Ana səhifə

Level 2 Certificate in Latin Literature For summer 2014, 2015 and 2016


Yüklə 38.08 Kb.
tarix27.06.2016
ölçüsü38.08 Kb.
WJEC
Level 2 Certificate in Latin Literature

For summer 2014, 2015 and 2016

Prescribed text for Unit 9542

Latin Literature Narratives

Section A:
Tacitus, Messalina


This is the official examination text for the

WJEC Level 2 Certificate in Latin Literature


Messalina (from Tacitus, Annals 11)

Messalina was the Emperor Claudius' third wife. We know little about her, because the relevant books of Tacitus have been lost. She was the daughter of Claudius' cousin and would have been around 15 years old at the time of her marriage to Claudius, who was then approaching 50. They had two children, Octavia and Britannicus, aged about seven and six respectively in 47 AD, when our narrative begins. Apparently Messalina had already been involved in a number of crimes and scandals before she began her affair with Silius.

I

M
5

10
essalina novo et quasi insano amore incensa est. nam in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret liberoque adultero potiretur. neque Silius flagitii aut periculi nescius erat: sed intellexit exitium, si abnueret, fore certum et, si consentiret, nonnullam facinoris celandi spem esse; simulque se magna praemia accepturum. igitur placuit neglegere futura praesentibus frui. illa non furtim sed multis cum comitibus ventitat domum, egredienti adhaeret, dat opes honoresque; postremo servi, liberti, paratus principis apud adulterum saepe videbantur. at Claudius matrimonii sui erat ignarus.

II

i
5

10
am Messalina propter facilitatem adulteriorum ad novas libidines versa est. Silius, sive fatali insania an ipsa pericula remedium imminentium periculorum ratus, abrumpi dissimulationem urgebat: quippe non exspectandum, dum princeps senesceret. se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum. eandem Messalinae potentiam mansuram esse, addita securitate, si praevenirent Claudium, qui insidiis incautus sed ad iram celer esset. Messalina, non amore in maritum, sed verita ne Silius summa adeptus se sperneret, diu haesitavit; sed tandem persuasum. nomen enim matrimonii concupivit ob magnitudinem infamiae. nec ultra morata quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.

2 WJEC Level 2 Latin Literature Unit 9542



III

i
5

d certe fabulosum videbitur tantum securitatis ullis mortalibus fuisse in civitate omnium gnara et nihil tacente; nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, eis qui obsignarent adstantibus, velut suscipiendorum liberorum causa convenisse; atque illos sacrificiis perfectis inter convivas discubuisse, oscula et complexus dedisse, noctem denique egisse licentia coniugali. nihil tamen composui miraculi causa, sed audita scriptaque a senioribus tradam.

IV

i
5

10

15
gitur domus principis inhorruit, maximeque ei qui potentiam habebant timuerunt ne res verterentur: spem tamen habebant, si Claudio de atrocitate sceleris persuasissent, Messalinam posse opprimi sine quaestione damnatam; sed periculum esse ne ille defensionem audiret, neve clausae aures etiam confitenti non essent. Narcissus, occasiones quaerens, cum Caesar diu apud Ostiam moraretur, duas eius paelices largitione et promissis perpulit delationem subire. exim Calpurnia (id alteri paelici nomen), ubi datum est secretum, ad genua Caesaris provoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat; altera paelice haec confirmante, Calpurnia cieri Narcissum postulat. qui 'discidiumne tuum' inquit 'novisti? nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et milites; ac nisi celeriter agis, tenet urbem maritus.'



V

t
5

um amicos fidelissimos vocat, praesertim Lusium Getam praetorianis praefectum. eo locuto ceteri certatim circumstrepunt ut iret in castra firmaretque praetorias cohortes, securitati suae antequam vindictae consuleret. iam Claudius identidem interrogabat an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.

WJEC Level 2 Latin Literature Unit 9542 3



VI

a
5

10
t Messalina, numquam solutior luxu, adulto autumno simulacrum vindemiae per domum celebrabat. urgebantur prela, fluebat vinum. feminae pellibus accinctae adsultabant ut sacrificantes vel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo thyrsum quatiebat, iuxtaque Silius hedera vinctus, cothurnos gerens iaciebat caput, strepente circum procaci choro. ferunt Vettium Valentem, cum in praealtam arborem per lasciviam ascendisset, ceteris interrogantibus quid aspiceret respondisse tempestatem ab Ostia atrocem - sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox postea in praesagium vertit.

VII

n
5

10

15
on solum rumor interea, sed undique nuntii ad Messalinam contendunt, qui Claudium omnia cognovisse et venire promptum ultioni adferrent. igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metui ad forum digrediuntur. illa tamen, quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a marito statim constituit, quod saepe ei fuerat subsidium; misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris irent. atque interim, tribus omnino comitantibus - tam repens erat solitudo - postquam per urbem pedibus ivit, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat. nullam misericordiam civibus commovit quia flagitiorum deformitas praevalebat. et iam erat in aspectu Claudii clamitabatque ut audiret Octaviae et Britannici matrem. Narcissus tamen obstrepuit, Silium et nuptias referens; simul codicillos libidinum indices tradidit, quibus visus Caesaris averteret. nec multo post urbem ingredienti offerebantur liberi, sed Narcissus amoveri eos iussit.



4 WJEC Level 2 Latin Literature Unit 9542

VIII

m
5


10

15

irum inter haec silentium Claudii: omnia liberto oboediebat; qui contionem militum in castris paravit. apud eos praemonente Narcisso princeps pauca verba fecit: continuus dehinc clamor militum nomina reorum et poenas flagitantium. ductus Silius ad tribunal non defensionem, non moras temptavit, sed precatus est ut mors acceleraretur.


interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare vitam, componere preces, nonnulla spe et ira: tantam superbiam etiam tum gerebat. ac nisi caedem eius Narcissus properavisset, vertisset pernicies in accusatorem. nam Claudius domum regressus, ubi cena vinoque incaluit, imperavit ut femina misera (hoc enim verbo Claudium usum esse ferunt) ad causam dicendam postridie adesset. quod ubi Narcissus audivit et languescere iram redire amorem vidit, timebat, si moraretur, propinquam noctem et uxorii cubiculi memoriam; igitur prorumpit denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exsequi caedem: ita imperatorem iubere.

WJEC Level 2 Latin Literature Unit 9542 5



IX

m
5

10

issus quoque unus e libertis: is raptim in hortos praegressus repperit Messalinam, humi fusam; adsidebat mater Lepida, quae florenti filiae haud concors fuerat; sed supremis eius necessitatibus ad misericordiam versa suadebat ne percussorem opperiretur: transiisse vitam neque aliud quam mortem decoram quaerendum. sed nihil honestum inerat Messalinae animo, per libidines corrupto; lacrimae et questus inriti effundebantur, cum impetu venientium pulsae sunt fores adstititque tribunus. tunc primum Messalina fortunam suam intellexit ferrumque accepit; quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admovens, ictu tribuni transigitur. corpus matri concessum est.



X

n
5



untiatum est Claudio epulanti Messalinam perisse. ille non ultra quaesivit, sed poposcit poculum et solita convivio celebravit. ne proximis quidem diebus, odii gaudii irae tristitiae ullius denique humani adfectus signa dedit, non cum laetantes accusatores aspiceret, non cum filios maerentes. iuvit oblivionem eius senatus, qui decrevit Messalinae nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas.

6 WJEC Level 2 Latin Literature Unit 9542


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©atelim.com 2016
rəhbərliyinə müraciət