortis nostræ, occurrénte gloriósa Vírgine Matre tua cum beáto Joseph; per te in ætérna tabernácula récipi mereámur: Qui vivis.

Pro Domínica

Postcommúnio

SÚPPLICES te rogámus, omnípotens Deus: ut quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. (Per Dóminum.)

Deínde Commemorátio Octávæ.

Postcommúnio

PRÆSTA, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ solémni celebrámus offício, purificátæ mentis intelligéntia consequámur. Per Dóminum.



In fine légitur Evangélium S. Joánnis.

Infra Octávam, sícubi hæc fúerit celebránda, et in Missis votívis Sanctæ Famíliæ, pro Oratiónibus juxta diversitátem Témporum assignátis, dícitur 2a Orátio de Spíritu Sancto, 3a contra persecutóres Ecclésiæ, vel pro Papa.

1   ...   15   16   17   18   19   20   21   22   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət