Ana səhifə

Einhardus, Vita Caroli Magni


Yüklə 26.5 Kb.
tarix27.06.2016
ölçüsü26.5 Kb.
Četba k přednášce Latinská literatura středověké Evropy (9. století)
Einhardus, Vita Caroli Magni
Einhardus, Vita Caroli Magni

25. Erat eloquentia copiosus et exuberans poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit. In quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus, Grecam vero melius intellegere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret. Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Brittania Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rethoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur. Temptabat et scribere tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut, cum vacuum tempus esset, manum litteris effigiendis adsuesceret, sed parum successit labor praeposterus ac sero inchoatus.

26. Religionem Christianam, qua ab infantia fuerat inbutus, sanctissime et cum summa pietate coluit, ac propter hoc plurimae pulchritudinis basilicam Aquisgrani exstruxit auroque et argento et luminaribus atque ex aere solido cancellis et ianuis adornavit. Ad cuius structuram cum columnas et marmora aliunde habere non posset. Roma atque Ravenna devehenda curavit. Ecclesiam et mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii tempore, quoad eum valitudo permiserat, inpigre frequentabat, curabatque magnopere, ut omnia quae in ea gerebantur cum qua maxima fierent honestate, aedituos creberrime commonens, ne quid indecens aut sordidum aut inferri aut in ea remanere permitterent. Sacrorum vasorum ex auro et argento vestimentorumque sacerdotalium tantam in ea copiam procuravit, ut in sacrificiis celebrandis ne ianitoribus quidem, qui ultimi ecclesiastici ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse fuisset. Legendi atque psallendi disciplinam diligentissime emendavit. Erat enim utriusque admodum eruditus, quamquam ipse nec publice legeret nec nisi submissim et in commune cantaret.
Dopis Hrabanu Maurovi

(in: Vox Latina III, p. 46, ed. O. Stange/P. Dittrich, Leipzig 1924)

     Reverentissimo Christi famulo Hrabano venerabili abbati E(inhardus) p(eccator).

     Quidam homo vester nomine Gundhartus rogavit nos pro se apud vestram sanctitatem intercedere, ut sine offensione vestra, immo cum gratia vestra sibi liceat iter exercitale, quod praesenti tempore agendum est, omittere ac domi remanere, asserens se ad hanc remansionem magna cogi necessitate pro eo, quod faidosus sit et cum inimicis suis et his, qui vitae eius insidiantur, hoc iter agere non audeat, praesertim cum illo comite, cum quo ire iubetur: quem sibi dicit esse inimicissimum. Ideo rogat, ut eum in tantum periculum vestrae iussionis auctoritas non impellat; sibi curae esse seque providere, ut cum exactore heribanni, si venerit et eum compellaverit, sine vestro labore se pacificet. Non vos rogarem de hac causa, nisi angustias eius atque pericula comperta haberem.

     Opto, ut semper bene valetis.

Walahfried Strabo, De cultura hortorum
XI
      Foeniculum
      (Foeniculum vulgare Miller)

Nec maratri taceatur honor, quod stipite forti


Tollitur, et late ramorum brachia tendit,

Dulce satis gustu dulcem satis addit odorem.


Hoc oculis, quos umbra premit, prodesse locuntur,
Huius item semen foetae cum lacte capellae
Absumptum ventris fertur mollire tumorem
Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi.

Praeterea radix maratri commixta liquori


Lenaeo tussim percepta repellit anhelam.

XVIII
      Menta


      (Mentha aquatica L. et Mentha crispa L.)

Nec mihi defuerit vulgaris copia mentae

Multa per et genera et species diversa coloresque
Et vires. huius quoddam genus utile vocem
Raucisonam claro rursus redhibere canori
Posse putant, eius sucos si fauce vorarit
Ieiuna, quem crebra premens raucedo fatigat.

Est aliud praepingue genus huiusce frutecti,


Quod iam non parvi diffundat germinis umbras,
Celsa ebuli sed more petens a stipite forti
Undique maiores foliorum prorogat alas,
Quis odor alter inest pauloque immitior haustus.

Sed si quis vires speciesque et nomina mentae


Ad plenum memorare potest, sciat ille necesse est,
Aut quot Eritreo volitent in gurgite pisces,
Lemnius aut altum quot in aera Mulcifer ire
Scintillas vastis videat fornacibus Aetnae.






Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət