Ana səhifə

Missále románum 1957 en préparation


Yüklə 4.47 Mb.
səhifə22/128
tarix25.06.2016
ölçüsü4.47 Mb.
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   128

DOMÍNICA IV POST EPIPHANÍAM


Semíduplex
Intróitus Ps. 96, 7-8

ADORÁTE Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ. Ps. ibid., 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. V/. Glória Patri.

Orátio

DEUS, qui nos in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut post diem 29 Decémbris, vel post Domínicam III post Epiphaníam, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 13, 8-10

FRATRES: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis: Non occídes: Non furáberis: Non falsum testimónium dices: Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.

Graduále Ps. 101, 16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 8, 23-27

IN illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia et venti et mare obédiunt ei?

Credo.


Offertórium Ps. 117, 16 et 17 Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secréta


CONCÉDE, quǽsumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper, et múniat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum.

Præfátio de Ssma Trinitáte.

Commúnio Luc. 4, 22 Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postcommúnio

MÚNERA tua nos, Deus, a delectatiónibus terrénis expédiant: et cæléstibus semper instáurent aliméntis. Per Dóminum.

DOMÍNICA V POST EPIPHANÍAM


Semíduplex
Intróitus Ps. 96, 7-8

ADORÁTE Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ. Ps. ibid., 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. V/. Glória Patri.

Orátio

FAMÍLIAM tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut post Domínicam III post Epiphaníam.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Col. 3, 12-17

FRATRES: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne quodcúmque fácitis in verbo, aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo, et Patri per Jesum Christum Dóminum nostrum.

Graduále Ps. 101, 16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 13, 24-30

IN illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia? Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea? Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum. Sínite útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum, tríticum autem congregáte in hórreum meum.

Credo.


Offertórium Ps. 117, 16 et 17 Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secréta


HÓSTIAS tibi, Dómine, placatiónis offérimus: ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.

Præfátio de Ssma Trinitáte.

Commúnio Luc. 4, 22 Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postcommúnio



Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.


DOMÍNICA VI POST EPIPHANÍAM


Semíduplex
Intróitus Ps. 96, 7-8

ADORÁTE Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ. Ps. ibid., 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. V/. Glória Patri.

Orátio

PRÆSTA, quǽsumus, omnípotens Deus: ut semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur, et factis. Per Dóminum.



Oratiónes pro diversitáte Témporum assignátæ, ut post Domínicam III post Epiphaníam.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

1 Thess. 1, 2-10

FRATRES: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes, fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram: quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Achája. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Achája, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo et vero, et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit ex mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.

Graduále Ps. 101, 16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matth. 13, 31-35

IN illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant, et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.

Credo.


Offertórium Ps. 117, 16 et 17 Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secréta


HÆC nos oblátio, Deus, mundet, quǽsumus, et rénovet, gubérnet, et prótegat. Per Dóminum.

Præfátio de Ssma Trinitáte.

Commúnio Luc. 4, 22 Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postcommúnio

CÆLÉSTIBUS, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.


1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   128


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət