Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə24/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   20   21   22   23   24   25   26   27   ...   128

DOMÍNICA IN QUINQAGÉSIMA


II classis Semíduplex

Státio ad S. Petrum


Intróitus Ps. 30, 3-4

ESTO mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum, et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me. Ps. ibid., 2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me, et éripe me. V/. Glória Patri.

Orátio

PRECES nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi. Per Dóminum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut post diem 29 Decémbris, vel post Domínicam III post Epiphaníam.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 13, 1-13

FRATRES: Si linguis hóminum loquar, et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens. Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest. Cáritas pátiens est, benígna est: Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. Cáritas numquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.

Graduále Ps. 76, 15 et 16 Tu es Deus qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam. V/. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israël et Joseph.

Tractus Ps. 99, 1-2 Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. V/. Intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: scitóte, quod Dóminus ipse est Deus. V/. Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.



Quando in Fériis resúmitur Missa Domínicæ, non dícitur Tractus, sed tantum Graduále.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 18, 31-43

IN illo témpore: Assúmpsit Jesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia, quæ scripta sunt per prophétas de Fílio hóminis. Tradétur enim Géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intelligébant quæ dicebántur. Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat quid hoc esset. Dixérunt autem ei, quod Jesus Nazarénus transíret. Et clamávit, dicens: Jesu, fili David, miserére mei. Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Stans autem Jesus, jussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. Et Jesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur illum, magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Credo.

Offertórium Ps. 118, 12-13 Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: in lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui.



Secréta

HÆC hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum.

Præfátio de Ssma Trinitáte.

Commúnio Ps. 77, 29-30 Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desidério suo.

Postcommúnio

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

V/. Benedicámus Dómino.

R/. Deo grátias.


FÉRIA QUARTA CÍNERUM


Privilegiáta Simplex

AD BENEDICTIÓNEM CÍNERUM


Ante Missam benedicúntur cíneres facti de ramis olivárum, sive aliárum árborum, præcedénti anno benedíctis, hoc modo:

In choro, dicta Nona, Sacérdos indútus Pluviáli violáceo, vel sine Cásula, cum Minístris simíliter indútis, procédit ad benedicéndum cíneres in vase áliquo super Altári pósitos. Et primo cantátur a choro sequens Antiphóna:

Psalm. 68, 17

EXÁUDI nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine. Ps. ibid., 2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. V/. Glória Patri.

Repétitur Exáudi nos.

Deínde Sacérdos in cornu Epístolæ, non vertens se ad pópulum, mánibus junctis (quod servátur étiam in Oratiónibus ómnium benedictiónum quoad manus junctas) dicit:

V/. Dóminus vobíscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Orátio

OMNÍPOTENS sempitérne Deus, parce pœniténtibus, propitiáre supplicántibus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui bene+dícat, et sanctí+ficet hos cíneres, ut sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humíliter implorántibus, ac semetípsos pro consciéntia delictórum suórum accusántibus, ante conspéctum divínæ cleméntiæ tuæ facínora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietátem tuam supplíciter obnixéque flagitántibus: et præsta per invocatiónem sanctíssimi nóminis tui; ut, quicúmque per eos aspérsi fúerint, pro redemptióne peccatórum suórum, córporis sanitátem, et ánimæ tutélam percípiant. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

Orémus. Orátio

DEUS, qui non mortem, sed pœniténtiam desíderas peccatórum: fragilitátem conditiónis humánæ benigníssime réspice; et hos cíneres, quos causa proferéndæ humilitátis, atque promeréndæ véniæ, capítibus nostris impóni decérnimus, bene+dícere pro tua pietáte dignáre: ut, qui nos cínerem esse, et ob pravitátis nostræ deméritum in púlverem reversúros cognóscimus; peccatórum ómnium véniam, et prǽmia pœniténtibus repromíssa, misericórditer cónsequi mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

Orémus. Orátio

DEUS, qui humiliatióne flécteris, et satisfactióne placáris: aurem tuæ pietátis inclína précibus nostris; et capítibus servórum tuórum, horum cínerum aspersióne contáctis, effúnde propítius grátiam tuæ benedictiónis: ut eos et spíritu compunctiónis répleas, et quæ juste postuláverint, efficáciter tríbuas; et concéssa perpétuo stabilíta, et intácta manére decérnas. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

Orémus. Orátio

OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui Ninivítis in cínere et cilício pœniténtibus, indulgéntiæ tuæ remédia præstitísti: concéde propítius; ut sic eos imitémur hábitu, quátenus véniæ prosequámur obténtu. Per Dóminum.



Póstea Célebrans, impósito incénso in thuríbulo, ter aspérgit cíneres aqua benedícta, dicéndo sine cantu et sine Psalmo

Apérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Et ter ádolet incénso.

Deínde dignior Sacérdos ex Clero accédens ad Altáre, impónit cíneres Celebránti non genufléxo. Si vero non adsit álius Sacérdos, ípsemet Célebrans, ad Altáre convérsus, sibi ipsi cíneres impónit in cápite, nihil dicens, et cantátur statim a choro

Antiphóna Joël. 2, 13

IMMUTÉMUR hábitu, in cínere et cilício: jejunémus, et plorémus ante Dóminum: quia multum miséricors est dimíttere peccáta nostra Deus noster.

Alia Antiph. Ibid. 17 et Esther 13, 17 Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne claudas ora canéntium te, Dómine.

Séquitur Responsórium

Esther 13; Joël 2 Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne súbito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pœniténtiæ, et inveníre non possímus. ¶ Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi. V/. Ps. 78, 9 Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos. Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi. V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi.

Sacérdos vero, dum cantántur Antiphónæ et Responsórium, detécto cápite, primo impónit cíneres dignióri Sacerdóti, a quo ipse accépit, deínde Minístris parátis, génibus flexis coram Altári, dicens:

Genes. 3, 19 Meménto, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris.



Póstea véniunt álii, primo Clerus per órdinem, deínde pópulus: et génibus flexis ante Altáre, singulátim recípiunt cíneres a Sacerdóte, ut dictum est de Minístris. Compléta cínerum impositióne, Sacérdos dicit:

V/. Dóminus vobíscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus.


CONCÉDE nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre jejúniis: ut contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.



Deínde dícitur Missa.

Ab hac die usque ad Sábbatum infra Hebdómadam IV Quadragésimæ inclusíve, quando dicéndæ fúerint, juxta Rúbricas, Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, excéptis Missis de beáta María Vírgine et iis in quibus de eádem fit Commemorátio, et excéptis páriter Missa votíva de Omnibus Sanctis et Vigíliis, erunt sequéntes, nempe 2a ad poscénda suffrágia Sanctórum, A cunctis, 3a pro vivis et defúnctis, Omnípotens. Et in eádem Oratióne A cunctis, sicut et in ejus Postcommunióne, ad litteram N. exprímitur nomen Tituláris própriæ Ecclésiæ, dúmmodo Títulus non sit Persona divína, vel Mystérium Dómini, aut de ipso Título non dicátur Missa, aut facta non sit Commemorátio, aut illíus nomen non sit in eádem Oratióne A cunctis expréssum; ac nómina sanctórum Angelórum et sancti Joánnis Baptístæ, si Tituláres fúerint, præponúntur nómini sancti Joseph. In hisce autem ómnibus cásibus omittúntur verba atque beáto N. Si vero Missa, vel Commemorátio fúerint de sancto Joseph, aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratióne et Postcommunióne omittúntur verba quæ eos respíciunt.

In Vigíliis autem per idem Tempus occurréntibus, loco earúmdem Oratiónum, dícitur, juxta Rúbricas, 2a Orátio de sancta María, Concéde, 3a contra persecutóres Ecclésiæ vel pro Papa. In Missis tamen de beáta María Vírgine, et in Missis, in quibus de ea facta sit Commemorátio, necnon in Missa votíva de Omnibus Sanctis, loco Oratiónis Concéde, dícitur Orátio de Spíritu Sancto.

AD MISSAM


Státio ad S. Sabínam
Intróitus Sap. 11, 24, 25 et 27

MISERÉRIS ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pœniténtiam et parcens illis: quia tu es Dóminus Deus noster. Ps. 56, 2 Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. V/. Glória Patri.

Orátio

PRÆSTA, Dómine, fidélibus tuis: ut jejuniórum veneránda solémnia, et cóngrua pietáte suscípiant, et secúra devotióne percúrrant. Per Dóminum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut supra. (Vide post benedictiónem cínerum.)

Léctio Joélis Prophétæ.

Joël 2, 12-19

HÆC dicit Dóminus: Convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum Deum vestrum: quia benígnus, et miséricors est, pátiens, et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. Quis scit, si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium, et libámen Dómino Deo vestro? Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte párvulos, et sugéntes úbera: egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. Et respóndit Dóminus, et dixit pópulo suo: Ecce ego mittam vobis fruméntum, et vinum, et óleum, et replebímini eis: et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus: dicit Dóminus omnípotens.

Graduále Ps. 56, 2 et 4 Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. V/. Misit de cælo, et liberávit me, dedit in oppróbrium conculcántes me.

Sequens Tractus dícitur in Missis de Féria II, IV et VI usque ad Fériam II Majóris Hebdómadæ inclusíve, prætérquam Féria IV Quatuor Témporum.

Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genufléctitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 6, 16-21

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus jejunántes. Amen dico vobis, quia recepérunt mercédem suam. Tu autem, cum jejúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus jejúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo, et tínea demolítur: et ubi fures effódiunt et furántur. Thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo: ubi neque ærúgo, neque tínea demolítur; et ubi fures non effódiunt nec furántur. Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum.

Offertórium Ps. 29, 2-3 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.

Secréta

FAC nos, quǽsumus, Dómine, his munéribus offeréndis conveniénter aptári: quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium. Per Dóminum.



Præfátio de Quadragésima; quæ dícitur usque ad Sábbatum ante Domínicam Passiónis inclusíve, juxta Rúbricas.

Commúnio Ps. 1, 2 et 3 Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.

Postcommúnio

PERCÉPTA nobis, Dómine, prǽbeant sacraménta subsídium: ut tibi grata sint nostra jejúnia, et nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.



Deínde Sacérdos absolúte dicit: Orémus. Et Diáconus (si in offício Diaconátus sérviat) versus ad pópulum, junctis mánibus, dicit: Humiliáte cápita vestra Deo. Alióquin ipsa Sacérdos, stans in eódem loco ante librum, et non vertens se ad pópulum.

Orátio


INCLINÁNTES se, Dómine, majestáti tuæ, propitiátus inténde: ut, qui divíno múnere sunt refécti, cæléstibus semper nutriántur auxíliis. Per Dóminum.

Et hic modus dicéndi Oratiónem super pópulum servátur tantúmmodo in Missis de Féria, usque ad Fériam IV Majóris Hebdómadæ inclusíve.

V/. Benedicámus Dómino.

R/. Deo grátias.

1   ...   20   21   22   23   24   25   26   27   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət